monumenta.ch > Alcuinus > CCLXXX. De rerum humanarum vicissitudine et clade Lindisfarnensis monasterii. > 9 > 8 > 4 > 5 > 11 > 7 > PROLOGUS. > 3 > 10 > 12 > 2 > PROLOGUS. > XIV. > XIV. > CCXXXV. Ad eamdem. > Gregorii et Pancratii. > 14 > 1 > XX. De poena primorum parentum. > 1 > 3 > CCLXXXIII. Ad Quemdam. > 11 > 6 > 13 > 9 > 10 > 5 > 4 > 7 > 12 > 3 > 1 > 6 > 9 > 2 > 8 > 1 > 5 > 12
Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 1, XI . Quae sint propria unicuique personae in sancta Trinitate. <<<     >>> XIII . Quod sancta Trinitas non sit separabilis in natura, nec in personis dicenda.

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 1, CAPUT XII . Quod quaedam opera sanctae Trinitatis quibusdam personis proprie conveniunt.

1 Indubitanter siquidem credere debemus ipsam sanctam Trinitatem esse inseparabilis substantiae atque essentiae, inseparabiliterque operari quidquid a singulis personis legimus operatum esse.
2 Quamvis certissimum sit Patrem esse solum qui dixit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17); et Filium esse solum super quem illa vox [solius] Patris sonuit, quando in Iordane secundum hominem baptizatus est, idem unigenitus Deus qui carnem solus accepit.
3 Et Spiritum sanctum Patris et Filii solum esse, qui in specie columbae super eumdem baptizatum ascendentem de aqua descendit (Matth. III, 16), et quinquagesimo die post resurrectionem Christi fideles in uno loco positos, in linguarum ignearum visione adveniens, replevit (Actor. II, 3 et 4).
4 Illam tamen verissime vocem qua solus locutus est Deus Pater, et illam carnem qua solus homo factus est [unigenitus Deus], et illam columbam in cuius specie Spiritus sanctus super Christum descendit, illasque linguas igneas in quarum visione fideles uno loco constitutos replevit, opera esse totius sanctae Trinitatis, id est, unius Dei, qui fecit in coelis et in terra visibilia et invisibilia, verissime credendum est.
Alcuinus HOME

csg272.83 hab93.33

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik