Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 1, CAPUT X . Quod non sit diversum in substantia, Patrem vel Filium dici [Al., dicere ].
| 1 | Quamvis alius sit Pater et alius Filius, non est tamen diversa substantia Patris, et Filii. |
| 2 | Quia hoc non secundum substantiam dicuntur, sed secundum relativum [Al., relationem]; quod tamen relativum non est accidens, quia non est mutabile. |
| 3 | Cum itaque tantus solus est Pater, vel solus Filius, vel solus Spiritus sanctus, quantus est simul, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, nullo modo triplex dicendus est Deus, quia non est quo crescat illa perfectio summae Trinitatis. |
| 4 | Perfectus autem sive Pater, sive Filius. |
| 5 | sive Spiritus sanctus; et perfectus Deus Pater, et Filius, et Spiritus sanctus: ideo Trinitas potius quam triplex dicenda est. |