monumenta.ch > Alcuinus > CCLXXX. De rerum humanarum vicissitudine et clade Lindisfarnensis monasterii. > 9 > 8 > 4 > 5 > 11 > 7 > PROLOGUS. > 3 > 10 > 12 > 2 > PROLOGUS. > XIV. > XIV. > CCXXXV. Ad eamdem. > Gregorii et Pancratii. > 14 > 1 > XX. De poena primorum parentum. > 1 > 3 > CCLXXXIII. Ad Quemdam. > 11 > 6 > 13 > 9 > 10 > 5 > 4 > 7 > 12 > 3 > 1 > 6 > 9 > 2 > 8 > 1 > 5 > 12 > > 4
Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 1, III . Quod quaedam de Deo substantialiter, quaedam relative dicuntur. <<<     >>> V . Quod Spiritus sanctus communis est Patris et Filii Spiritus.

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 1, CAPUT IV . Quod Spiritus sanctus relative dicitur ad Patrem et Filium: [ sed non eodem modo, quo inter se Pater et Filius ].

1 Prorsus et Spiritus sanctus relative dicitur ad Patrem et Filium, sed non eodem modo quo inter se Pater et Filius.
2 Sicut enim relative Pater et Filius dicuntur, ita et Spiritus sanctus ad Patrem et Filium quodammodo relative dicitur, quia Patris et Filii Spiritus est.
3 Sed ipsa relatio Spiritus sancti non ita reciproca ratione converti poterit, sicut Pater et Filius.
4 Nam Pater Filii pater dicitur, et Filius Patris filius dicitur.
5 Spiritus vero sanctus uniformiter dicitur ad Patrem et Filium, quia Patris et Filii Spiritus est.
6 Dicimus enim Spiritum sanctum, Spiritum Patris: sed non vicissim dicimus, Patrem Spiritus sancti, ne filius eius intelligatur Spiritus sanctus.
7 Item dicimus Spiritum sanctum, Spiritum Filii: sed non dicimus, Filium Spiritus sancti, ne Pater eius intelligatur Spiritus sanctus.
8 Dicitur et idem Spiritus [sanctus] donum Dei, quia Deus donator doni sui est.
9 In quibus nominibus circumferri potest vicissim relationis regula, ut si dicamus: donator doni et donum donatoris.
10 Quia in his vocabulis potuit inveniri usitata huic categoriae, quae dicitur, ad aliquid, circumlatio.
Alcuinus HOME

csg272.73 hab93.25

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik