monumenta.ch > Alcuinus > CCLXXX. De rerum humanarum vicissitudine et clade Lindisfarnensis monasterii. > 9 > 8 > 4 > 5 > 11 > 7 > PROLOGUS. > 3 > 10 > 12 > 2 > PROLOGUS. > XIV. > XIV. > CCXXXV. Ad eamdem. > Gregorii et Pancratii. > 14 > 1 > XX. De poena primorum parentum. > 1 > 3 > CCLXXXIII. Ad Quemdam. > 11 > 6 > 13 > 9 > 10 > 5 > 4 > 7 > 12 > 3 > 1
Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 1, PRAEFATIO . <<<     >>> II . De unitate Trinitatis et Trinitate unitatis.

Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 1, CAPUT PRIMUM . Quod ad veram beatitudinem nisi per fidem catholicam pervenire nemo poterit.

1 Denique ad veram beatitudinem pervenire volentibus primo omnium fides necessaria est, sicut apostolica docet auctoritas, dicens: sine fide impossibile est Deo placere (Hebr. XI, 6).
2 Constat ergo neminem ad veram pervenire posse beatitudinem, nisi Deo placeat; et Deo neminem placere posse, nisi per fidem.
3 Fides namque [est] bonorum omnium fundamentum.
4 Fides est humanae salutis initium; sine hac nemo ad filiorum Dei potest consortium pervenire; quia sine ipsa nec in hoc saeculo quisquam iustificationis consequitur gratiam, nec in futuro vitam possidebit aeternam.
5 Et si quis hic non ambulaverit per fidem, non perveniet ad speciem beatae visionis Domini nostri Iesu Christi.
6 Proinde omnis anima rationalis aetate congrua discat fidem catholicam, maxime populi praedicatores Christiani, et ecclesiarum Dei doctores, ut possint veritati contradicentibus resistere, et catholicam amantibus pacem prodesse.
7 Quomodo docebit quis quod non didicit? Vel qualiter pastor esse poterit, si pane vitae gregem sibi commissum pascere ignorat? Nec erubescat nesciens discere quod ignorat, nec sciens tardus sit docere quod novit.
8 Sciat uterque se suo Domino acceptae pecuniae rationem redditurum.
9 Tunc desiderabilem fidelis servus audiet vocem Domini dicentis: Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam, intra in gaudium Domini Dei tui (Matth. XXV, 21).
Alcuinus HOME

csg272.68 hab93.20

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik