monumenta.ch > Alcuinus > 8 > 7 > 3 > 1 > 6 > 9 > 3 > 2 > 8 > 12 > 5 > 4 > 7 > 2 > 3 > 2 > 2 > 11 > 10 > 14
Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 1, XIII . Quod sancta Trinitas non sit separabilis in natura, nec in personis dicenda. <<<     >>> XV . Quomodo intelligendae sint locutiones praedicamentorum de Deo.

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 1, CAPUT XIV . Quid sit inter ingenitum et Patrem, et quod Filius solus sit genitus, Spiritus sanctus nec ingenitus, nec genitus.

1 Sciendum est quod non per omnia idem est Patrem dicere et ingenitum; quia etsi Filium non genuisset, nihil prohiberet eum dici ingenitum: quia dum dicitur ingenitus, non quid sit, sed quid non sit ille, de quo dicis ingenitus, significatur.
2 Pater itaque secundum affirmationem; ingenitus secundum negationem dicitur.
3 Negatur itaque genitum esse eum, de quo hic [Al., hoc] dicitur; nec tamen aliquid eum genuisse significatur, dum dicitur ingenitus.
4 Patrem itaque dum dicimus, significamus Filium eum genuisse, quia Filius proprie ideo genitus dicitur, quia Patrem habet qui eum genuit. Sed non [est] inter Patrem et Filium divisio vel scissio, quia alter in altero est, sicut in Evangelio legimus ipsum Dominum dicentem: Ego in Patre, et Pater in me (Ioan. XIV, 10).
5 Unus ab uno genitus, perfectus a perfecto, plenitudo divinitatis in utroque, nil differens alter ab altero, quia vita a vivente [Al., a vita] est, Filius a Patre; sicut ipse ait: Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso (Ioan. V, 26); id est, talem genuit Filium, qui vitam haberet in semetipso.
6 Spiritus siquidem sanctus nec ingenitus, nec genitus alicubi dicitur: ne si ingenitus diceretur sicut Pater, duo Patres in sancta Trinitate intelligerentur; aut si genitus diceretur sicut Filius, duo itidem Filii in eadem aestimarentur esse sancta Trinitate; sed tantummodo procedere de Patre et Filio, salva fide dicendus est.
7 Qui tamen non de Patre procedit in Filium, et de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sicut quidam male intelligentes credendum esse putabant: sed simul de utroque procedit, quia Pater talem genuit Filium, ut quemadmodum de se, ita de illo quoque procedat Spiritus sanctus.
Alcuinus HOME

csg272.87 hab93.36

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik