Alcuinus, De fide S. Trinitatis, MAGISTRI ALBINI FLACCI ALCUINI DE TRINITATE AD FREDEGISUM QUAESTIONES XXVIII.
| 1 | Desideratissimo filio Fredegiso Albinus salutem. |
| 2 | Placuit prudentiae vestrae, fili charissime, aliquas proponere mihi ad solvendas de sanctissima [Al., sancta] Trinitate quaestiones, quibus fortassis vestrae aures sapientiae inquietare [Al., inquietari] putamus. |
| 3 | Nec ullatenus eruditionem vestram, et in catholica fide puritatem, minus aliquid in talibus intellexisse reor, dum maxime divina operante gratia ab ineunte virilis robore sensus tecum hoc egi, ut robustus praedicator et insuperabilis doctor in fide sanctissimae Trinitatis esse videreris; cui non deesse, iuxta apostolicam prophetiam, contradictores olim prioribus et nunc nostris probatum habemus temporibus: sed satis benigne suscipio, quicunque [Al., quaecunque] est, de huiusmodi rebus interrogantis devotionem, at magis laudo hanc [Al., haec] praedicantis instantiam, quia parum prodest discendi devotio, sine docendi studio, iuxta sententiam Salomonis: Thesaurus invisus et sapientia abscondita, quae utilitas in utrisque (Eccli. XLI, 17)? Quocirca tota debet esse cura bene intelligenti in docendo, ne frustra laboret [Al., laboraret] in discendo: quia sicut in Propheta legitur: Qui multos erudiunt, sicut firmamentum in perpetua fulgebunt claritate (Dan. XII, 3). |
| 4 | Interrogatio 1. Quomodo Deus vere sit Unitas, et vere Trinitas? - Resp. Unitas in substantia, Trinitas in personis. |
| 5 | Inter. 2. Quid sit proprium uniuscuiusque personae in sancta Trinitate? - Resp. Proprium est Patris, quod solus est Pater; et quod ab alio non est nisi a se. |
| 6 | Proprium est Filii, quod a Patre genitus est, solus a solo, coaeternus et consubstantialis genitori. |
| 7 | Proprium est Spiritus sancti, quod non [Al., nec] ingenitus, nec genitus est, sed a Patre et Filio aequaliter procedens. |
| 8 | Inter. 3. Quare Spiritus sanctus ingenitus vel genitus non dici debet? - Resp. Quia si ingenitus diceretur sicut Pater, duo Patres; si genitus, duo Filii aestimari possent in sancta Trinitate. |
| 9 | Inter. 4. Utrum solus Pater, aut solus Filius, aut solus Spiritus sanctus per se plenus Deus et perfectus dici debeat? - Resp. Utique Pater per se est plenus Deus, similiter et Filius plenus Deus si solus nominetur, et Spiritus sanctus plenus Deus creditur. |
| 10 | Inter. 5. Si unaquaeque persona per se plenus Deus dici potest, quare non tres Deos dicimus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum? - Resp. Quia una substantia est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, non tres substantiae. |
| 11 | Proinde unitas substantiae tres Deos prohibet dicere vel credere. |
| 12 | Inter. 6. Dum tres personas dicimus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, quare non tres Deos, nec tres omnipotentes, nec tres magnos, nec tres bonos dicere fas est? - Resp. Quia Deus et omnipotens, et magnus, et bonus, et aeternus, substantialia nomina sunt, et ad se dicuntur: ideo non licet ea plurali numero dicere, sed singulari; et omne nomen, quod substantiam Dei vel essentiam significat, semper singulari numero proferendum est. |
| 13 | Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, relativa sunt nomina, et ideo tres personae recte dicuntur. |
| 14 | Inter. 7. Quomodo relativa? - Resp. Secundum dialecticam relativa nomina sunt, quae ad aliud aliquid referuntur, sicut dominus ad servum, et servus ad dominum, pater ad filium, et filius ad patrem. |
| 15 | Prorsus cum dico Pater, Filium [simul] significo, quia non est Pater nisi Filius sit cui sit Pater. |
| 16 | Item non est Filius nisi sit Pater cui sit Filius. |
| 17 | Inter. 8. Utrum Spiritus sanctus relative vel substantialiter dicatur? - Resp. Utique relative, quia Spiritus alicuius Spiritus est, sed non sicut Pater et Filius, relationis regula tenetur [Al., regulae tenentur] in eo. |
| 18 | Inter. 9. Quare aequalem non habet relationis regulam Spiritus sanctus, sicut Pater et Filius? - Resp. Quia circumferri potest Patris et Filii nomen ad invicem, ut si dicamus, Pater Filii Pater, et Filius Patris Filius, non ita duplex relationis circumversio [Al., duplicem . . . circumversionem] in nomine sancti Spiritus inveniri potest. |
| 19 | Inter. 10. Qua necessitate accidit ut ita non circumferri possit Spiritus sancti relatio? - Resp. Recte dicere possumus Spiritum sanctum Patris et Filii Spiritum, sed converso ordine non possumus dicere Patrem Spiritus sancti, sicut dicimus Patrem Filii, ne duo Filii in sancta Trinitate aestimarentur. |
| 20 | Item non possumus dicere Filium Spiritus sancti, sicut dicimus Filium Patris, ne duo Patres in sancta Trinitate intelligantur. |
| 21 | Dicimus itaque Spiritum sanctum Patris et Filii, sine reciprocatione conversionis nominum relativorum. |
| 22 | Inter. 11. Utrum inseparabilia sint opera sanctae Trinitatis? - Resp. Utique quidquid Deus operatur, totum sancta Trinitas inseparabiliter haec eadem operatur opera; quia una est sanctae Trinitatis operatio, sicut una est substantia, essentia, et voluntas. |
| 23 | Inter. 12. Utrum sancta Trinitas in personis separabilis vel inseparabilis dicenda sit, dum alius est Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus? - Resp. Vere alius est Pater quam Filius in persona, sicut Filius alius est in persona quam Pater, et Spiritus sanctus alius est in persona quam Pater et Filius. |
| 24 | Non tamen aliud ille, vel ille in natura, vel in deitate, aut in essentia. |
| 25 | Nec enim Patrem potes dicere, nisi Filium intelligas; nec Filium dicere, nisi Patrem intelligas; nec Spiritum sanctum, nisi intelligas cuius Spiritus sit. |
| 26 | Quocirca omnimodo inseparabilis est sancta Trinitas sicut in operibus, sic etiam in personis dicenda. |
| 27 | Inter. 13. An [Al., Si] ad solam Patris personam pertineat, ubi [Al., quod] dicitur: Qui facit mirabilia magna solus (Psal. LXXI, 18). |
| 28 | Et Apostolus: Qui solus habet immortalitatem (I Tim. VI, 16)? - Resp. Nullatenus ad solam Patris personam pertinet, dum dicitur solus Deus, sive in Novo, sive in Veteri Testamento, et quod Deus solus sive hoc sive illud habeat, vel faciat; sed ad totam sanctam Trinitatem, quae est unus Deus omnipotens, omnia faciens, quae sunt in coelo et in terra. |
| 29 | Inter. 14. Quomodo beatus Ioannes evangelista dicit: Deum nemo vidit unquam (Ioan. I, 18); et ipse Dominus in alio ait loco: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); et Apostolus invisibilem Deum dicit (I Tim. I, 17)? - Resp. Videri enim potest Deus, id est, intelligi, secundum suae donum gratiae, sive ab angelis, sive ab animabus sanctorum: plenam vero divinitatis naturam, nec angelus quislibet [Al., quisquam], nec sanctorum aliquis perfecte intelligere poterit. |
| 30 | Ideo incomprehensibilis dicitur Deus. |
| 31 | Inter. 15. Cum sanctis summum promittitur praemium aeterna Dei visio, aequaliterne videbunt vel intelligent ? - Resp. Nullatenus aequaliter omnes, vel angeli vel animae sanctorum Deum nec [Al., vel] nunc vident, vel post resurrectionem videbunt, sed secundum donatoris dispensationem, et meritorum qualitatem. |
| 32 | Unusquisque tamen sufficientem in eius visione suis meritis habebit beatitudinem. |
| 33 | Nec plus quaeret quam habet, nec se minus habere quam volet, dolebit. |
| 34 | Inter. 16. An aliquid distet in Deo, esse, vivere, intelligere, posse? - Resp. Nullatenus aliud est in Deo esse, aliud vivere, vel aliud intelligere, vel aliud posse; quia Deus eo ipso quo est, vivit; et eo quo vivit, intelligit; et eo quo intelligit, potest; et eo quod potest, est; quia simplex deitatis natura unum habet, est, vivit, intelligit, et omnia potest. |
| 35 | Non ita in nobis, dum aliud est in nostra natura vivere, aliud intelligere, aliud posse. |
| 36 | In Deo vero haec omnia unum atque idem sunt. |
| 37 | Inter. 17. Utrum de Dei Filio, sicut dicitur lumen de lumine, Deus de Deo, potest dici omnipotens de omnipotente, bonus de bono, magnus de magno, et caetera talia? - Resp. Regulariter utique tenere debemus quod omnia naturae nomina quae aequaliter de Filio dici possunt sicut de Patre, omnia possunt dici sic de illo. |
| 38 | Ideo sicut dicitur Deus de Deo, lumen de lumine, ita dicendum est omnipotens de omnipotente, bonus de bono, magnus de magno, sed non ita in relativis. |
| 39 | Inter. 18. Sed quomodo in relativis nominibus dicendum est? - Resp. Non possumus dicere Verbum de Verbo, quia relativum nomen est Verbum, quod solus est Filius; sicut dicimus, Deum de Deo, quod non est solus Filius. |
| 40 | Nec imaginem de imagine, quia solus est Filius imago: sicut dicimus, lumen de lumine, quod non est solus Filius, quia substantiale nomen est lumen. |
| 41 | Inter. 19. Nunquid aliud lumen Pater et aliud Filius? - Resp. Nequaquam aliud, sed unum lumen est Pater et Filius, sicut una substantia. |
| 42 | Ideo recte dicitur [Al., dicimus] lumen de lumine, sicut Deus de Deo. |
| 43 | Sicut unus Deus est Pater, et Filius, ita unum lumen est. |
| 44 | Inter. 20. Legimus Apostolum dicentem Christum Dei esse virtutem et Dei sapientiam; hic intelligimus in Dei nomine Patrem, et in Christi nomine Filium, sicut semper. |
| 45 | Nunquid Pater non habet in se sapientiam vel virtutem nisi in Filio, quem Apostolus sapientiam Dei et virtutem Dei nominavit? - Resp. Plurimi ita Arianam destruunt impietatem, dicentes impium esse credere unquam Deum Patrem esse sine sua sapientia, aut sine sua virtute. |
| 46 | Sed melius est intelligere Patrem esse sapientiam et virtutem, sicut Filium sapientiam et virtutem [imo et Spiritum sanctum sapientiam et virtutem]; non tamen tres virtutes, nec tres sapientias, quia sapientia substantiale nomen est, sicut virtus. |
| 47 | Nec aliud est in Deo esse, aliud sapere, aliud posse; sed unum est Deo esse, sapere, posse. |
| 48 | Inter. 21. Utrum ad solam sancti Spiritus personam pertineat, dum Apostolus dicit: Deus charitas est (I Ioan. IV, 8), qui [Al., quae] dilectio Patris et Filii esse legitur? - Resp. Nullatenus ita Spiritus sanctus charitas intelligitur, quasi non sit Pater et Filius charitas. |
| 49 | Sicut Spiritus sanctus est charitas, ita et Pater est charitas [et Filius est charitas,] non tamen tres charitates, sed una charitas. |
| 50 | Sed quia Spiritus sanctus donum Dei proprie dicitur, et nullum Dei donum charitate maius est, imo sine eo nullum donum ad perpetuam hominem deducere poterit beatitudinem: proinde Spiritus sanctus proprie dicitur charitas. |
| 51 | Inter. 22. Nunquid impii dona Dei habent? - Resp. Habent [utique] per eum, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, in quo sumus, movemur et vivimus (Act. XVII, 28): bona sunt enim dona Dei eis qui bene utuntur illis. |
| 52 | Ideo charitas singulare est in sanctis donum, in qua Filii Dei discernuntur a filiis impietatis. |
| 53 | Inter. 23. Quare si Deus totus ubique est, in coelo dicitur magis habitare, quam in terra? - Resp. Quia maior cognitio est in sanctis angelis, animabusque sanctorum divinitatis, cum sint apud Deum, in coelis quam in terris. |
| 54 | Sicut enim in hoc mortali corpore quidam magis intelligunt divinam substantiam, quidam minus, ita et in coelo magis dicitur Deus esse quam in terra, quia plenius eiusdem substantia intelligitur ab habitatoribus coeli quam terrae incolis. |
| 55 | Inter. 24. Si una substantia est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, quare solus Filius incarnatus dicitur? - Resp. Quia alia est persona Filii, alia Patris, alia Spiritus sancti. |
| 56 | Et sola siquidem persona Filii incarnata est: operante tamen eamdem incarnationem tota sancta Trinitate, cuius opera sunt inseparabilia. |
| 57 | Inter. 25. Dum in Symbolo catholico cantari solet, Dei Filium de Spiritu sancto, et Maria virgine incarnatum, quare non dicitur Filius Spiritus sancti, sicut dicitur beatae virginis? - Resp. Non sic de illo, sicut et de illa natus est Filius Dei. |
| 58 | De illa siquidem, id est, sancta virgine natus est Filius Dei, sicut de matre; non de illo, id est, Spiritu sancto, sicut de Patre, ne duo Patres dicerentur in sancta Trinitate. |
| 59 | Inter. 26. Si una natura est Patris et Filii, et Filius incarnatus plenus est Deus et perfectus, quomodo non Pater incarnatus est? - Resp. Filius plenus est Deus et perfectus; qui solus incarnatus est, et homo factus est. |
| 60 | Nam ignis una est substantia, sed aliud in igne facit calor, aliud lux: lux illuminat, calor calefacit [Al., calificat]; una tamen ignis natura utrumque facit, et calorem et lucem. |
| 61 | Inter. 27. Utrum divinitas cum carne concepta sit, nata, passa, et caetera quae humanitatis propria esse noscuntur? - Resp. Utique divinitas suae carnis conceptione concepta est, et nativitate nata, sensitque participatione humani affectus mortem, quam sponte susceperat; non naturae suae potentiam perdens, per quam cuncta vivificat. |
| 62 | Ipse auctor, et opus auctoris. |
| 63 | Idem auctor, quia si sponte natus est, sponte passus est. |
| 64 | Idem opus, quia utrumque unus licet non alio cogente, solus tamen ipse perpetitur, salva divinitatis impassibilitate. |
| 65 | Inter. 28. Ex qua natura dixit: Potestatem habeo ponendi animam meam? - Resp. Omnium quae in Christo gesta sunt, operum auctoritas ex divinitate est: tamen carni convenit dicere: Potestatem habeo ponendi animam meam (Ioan. X, 18), non divinitati. |
| 66 | Divinitas non dimisit animam, postquam assumpsit eam in utero virginis. |
| 67 | Caro dimisit, dum emisit in cruce spiritum Christus. |