Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 1, CAPUT IX . Quod nihil secundum accidens in Deo dicatur.
| 1 | In Deo autem nihil quidem secundum accidens dicitur, quia nihil in eo [Al., in Deo] mutabile est. |
| 2 | Nec tamen omne quod de Deo dicitur, secundum substantiam dicitur, ut in superioribus diximus. |
| 3 | Quamvis enim dicatur Pater ad Filium, et Filius ad Patrem secundum ad aliquid, non est tamen accidens Patri Patrem esse, vel Filio Filium esse, quia et ille semper Pater, et ille semper Filius; quia aeternitas et incommutabilitas negat accidentis alicuius in Deo instabilitatem; quia omne accidens secundum tempus vel esse, vel non esse potest, vel potuit, vel etiam poterit; quia Pater nunquam non Pater, et Filius nunquam non Filius; nec coepit unquam Pater esse Pater, nec Filius esse Filius. |
| 4 | Quod si aliquando coepisset Pater Pater esse, vel Filius Filius esse, vel desineret esse quod erat, secundum accidens diceretur Pater, vel Filius. |
| 5 | Si vero quod dicitur Pater ad seipsum diceretur, non ad Filium, et quod dicitur Filius ad seipsum diceretur, non ad Patrem, secundum substantiam diceretur: sed Pater non dicitur Pater, nisi ex eo quod est ei Filius; et Filius non dicitur Filius, nisi ex eo quod habet Patrem; non secundum substantiam, ut dictum est in prioribus, quia non quisque eorum ad seipsum, sed ad invicem, atque alterutrum ista dicuntur; neque secundum accidens, quia et quod dicitur Pater, et quod dicitur Filius, aeternum atque incommutabile est eis. |