Alcuinus, De confessione peccatorum, EPISTOLA., VI.
| 1 | Noli degeneris animi esse. |
| 2 | Dei Filius in baptismo consecratus es: sed tam excellens nobilitas, non nisi [magna] morum dignitate conservari poterit. |
| 3 | Coelestis Pater, imo omnium Dominus peccatis subditos dedignatur habere filios. |
| 4 | Excute de collo tuo iugum captivitatis diabolicae. |
| 5 | Recurre ad pietatem paternae dilectionis. |
| 6 | Revertere ad Dominum [Al., Deum], fili, revertere, et ex mortuo revivisce, et ex perdito reparare. |
| 7 | Quaerit ovem bonus pastor errantem, et amplius de inventa, quam non perdita gratulatur, humeris suis inter angelicos revehit coetus (Luc. XV). |
| 8 | Animadverte clementissimam Dominicae pietatis sententiam dicentis: Non enim veni vocare iustos, sed peccatores (Matth. IX, 13), in poenitentiam. |
| 9 | Vocat ergo Dominus ad poenitentiam peccatores, quia magis optat salvare quam damnare, et plus cum sanctis nos gaudere, quam cum diabolo punire. |
| 10 | Vocat nos per seipsum; vocat per Scripturas sanctas; vocat etiam per doctores catholicos, ut revertamur ad eum, qui paratus est nos accipere, si nos non erimus pigri ad eum venire. |
| 11 | Audiamus beatum Ioannem evangelistam ad poenitentiam nos exhortantem. |
| 12 | Dicit enim in Epistola sua: Si dixerimus, quia peccata [Al., peccatum] non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est: si autem confessi fuerimus peccata nostra; fidelis et iustus est Deus, ut nobis peccata nostra dimittat, et mundet ab omni iniquitate (I Ioan. I, 8). |
| 13 | Si nullus est sine peccato, quis est, qui poenitentia non indigeat, quae sine confessione vix fructuosa fieri valet? Consideremus beati Iacobi apostoli praeceptum dicentis: Confitemini alterutrum peccata vestra (Iac. V, 16). |
| 14 | Recordemur quod Redemptor noster publicanum peccatorem se confitentem, Pharisaeo se in sua laudanti iustitia praetulerit. |
| 15 | Scit enim Conditor noster fragilitatem naturae nostrae; ideo medicamenta poenitentiae vulneribus nostris perdonavit. |
| 16 | Dicamus cum Propheta: Sana me, Domine, et sanabor. |
| 17 | Item: Domine, sana animam meam, quia peccavi tibi (Ier. XVII). |