Alcuinus, De confessione peccatorum, EPISTOLA., III.
| 1 | Nunquid quasi nescius Deus nos confiteri hortatur peccata, qui priusquam gesta essent, praesciebat: cuius providentiae omnia patescunt occulta? Tunc enim poteris perfectum consequi beneficium medicinae, si non celes medico tuae vulnera conscientiae. |
| 2 | Opinor enim, nisi interpelletur medicus, non curatur aegrotus. |
| 3 | Confessio tua medicina est vulnerum tuorum, et salutis tuae certissimum subsidium. |
| 4 | Homo aegrotus a medico quaerit medicinam, qui saepe incerto [labore] desudat in aegroto. |
| 5 | Deus vero sine labore sanat, sine tarditate medicamenta veniae praestat, si devota lacrymis scripta in auribus pietatis suae legatur poenitentiae [Ms., poenitentia]. |
| 6 | Nemo te, homo, melius reficit quam qui fecit; nec alius sanat, nisi qui flagellat et curat; solus enim novit operis sui fragilitatem, qui hoc tantum exspectat, ut fatearis; mora non erit, ut saneris: qui per prophetam Ezechielem ait: Cum conversus fueris et ingemueris, tunc salvaberis (Ezech. XXXIII). |