| 1 | Domino glorioso Carolo imperatori augustissimo atque christianissimo humilis levita Alcuinus, in Domino Deo praesentis prosperitatis ac perpetuae beatitudinis salutem. |
| 2 | Dum dignitas imperialis a Deo ordinata ad nihil aliud exaltata esse videtur, nisi populo praeesse et prodesse: proinde detur a Deo electis potestas et sapientia: potestas, ut superbos opprimat, et defendat ab improbis humiles; sapientia, ut regat et doceat pia sollicitudine subiectos. |
| 3 | His duobus, sancte imperator, muneribus divina vestram incomparabiliter subtilitatem [Ms., sublimitatem], eiusdem nominis et numinis antecessoribus gratia superexaltavit et honoravit, terrorem potentiae vestrae super omnes undique gentes immittens, ut voluntaria subiectione ad vos veniant, quos prioribus bellicus labor temporibus sibi subdere non potuit. |
| 4 | Quid igitur? Quid agendum est vestrae Deo devotissimae sollicitudini tempore serenitatis et pacis, quo militaris laboris cingulo soluto totus pacifica quiete populus concurrere festinat ad vestrae iussionis edictum, intentusque ante thronum gratiae [Al., gloriae] vestrae consistere, exspectans quid, cui personae, vestra auctoritas praecipere velit, nisi etiam omni dignitati iusta decernere, rata praecipere, sancta admonere, ut quisque laetus cum perpetuae salutis praecepto domum redeat? Ne vero meae in Domino devotionis studium otio torpens, vestro in praedicatione catholicae fidei deesset adiutorio, direxi sanctissimae auctoritati vestrae de fide sanctae et individuae Trinitatis, sub specie manualis libelli, sermonem, ut divinae laus et fides sapientiae sapientissimi hominum probaretur iudicio. |
| 5 | Nec videlicet alio quolibet vestrae imperialis maiestatis munere digniorem existimabam sapientiam; nec alium quemlibet tam excellenti dono in accipiendo aeque dignum putabam, dum principem populi Christiani cuncta scire et praedicare quae Deo placeant necesse esse, notissimum est. |
| 6 | Neque enim quemquam magis decet vel meliora nosse, vel plura, quam imperatorem, cuius doctrina omnibus prodesse debet subiectis. |
| 7 | Non quo, imperator invicte et sapientissime, ac refulgens rector, aliquid scientiae vestrae fidei catholicae incognitum esse, vel minus exploratum cogitarem: sed ut mei nominis, quo a quibusdam magister (licet non merito) vocor, officium ostenderem; nec non ut convincerem eos, qui minus utile existimabant, vestram nobilissimam intentionem dialecticae disciplinae discere velle rationes, quas pater [Ms., beatus] Augustinus in libris de sancta Trinitate apprime necessarias esse putavit, dum profundissimas de sancta Trinitate quaestiones, non nisi categoriarum subtilitate [Ms., sublimitate] explanari posse probavit. |
| 8 | Quod etiam in ante nominato eiusdem Patris opusculo pius et devotus inquisitor facile inveniet, si philosophiae cognitionem in discendo habere non negligit. |
| 9 | Haec omnia devota mentis acie considerans, tempore celeberrimi conventus, quo sacerdotes Dei et populi praedicatores Christiani in unum imperiali praecepto conveniunt, non ignava (ut reor) opum pondera in ratione catholicae fidei, vestrae excellentissimae auctoritati attuli, si Dominus, qui voluntatem dicendi dederat, spiritu gratiae cor (ut de eius confido misericordia) in agnitione veritatis illuminavit. |
| 10 | Nec aliquid mea invenire valuit devotio, quid liberius afferret, nec quid regalem benevolentiam gratius accepisse putarem. |
| 11 | Quid exinde efficere sit ratum [Mss. Quid exinde efficerem, omisso sit ratum], vestrae probationis exspectat [Ms., spectat] iudicium, si digne meus iste labor in sacerdotales procedere valeat aures. |
| 12 | Ergo vestrae dignitatis dextera dante ad legendum, nemo iuste mea dicta spernere poterit, quia probantis auctoritas pluris aestimatur quam scribentis devotio. |
| 13 | Multa est omnibus fidelibus in vestra pietate gloriandi facultas, dum clementiae vestrae sollicitudo sacerdotalem, ut decet, habet in praedicatione verbi Dei vigorem, et perfectam in catholica fide scientiam, et sanctissimam pro hominum [Mss., omnium] salute devotionem. |
| 14 | Quapropter universorum precibus fidelium optandum est, ut in omnem gloriam vestrum extendatur imperium; ut scilicet catholica fides, quae humanum genus sola vivificat, sola sanctificat, veraciter in una confessione cunctorum cordibus infigatur; quatenus summi Regis donante pietate, eadem sanctae pacis et perfectae charitatis, omnes ubique regat et custodiat unitas. |
| 15 | Nec aliud omnipotenti Deo munus amabilius esse probatur, quam in catholica fide divinae concordiae charitas [Ms., concordia charitatis], ut omnes unum sint in Christo, qui pro omnibus mortuus est: per quem cuncti credentes in eum efficiantur filii aeternae beatitudinis. |
| 16 | O Rex augusto clarissime dignus honore, Et dux, et doctor, et decus imperii. |
| 17 | Te Pater atque Patris Proles, te Spiritus almus Protegat, exaltet, salvet, honoret, amet. |
| 18 | Quem tua per populos, terras, per regna, per urbes, Mens pia permandet semper amare Deum. |