monumenta.ch > Plinius > 6 > 4 > 5 > 7 > 3 > 15 > ...


Alcuinus, De dialectica - Prologus Alcuini ad Carolum Augustum, ...

1 Continet iste decem naturae verba libellus,
Quae iam verba tenent, rerum ratione stupenda,
Omne quod in nostrum poterit decurrere sensum.
2 Qui legit, ingenium veterum mirabile laudet,
Atque suum studeat tali exercere labore,
Exornans titulis vitae data tempora honestis.
3 Hunc Augustino placuit transferre magistro
De veterum gazis Graecorum clave Latina:
Quem tibi rex, magnus sophiae sectator, amator,
Munere qui tali gaudes, modo mitto legendum.
Alcuinus HOME


© 2006 - 2026 Monumenta Informatik