monumenta.ch > Gellius > 7 > PSALMUS. > PSALMUS. > XXI. > PSALMUS. > PSALMUS IV. > 7 > PSALMUS V. > 7 > 12 > IX. > IV.
Alcuinus, De confessione peccatorum, EPISTOLA., , III. <<<     >>> V.

Alcuinus, De confessione peccatorum, EPISTOLA., IV.

1 Datur nobis a benignissimo iudice locus accusandi nosmetipsos in peccatis nostris coram sacerdote Dei, ne iterum accuset nos in eis diabolus coram iudice Christo.
2 Vult ut ignoscantur [in hoc saeculo], ne puniantur in futuro.
3 Igitur pius Pater, dum videt per poenitentiam peccata nostra a nobis damnari, gaudet misereri, et proprium exercere munus misericordiae in poenitentes optat, sicut per Isaiam testatur prophetam: Ego sum, qui deleo iniquitates tuas (Isai. XLIII, 25); et iterum: Convertimini ad Dominum Deum vestrum, quoniam [Cod. S. Em., quia] misericors et pius est, patiens et multae misericordiae (Ioel. II, 13).
4 Hoc sciens beatus David ait: Peccatum meum cognitum tibi feci, et iniusti ias meas non operui (Psal. XXXI, 5): e contra si peccatum, quod fecerit homo, negatur [tegatur], poena reatus accumulatur; quia punitur contumacia in sceleris negatione.
5 Sed dicis forsan: Me terret meorum magnitudo peccatorum.
6 Quinimo tanto magis insistendum est tibi, o peccator, in medicina confessionis, ne pereas in putredine vulnerum, si medico erubescis aperire multiplices ulcerum dolores.
7 Nullatenus divinae abundantiam clementiae numerositas tuorum superare poterit peccatorum.
8 Ne tardes de die in diem, dicit Scriptura, converti, quia nescis quid superventura pariat [Cod. S. Em., pariet] dies (Eccli. V, 8).
9 Quia qualem te ultimus invenerit dies, talis iudicaris [Ms., iudicaberis].
10 Nec te voluit Deus diem illum praescire, ut semper paratus esses: qualem optas ante iudicem te stare, talem te praepara, dum habes tempus operandi.
11 Esto negotiator devotus.
12 Eme tibi regnum Dei poenitentiae lucris, memor Dominum dicentem: Poenitentiam agite, et [Al., ecce] appropinquabit vobis regnum Dei (Matth. II, 3).
Alcuinus HOME

bnf1096.95