monumenta.ch > Alcuinus > 8 > 7 > 3 > 1 > 6 > 9 > 3 > 2
Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 1, PRIMUM . Quod ad veram beatitudinem nisi per fidem catholicam pervenire nemo poterit. <<<     >>> III . Quod quaedam de Deo substantialiter, quaedam relative dicuntur.

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 1, CAPUT II . De unitate Trinitatis et Trinitate unitatis.

1 Omnis itaque Scriptura Veteris ac Novi Testamenti divinitus inspirata, si catholice intelligitur, hoc insinuat quod Pater et Filius et Spiritus sanctus unus sit Deus eiusdem substantiae, uniusque essentiae atque inseparabilis in divinitate unitatis.
2 Ideoque non sunt tres dii, sed unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus, quamvis Pater Filium genuerit, et ideo Filius non sit qui Pater est; Filiusque a Patre sit genitus, et ideo Pater non sit qui Filius est; Spiritus sanctus nec Pater sit, nec Filius, sed tantum Patris et Filii Spiritus, Patri et Filio etiam ipse coaequalis, et ad Trinitatis pertinens unitatem.
3 Et haec Trinitas unus est Deus, ex quo omnia [per quem omnia, in quo omnia], beato Paulo apostolo attestante, ubi ait: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum (Rom. XI, 36).
4 [In mss. hic est initium cap. 3.] Teneamus igitur firmissime Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse naturaliter Deum: neque tamen ipsum Patrem esse qui Filius est, nec Filium ipsum esse qui Pater est, nec Spiritum sanctum ipsum esse qui Pater aut Filius est.
5 Una est enim Patris et Filii et Spiritus sancti essentia.
6 In qua non est aliud Pater, aliud Filius, aliud Spiritus sanctus; quamvis personaliter sit alius Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus.
7 Quod nobis maxime in ipso sanctarum Scripturarum demonstratur initio, ubi Deus dicit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26).
8 Cum enim singulari numero dixit imaginem, ostendit unam naturam esse, ad cuius imaginem homo fieret; cum vero dicit pluraliter nostram, ostendit Deum, ad cuius imaginem homo fiebat, non unam esse personam.
9 Si enim illa una essentia Patris et Filii et Spiritus sancti una esset persona, non diceretur ad imaginem nostram, sed ad imaginem meam; nec dixisset faciamus; sed, faciam.
10 Si vero in illis tribus personis tres essent intelligendae, vel credendae substantiae, non diceretur, ad imaginem nostram, sed, ad imagines nostras.
11 Sed ad unam imaginem unius Dei, homo factus dicitur, ut una sanctae Trinitatis essentialiter divinitas intimetur.
12 Hanc quoque Trinitatem personarum, atque unitatem naturae, propheta Isaias revelatam sibi non tacuit, cum se dicit Seraphim vidisse clamantia: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus Sabaoth (Isai. VI): ubi prorsus in eo, quod dicitur tertio, Sanctus, personarum Trinitatem; in eo vero, quod semel dicitur, Dominus Deus Sabaoth, divinae naturae cognoscimus unitatem.
13 Plane absque omni dubitatione credendum est Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum esse Dominum [Al., Deum], omnipotentem, aeternum, incommutabilem.
14 Et singulus horum Deus; et simul omnes unus Deus, et singulus quisque horum plena, et perfecta, et aeterna substantia [et simul omnes una substantia].
15 Quia quidquid est Pater quo [Al., quod, et ita porro] Deus est, quo substantia est, quo aeternitas est, hoc Filius, hoc Spiritus sanctus est.
16 Ita etiam et Filius, eo quod Deus est, quo substantia est, quo aeternitas est, [hoc Pater est], hoc Spiritus sanctus est.
17 Et quidquid Spiritus sanctus est, eo quo Deus est, quo substantia est, quo aeternitas est, hoc Pater est et Filius, una in tribus divinitas, una essentia, una omnipotentia, et quidquid substantialiter de Deo dici potest.
18 Si forte de solo Patre interrogatus fueris, quid sit Pater? responde, Deus.
19 Interrogatus de Filio, responde, Deus.
20 Interrogatus de Spiritu sancto, responde, Deus.
21 Si interrogatus fueris simul de Patre, et Filio, et Spiritu sancto, non deos, sed Deum responde, unum, omnipotentem, incommutabilem.
Alcuinus HOME

csg272.69 hab93.21

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik