Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 1, CAPUT VI . Quid de Patre et Filio secundum substantiam, vel secundum relationem dici debeat?
| 1 | Quidquid ergo ad se dicuntur Pater et Filius, non dicitur alter sine altero, id est, quidquid dicuntur quod substantiam eorum ostendat, ambo simul dicuntur. |
| 2 | Si haec ita sunt, iam ergo nec Pater est Deus sine Filio, nec Filius Deus sine Patre, id est, non ita dicitur Pater Deus, quasi Filius non sit Deus; nec Filius ita dicitur Deus, quasi Pater non sit Deus; sed ambo simul Deus, etiam et unus Deus. |
| 3 | Quocirca quidquid secundum substantiam, vel aeternitatem de eis dici potest, ambo simul sunt; quamvis de Filio dicatur Deus de Deo, lumen de lumine, ambo simul Deus, ambo simul lumen: sed non Pater Deus de Deo, nec lumen de lumine, sed Filius Deus de Deo, et lumen de lumine. |
| 4 | Ambo tamen simul, et semper simul [Al., sunt] unus Deus et unum lumen. |
| 5 | Sic etiam et de aliis appellationibus quae secundum substantiam dicuntur, id est, quod simul ambo sunt, dici debet, ut omnipotens, magnus, bonus, aeternus et caetera quae ad se dicuntur. |
| 6 | Quod si ita est, hoc solum de eis dici non potest: illud de illo, quod simul ambo sunt; sicut Verbum de Verbo dici non potest, quia non simul ambo Verbum, sed solus Filius; nec imago de imagine, quia non simul ambo imago, sed solus Filius imago; nec Filius de Filio, quia non simul ambo Filius; nec Pater de Patre, quia non simul ambo Pater [et ideo quod Evangelista ait: Et verbum erat apud Deum; multum est, ut sic intelligatur; Verbum, quod solus est Filius, erat apud Deum, quod non ( Ms. Vind., non quod) solus est Pater], sed Pater et Filius simul Deus. |
| 7 | In quo perfecte intelligitur, quod non praecessit genitor illud quod genuit; et quod ipse in Evangelio ait: Ego et Pater unum sumus (Ioan. X, 30). |
| 8 | Unum sumus, ait, id est, quod ille, hoc et ego secundum essentiam, non secundum relativum [Al., relationem]. |
| 9 | Quod dicimus lumen de lumine, non duo lumina intelligenda sunt, vel separatio luminis; sed ita intelligendum est, quod Filius effulgentia aeterna luminis est aeterni, sicut imago sempiternae substantiae sempiterna est imago. |