monumenta.ch > Alcuinus > CCLXXX. De rerum humanarum vicissitudine et clade Lindisfarnensis monasterii. > 9 > 8 > 4 > 5 > 11 > 7 > PROLOGUS. > 3 > 10 > 12 > 2 > PROLOGUS.
>>> Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, PRIMUM. Quod Deus omnium sit causa, quae sunt, ut sint.

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 2, PROLOGUS.

1 Omnis itaque sanctorum auctoritas librorum hoc nobiscum agit, ut recte de Deo credamus, eumque tota animi intentione amemus.
2 Sed mentis humanae visio invalida est ad aspiciendam [divinae] maiestatis excellentissimam lucem, nisi iustitia fidei et dilectionis, divina donante gratia, illustretur splendore.
3 Quapropter divina votis omnibus postulanda est gratia, ut mundetur oculus cordis ad videndum, quam proprie Trinitas sit unus, et solus et verus Deus; et quam recte Pater, et Filius et Spiritus sanctus, unius eiusdemque substantiae vel essentiae dicatur, credatur, intelligatur.
4 Ad huius sacratissimae beatitudinis visionem nemo, nisi per fidem mundato corde, attingere poterit: dicente ipsa Veritate, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8).
5 Haec vero visio non carnalibus aestimanda est oculis cerni posse; sed purae mentis intuitu consideranda est, secundum quod sancti Spiritus gratia nostrae mentis aciem illustrare dignabitur.
Alcuinus HOME

csg272.94 hab93.39

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik