Alcuinus, De fide S. Trinitatis, 1, PRAEFATIO .
| 1 | In nomine sanctae Trinitatis. |
| 2 | Quamvis enim in huius exsilii aerumnosam caecitatem pro originalis peccati iustissima poena, gaudio [Al., a gaudio] beatae felicitatis deiecti simus, non tamen ita inde praecisi atque abrupti sumus, ut etiam in istis mutabilibus et temporalibus aeternitatem, veritatem, beatitudinem quaerere vel desiderare ignoremus. |
| 3 | Quod ex eo perspicuum est, quod nec mori, nec falli, nec miseri esse voluntatem habemus. |
| 4 | Unde ex hoc naturali instinctu beatos esse velle [omnibus] commune est hominibus; licet diverso modo in animis singulorum beatitudinis appetitus fiat. |
| 5 | Quidam vero beatum aestimabant [Al., aestimant] esse regno potiri terreno; alii divitiis abundare; alii honoribus exaltari; quidam vero laudibus celebres esse gaudent; alii voluptatibus inhiant carnalibus; sed nequaquam in huius vitae volubilitate vera inveniri poterit beatitudo. |
| 6 | Quocirca tota sanctarum series Scripturarum nos a terrenis ad coelestia erigi adhortatur, ubi vera et sempiterna est beatitudo; ad quam nisi per fidem catholicae pacis, cooperante charitate Dei et proximi, neminem pervenire posse certissimum est. |