monumenta.ch > Gellius > 7 > PSALMUS. > PSALMUS. > XXI. > PSALMUS. > PSALMUS IV. > 7 > PSALMUS V. > 7 > 12 > IX. > IV. > X. > 1 > V. > V. > 1 > ORATIO SANCTI AMBROSII. > 7 > 2 > 6 > VI. > PSALMUS VII. > PSALMUS. > 6 > VII.
Alcuinus, De confessione peccatorum, EPISTOLA., , VI. <<<    

Alcuinus, De confessione peccatorum, EPISTOLA., VII.

1 Idcirco, charissimi filii, festinate ad confessionis medicamentum.
2 Aperite vulnera in confessione, ut medicamenta salutis proficere valeant in vobis.
3 Transeunt huius vitae dies, et incerta est hora unicuique nostrum, qua [Cod. Vat., quia] revertatur pulvis in pulverem, et spiritus redeat ad Dominum, qui dedit illum, ut iudicetur secundum opera sua.
4 Auditura erit tunc anima, quidquid hic copulata carne gessit in occulto.
5 Si nunc erubescit confiteri peccata sua, et per poenitentiam emundari [Mss., emendari], stabit accusator malignus contra eam, qui quondam suggessit illi, ut peccaret, si nos neglexerimus praevenire faciem iudicis in confessionibus [Mss., in confessione].
6 Quaecunque enim humiliter confitemur in nostris peccatis, nihil horum diabolus habet potestatem nobis obiicere in illo tremendo iudicio nostrae vitae.
7 Agite nunc, iuvenes, adolescentes et pueri, liberate vosmetipsos de diabolica servitute.
8 Concurrite per poenitentiam ad clementissimam omnipotentis Dei pietatem.
9 Nolite per desideria carnis vestrae perdere gaudia coelestia, et aeterni regni inter angelicos coetus beatitudinem; sed confortate vosmetipsos, et viriliter [agite et] pugnate cum a versario vestro, ut fideliter [Ms., feliciter] mereamini coronari cum sanctis Dei, et perpetuam cum illis possidere gloriam.
10 Et vos, sanctissimi huius familiae magistri et patres, docete filios vestros pie, sobrie, et caste vivere coram Deo in omni humilitate, obedientia et sanctitate, et puram facere sacerdotibus Christi confessionem peccatorum suorum, et poenitentiae lacrymis abluere sordes luxuriae carnis, nec eas iterum repetere, quia posteriora vulnera peiora sunt prioribus: scientes vosmetipsos salutis filiorum vestrorum aeternam habere apud Dominum remunerationem, quatenus quorum ministeriis utimini in terris, eorum prosperitatis mercedem habeatis perpetuam in coelis.
Alcuinus HOME

bnf1096.96

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik