monumenta.ch > Alcuinus > 8 > 7 > 3 > 1 > 6 > 9 > 3 > 2 > 8 > 12 > 5 > 4 > 7 > 2 > 3 > 2 > 2 > 11 > 10 > 14 > 20 > 14 > 15 > 11 > 13
Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 1, XII . Quod quaedam opera sanctae Trinitatis quibusdam personis proprie conveniunt. <<<     >>> XIV . Quid sit inter ingenitum et Patrem, et quod Filius solus sit genitus, Spiritus sanctus nec ingenitus, nec genitus.

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 1, CAPUT XIII . Quod sancta Trinitas non sit separabilis in natura, nec in personis dicenda.

1 Deus ergo per immensitatem naturae suae totam creaturam suam et implet et continet; ac per hoc totum, quidquid est, implet Pater, totum Filius, totum Spiritus sanctus. Quapropter [Mss., Quia Pater] et Filius et Spiritus sanctus naturaliter unus est Deus.
2 Inseparabilis igitur naturae unitas non potest separabiles habere personas.
3 Haec vero summae Trinitatis atque individuae unitatis natura, quae sola est ubique tota, sicut ubique inseparabilem habet unitatem naturae vel operis, sic separationem non potest recipere personarum.
4 Nominantur quidem illae personae aliquando singulae; sed ita se voluit ipsa Deus Trinitas inseparabilem ostendere in personis, ut nullum ibi nomen sit in qualibet persona, quod ad aliam secundum relationis regulam non referretur [Al., non referatur], sicut Pater ad Filium, vel Filius ad Patrem, vel Spiritus sanctus ad Patrem et Filium verissime refertur.
5 Ea vero nomina quae substantiam, vel potentiam, vel essentiam Dei significant, vel quidquid proprie ad se dicitur Deus, omnibus personis aequaliter conveniunt, ut Deus magnus, bonus, aeternus, omnipotens, et omnia quae naturaliter de Deo dicuntur.
6 Non est igitur aliquod naturae nomen [Al., non potest igitur dici], quod sic Patri convenire possit, ut aut Filio aut Spiritui sancto [aequaliter] convenire nequeat.
7 Dicitur enim Pater naturaliter Deus, sed naturaliter est Deus et Filius, naturaliter est Deus et Spiritus sanctus.
8 Nec tamen tres dii, sed unus naturaliter Deus, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus.
9 Idcirco inseparabilis est sancta Trinitas in personis sensu intelligenda, quamvis in voce separabilia [Al., inseparabilia] habeat nomina, quia pluralem numerum in naturae nominibus nullatenus recipit.
10 In hoc ostenditur personas non posse dividi in sancta Trinitate, quia cuiuslibet personae nomen semper ad alteram respicit personam.
11 Si Patrem dicis, Filium ostendis; si Filium nominas, Patrem praedicas; si Spiritum sanctum appellas, alicuius esse Spiritum necesse est intelligas, id est, Patris et Filii.
12 Et hoc regulariter tenere debemus quod omnia naturae [divinae] nomina vel essentiae, sicut in una persona singulariter, sic etiam in tribus semper singulari numero dici debere.
13 Si quis vero minus in talibus exercitatus [est] mysteriis summae Trinitatis, votis agat apud Deum ut intelligat quae Dei sunt, non mecum conqueretur [Al., querelis] quod ea scripsi quae in sanctorum dictis doctorum legebam.
Alcuinus HOME

csg272.84 hab93.34

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik