monumenta.ch > Alcuinus > CCLXXX. De rerum humanarum vicissitudine et clade Lindisfarnensis monasterii. > 9 > 8 > 4 > 5 > 11 > 7 > PROLOGUS. > 3 > 10 > 12 > 2 > PROLOGUS. > XIV. > XIV. > CCXXXV. Ad eamdem. > Gregorii et Pancratii. > 14 > 1 > XX. De poena primorum parentum. > 1 > 3 > CCLXXXIII. Ad Quemdam. > 11 > 6 > 13 > 9 > 10 > 5 > 4 > 7 > 12 > 3 > 1 > 6 > 9 > 2 > 8
Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 1, VII . Quod necessario discernendum sit, quid de Deo substantialiter vel quid relative dicatur. <<<     >>> IX . Quod nihil secundum accidens in Deo dicatur.

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 1, CAPUT VIII . Quod non sit maius aliquid Pater et Filius et Spiritus sanctus simul dicti, quam unaquaelibet persona ex eis.

1 Absque omni scilicet dubitatione credi necessarium est quod Pater plenus et perfectus est Deus, Filius plenus et perfectus est Deus, Spiritus sanctus plenus et perfectus est Deus: non tamen tres dii, Pater et Filius, et Spiritus sanctus, sed unus Deus plenus et perfectus.
2 Nec aliquid maius tres simul dicti, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, quam unusquislibet, vel Pater, vel Filius, vel Spiritus sanctus; quia eadem magnitudo est in unaquaque persona semel dicta, quae est in tribus personis simul nominatis.
3 Non ita dicimus in hominibus fieri posse; Abraham plenus homo, Isaac plenus homo, Iacob plenus homo, et hi omnes sunt unius substantiae, quantum ad humanam pertinet naturam: non tamen hi tres sunt unus homo, sed tres omnimodo homines; et aliquid maius in tribus cognoscitur, quam in quolibet uno eorum.
4 Item Abraham unus homo, non tamen tres personae in eo, sicut in uno Deo tres sunt personae plenae et perfectae; sed una persona in Abraham, sicut in uno solet homine esse.
Alcuinus HOME

csg272.79 hab93.29

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik