Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 1, CAPUT VII . Quod necessario discernendum sit, quid de Deo substantialiter vel quid relative dicatur.
| 1 | Exempli gratia, si quaeris quid sit Abraham iuxta substantiam, respondetur, homo. |
| 2 | Si quaeris de Abraham, cur pater sit, relative respondetur, quia filium habet Isaac. |
| 3 | Si quaeris de Isaac, cur sit filius, relative respondetur, quia patrem habet [Abraham]. |
| 4 | Omnis vero relatio ad aliud aliquid refertur. |
| 5 | Et haec regula relationis in personis sanctae Trinitatis intelligenda est. |
| 6 | Si ergo interrogatus fueris de Deo, cur dicatur Pater, relative responde, quia Filium habet. |
| 7 | Ita etiam et de Filio relative responde, ideo esse Filium quia habeat Patrem. |
| 8 | Si ergo dictum de Deo tibi fuerit, quomodo Pater hoc est quod Filius, aut Filius hoc est quod Pater: responde, secundum substantiam hoc est Filius quod Pater; et Pater quod Filius, quia unus est Deus, et una substantia Pater et Filius. |
| 9 | Ad se enim Deus substantialiter dicitur: Pater ad Filium, vel Filius ad Patrem relative dicitur. |
| 10 | Iuxta personae proprietatem non est Pater, qui Filius; nec Filius, qui Pater. |
| 11 | Iuxta substantiae unitatem, hoc est Pater quod Filius, id est, unus Deus omnipotens. |
| 12 | Quidquid ergo ad seipsum dicitur Deus, et de singulis personis dicitur, Patre et Filio et Spiritu sancto; et simul de ipsa Trinitate, non pluraliter, sed singulariter dicendum est. |
| 13 | Quoniam quippe non aliud est Deo esse, et aliud magnum esse; vel aliud esse, et aliud bonum esse; sed hoc idem illi est et esse, et magnum esse, et esse, et bonum esse. |
| 14 | Propterea sicut non dicimus tres deos, nec tres essentias, sic non dicimus tres magnitudines, nec tres bonitates: sed unum Deum, unam essentiam, et unam magnitudinem, et unam bonitatem. |