monumenta.ch > Alcuinus > CCLXXX. De rerum humanarum vicissitudine et clade Lindisfarnensis monasterii. > 9 > 8 > 4 > 5 > 11 > 7 > PROLOGUS. > 3 > 10 > 12 > 2 > PROLOGUS. > XIV. > XIV. > CCXXXV. Ad eamdem. > Gregorii et Pancratii. > 14 > 1 > XX. De poena primorum parentum. > 1 > 3 > CCLXXXIII. Ad Quemdam. > 11 > 6 > 13 > 9 > 10 > 5 > 4 > 7 > 12 > 3 > 1 > 6 > 9 > 2 > 8 > 1 > 5
Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 1, IV . Quod Spiritus sanctus relative dicitur ad Patrem et Filium: [ sed non eodem modo, quo inter se Pater et Filius ]. <<<     >>> VI . Quid de Patre et Filio secundum substantiam, vel secundum relationem dici debeat?

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 1, CAPUT V . Quod Spiritus sanctus communis est Patris et Filii Spiritus.

1 Ergo hoc donum Dei, id est, Spiritus sanctus, qui de Patre et Filio aequaliter procedit, ineffabilis quaedam Patris Filiique communio est.
2 Et ideo fortasse sic appellatur, quia Patri et Filio potest eadem appellatio convenire; nam hoc ipse proprie dicitur, quod illi communiter dicuntur, quia et Pater Spiritus, et Filius Spiritus; et Pater sanctus, et Filius sanctus, recte dicitur.
3 Ergo ut nominibus iunctis, quae separatim utrique personae conveniunt, utriusque communio proprie significetur, vocatur Spiritus sanctus, qui est tertia in sancta Trinitate persona, Patri et Filio per omnia aequalis, coaeternus et consubstantialis.
4 Et haec Trinitas unus est Deus, solus, bonus, magnus, aeternus, omnipotens.
5 Ipse sibi unitas, deitas, magnitudo, bonitas, omnipotentia, et quidquid ad se substantialiter dicitur.
6 Non ita in relativis vocabulis intelligendum est vel dicendum; quia dici non potest, Pater sibi Pater, vel Filius sibi Filius, vel Spiritus sanctus sibi Spiritus sanctus; sed haec relativa vocabula ad aliam procul dubio personam referri debent.
Alcuinus HOME

csg272.74 hab93.26

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik