monumenta.ch > Alcuinus > 8 > 7 > 3 > 1 > 6 > 9 > 3 > 2 > 8 > 12 > 5 > 4 > 7 > 2 > 3 > 2 > 2 > 11 > 10 > 14 > 20 > 14 > 15
Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 1, XIV . Quid sit inter ingenitum et Patrem, et quod Filius solus sit genitus, Spiritus sanctus nec ingenitus, nec genitus. <<<    

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 1, CAPUT XV . Quomodo intelligendae sint locutiones praedicamentorum de Deo.

1 Decem sunt genera humanae locutionis, quibus homines suos sensus solent inter se conferre: non de illis dico quas grammatici partes orationis vocant; sed de illis quas philosophi Graece categorias; Latine praedicamenta appellare solent.
2 Quae quidem ab eis sic nominantur: Substantia, quantitas, qualitas, ad aliquid, quod genus locutionis relativum dicitur: item habitus, situs, tempus, locus, facere, pati.
3 Hae sunt igitur causae locutionis nostrae.
4 Aut enim de substantia cuiuslibet rei loquimur; vel de quantitate, id est, magnitudine; aut etiam de qualitate, in quo genere locutionis bonos dicimus qui boni sunt; aut vero ad aliquid, id est, dum personae quaelibet inter se conferuntur, ut dominus non dicitur, nisi servus intelligatur, nec iterum servus, nisi respiciat ad dominum; item de habitu animi, vel corporis; aut de situ, in quo consideratur stare, sedere, iacere; de loco et tempore, id est, quid, in quo loco, vel tempore fiat; item quis quid faciat, vel quid patiatur, saepe loquela nostra ostendit.
5 His ergo omnibus modis solet sancta Scriptura de Deo loqui, sed aliter proprie, aliter translative, aliter relative.
6 Proprie Deus dicitur substantia una, summa et ineffabilis, quae semper idem est quod est; qua [Al., cui] nihil accidens vel recidens inesse poterit.
7 quae semper est quod est, quia semper immutabilis.
8 Item Deus magnus dicitur, non alia magnitudine, nisi quia [Al., qua] ipse magnus est et immensus.
9 Ea igitur magnitudine magnus est, qua ipse est eadem magnitudo; et ea bonitate bonus est, qua ipse est [bonitas].
10 Nec Deo aliud est esse, aliud magnum esse, aliud bonum esse; sed eo quod est, magnus est, et bonus est.
11 Ideo nec tres subtantias, nec tres magnos, nec tres bonos de Deo dicere fas est.
12 Quod autem facere dicitur, de Deo verissime dicitur, per quem omnia facta sunt quae sunt, Domino dicente: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Ioan. V, 17).
13 Haec proprie in praedicamentis supra nominatis de Deo dicuntur; si tamen de illo proprie aliquid dici ore hominis potest.
14 Relative itaque de Deo dicitur Pater et Filius, et Spiritus sanctus, sicut supra abundanter docuimus.
15 Situs vero, et habitus, et loca, et tempora, et pati non proprie, sed translative per similitudines dicuntur in Deo; nam et sedere super Cherubin dicitur (Psal. LXXIX, 2), quod ad situm; et abyssum tanquam vestimentum amictus (Psal. CIII, 6), quod ad habitum; et, anni tui non deficient (Psal. CI, 28), quod ad tempus; et, Si ascendero in coelum, tu ibi es (Psal. CXXXVIII, 8), quod ad locum pertinet.
16 Dicitur et de Deo, Poenitet me hominem fecisse (Gen. VI, 7); vel etiam: Laboravi sustinens.
17 Neque enim aliquid Deus patitur, quantum ad Dei [Al., eius] substantiam pertinet: quia [Al., qua] Deus est, quia incommutabilis et impassibilis substantia est; dum aliae omnes substantiae capiunt accidentia, quibus in eis fiat vel magna, vel quaecunque [Al., quantacunque] mutatio.
18 Deo autem eiusmodi aliquid accidere non potest, et ideo sola est incommutabilis substantia vel essentia, quae Deus est.
19 Cui profecto ipsum esse, unde essentia nominata est, maxime ac verissime competit: cui soli illud optime congruit nomen, quo [Al., quod] Graeci dicunt ὤν, Latini est, sicut Apostolus ait: Non est in illo est et non, sed est in illo est.
20 Iam vero [Al., Ea vero] sublimitas huius tam arduae disputationis respirare aliquantulum dictantem admonet, ut liberiori sensu ea quae deinde dicenda sunt, ingrediatur [Al., ingrediamur] explanare.
Alcuinus HOME

csg272.90 hab93.37

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik