Alcuinus, De confessione peccatorum, EPISTOLA., V.
| 1 | Pro te igitur, o iuvenis, Deus homo factus est, ut te redimeret, et seipsum tradidit in mortem, ut te salvaret in vitam: quid tu iaces in morte scelerum? Surge et dic: Pater, peccavi in coelum (Luc. XV). |
| 2 | Adduc tibi tuae poenitentiae testem fidelem. |
| 3 | Munda vis habere vestimenta, quare non multo magis quaeris mundam te habere animam? Sordidus procedere non vis in conspectu hominum; quare non multo magis times sordidum peccatis te [Al., sordidus peccatis procedere] procedere in conspectu Dei? Lava te lacrymarum fonte, ne quid in te eius oculos maiestatis offendat. |
| 4 | Quis, rogo, cadens non quaerit surgere? Quis infirmatur, et non desiderat convalescere? Quis periclitatur, et non optat evadere? Poenitebit te postmodum tarditatis, si non cogitaveris, quid animae tuae proficiat ad salutem. |
| 5 | Exsurge, fili, exsurge, placare Patrem poenitentia, quem offendisti scelere. |
| 6 | Confitere culpam, ut saneris a medico. |
| 7 | Esto in tua sollicitus salute. |
| 8 | Si tu ipse tui ipsius non habes curam, quis tibi ad salutem prodesse poterit; vel quis tibi fidelis erit, si tu ipse tibimet infidelis esse probaberis [Cod. S. Em., probaris]? Infidelitas est magna, [te] non curare de salute tua; te morientem in peccatis, non resuscitare per poenitentiam. |
| 9 | Quanto longius recessisti pro scelerum magnitudine a Deo, tanto fortius per poenitentiam appropinquare studeas. |
| 10 | Clemens pater paratus est te accipere, si tu non tardaveris reverti. |
| 11 | Aspera tibi videtur conversio, carnalia relinquere desideria; sed multo durior conditio aeternis te ardere flammis, et pro modica [Cod. Vat., pro modici] temporis luxuria poenis tradi perpetuis. |
| 12 | Quanti modo infernalibus deputati tormentis converti voluissent, si spatium illis daretur convertendi! Omnia quidem huius saeculi dura, in comparatione tormentorum infernalium levia et quodammodo iucunda videntur. |
| 13 | Servisti diabolo in luxuria, servire [Mss., servi] Christo in castitate; utriusque rei finem attende. |
| 14 | Illa siquidem, id est, luxuria hominem mittit in flammas. |
| 15 | Castitas charitati coniuncta nos deducit in regnum Dei. |
| 16 | Revertere in viam, de qua aberrasti. |
| 17 | Ieiuniis corpus afficitur [Mss., afficiatur], sed pulchritudo animae paritur [Mss., reparetur]. |
| 18 | Vilis sit corporis cultus; sed ipse praecipuus est sanctitatis ornatus. |
| 19 | Vigiliarum assiduitas in orationibus et in laude Dei angelicae est imitatio vitae. |
| 20 | Parcus cibus, pastus est animae. |
| 21 | Si habes unde, pauperibus porrige manum [Cod. S. Em., unde pauperibus porrigere manum possis], quia manus pauperis gazophylacium est Christi. |
| 22 | Nec de opere misericordiae te iuste excusare poteris, dum calix aquae frigidae mercede remunerabitur perpetua: visitare infirmos, moerentes consolari, hospitibus occurrere, fame vel siti laborantes reficere, possessio est regni Dei in coelis, sicut in Evangelio legitur (Matth. XXV). |
| 23 | In talium, o fili, operum exsecutione [Cod. Vat., excusatione, male], peccatorum remissio adhibetur; insuper et perpetuae beatitudinis praestat ingressum. |