Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 1, CAPUT XI . Quae sint propria unicuique personae in sancta Trinitate.
| 1 | Habent itaque singulae in sancta Trinitate personae aliquid proprium, quo inseparabili aequalitate aliquam in se ostendant proprietatem. |
| 2 | Pater solus Pater, et Filius solus Filius, et Spiritus sanctus solus [est] Spiritus sanctus. |
| 3 | Et Pater hoc habet proprium, quod ex omnibus quae sunt, solus est qui ab alio non est: ac per hoc solus est in paternitatis persona, non [solus] in deitatis essentia. |
| 4 | Unigenitus vero Filius Dei hoc habet proprium, quod ex solo, id est, Patre consubstantialiter et coessentialiter solus genitus est; et in hoc est personae suae proprietas. |
| 5 | Spiritus sanctus itaque hoc habet proprium, quod ex Patre et Filio aequaliter procedit; et est amborum Spiritus, eiusdemque substantiae et aeternitatis cum Patre et Filio. |
| 6 | Sed haec tria vere etiam tria sunt, ineffabiliterque tria, et essentialiter tria, habentia proprietates suas. |
| 7 | Et haec tria unum, et vere unum; et hoc unum tres, sed non tres Patres, nec tres Filii, nec tres Spiritus sancti; sed tres personae, unus Pater, unus Filius, unus Spiritus sanctus. |
| 8 | Et hi tres, id est, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, unum sunt in natura, omnipotentia, et aeternitate. |
| 9 | Sed hoc etiam atque etiam firmiter tenendum est, nihil in sancta Trinitate, ad se dictum, plurali numero esse dicendum; quia simplex illa summae divinitatis natura singulari numero designari debet, non plurali. |
| 10 | Ac ideo nec tres deos, nec tres omnipotentes, nec tres bonos, nec tres magnos, nec tres essentias in Deo dicere fas est. |
| 11 | Cum enim personaliter alius sit Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus; his tamen unum est naturae nomen, quod dicitur Deus, vel substantia, vel essentia, vel omnipotentia, vel alia multa, quae substantialiter, non relative de Deo dicuntur. |