monumenta.ch > Alcuinus > 3
Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 1, II . De unitate Trinitatis et Trinitate unitatis. <<<     >>> IV . Quod Spiritus sanctus relative dicitur ad Patrem et Filium: [ sed non eodem modo, quo inter se Pater et Filius ].

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 1, CAPUT III . Quod quaedam de Deo substantialiter, quaedam relative dicuntur.

1 Sciendum est quod quaedam de Deo substantialiter dicuntur, ut est, Deus magnus, omnipotens, [et] quidquid ad se dicitur, id est, substantiam divinitatis significans.
2 Quaedam itaque relative dicuntur, ut Pater ad Filium, et Filius ad Patrem, et Spiritus sanctus relative ad Patrem et Filium.
3 Ad se autem sive Pater, sive Filius, sive Spiritus sanctus Deus [substantialiter] dicitur. Itaque Pater eo, quo [Al., quod] Deus est, hoc ipso substantia est.
4 Quia eiusdem substantiae Filius [et Spiritus sanctus], procul dubio, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus.
5 At vero Deus eo quo [Al., quod] Pater est, relative dicitur, quia non substantiae nomen est, sed refertur ad Filium.
6 Non sic dicimus Filium Patrem esse, quomodo dicimus Filium Deum esse; nec ita dicimus Patrem Filium esse, sicut dicimus Deum esse, quia Deus substantialiter dicitur; Pater, et Filius, et Spiritus sanctus relative dicuntur.
Alcuinus HOME

csg272.72 hab93.24

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik