monumenta.ch > Gellius > 6 > LII. > 12 > 9 > XII. > 8 > CXXI. > 1 > 1 > LVIII. > 18 > 7 > 4 > LX. > 9 > 9 > XCIV. > 8 > 8 > 6 > LXVIII. > 12 > 6 > LXXXIII. > PSALMUS. > XLIX. > PSALMUS II. > XXVI. > XIV. > 20 > LVI. > XVIII. > XXIII. > XIX. > 1 > XLI. > 4 > 4 > 5 > XIII. > XCVII. > XX. > LXXII. > XXIV. > XXXII. > LXIV. > XCI. > II.
Alcuinus, De confessione peccatorum, EPISTOLA., , I. <<<     >>> III.

Alcuinus, De confessione peccatorum, EPISTOLA., II.

1 Sed nihil, Deo donante, proficit in sua diabolus malitia, si puram volunt iuvenes facere confessionem, et fructus dignos poenitentiae agere, id est, ut vulneribus vulnera non superadiiciant, et sanata non resaucient. [Salutare] siquidem poenitentiae est remedium poenitenda iterum non perficere.
2 Scriptum est enim: Poenitentibus Deus dedit partem iustitiae [Vulg., viam iustitiae] (Eccli. XVII, 20).
3 Age igitur poenitens, propria scelera confitere [Cod. Vat., confiteri], pande per confessionem tuae iniquitatis secretum.
4 Nota sunt Deo quae in occulto fecisti; quae si non dixerit lingua, non poterit celare conscientia.
5 Frustra intra parietes tua aestimes [Mss., aestimas] crimina abscondi. Patet [Cod. Vat., Pate] Deo omne quod absconditum putas: et si hominis oculos in peccatis effugere valeas, nullatenus tamen Dei aspectum latere poterit, quidquid in occulto gesseris.
6 Dic per confessionem peccata, antequam iudicis iracundiam sentias.
7 Crede mihi, totum veniale erit quod peccasti, si confiteri non erubesces: et per poenitentiam purgare curaberis [Cod. S. Em., curaveris, al., per poenitentiam curare non cessaveris], dicente Psalmographo: Dixi [Vulg. add., confitebor] adversum me iniustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei (Psal. XXXI, 5).
8 Exspectat Dominus a nobis confessionis sacrificium, ut praestet nobis delectabile indulgentiae munus, qui vult omnes homines salvos fieri et neminem perire: eo dicente et in alio Scripturae loco: In quacunque die peccator conversus fuerit, vita vivet, et non morietur (Ezech. XXXIII, 12, 15).
9 O singulare clementissimi iudicis beneficium! O magnificum divinae pietatis thesaurum! Propter hoc a peccantibus vult confessionis munus accipere, ut non inveniat, quod ulcisci debeat.
10 Non simus ingrati tantae benevolentiae Redemptoris nostri: qui magis vult [Cod. Vat., mavult] ignoscere quam punire; magis salvare quam perdere.
11 Acquiritur Domino, quod non punitur in servo: et multum confertur auctori, si deputatus poenae veniae condonetur.
12 Nec optat ulcisci, qui paratus est misereri: ipso de se per Prophetam dicente: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat [Ibid., 11].
13 Ecce verus vitae auctor, qui non vult peccantis mortem, sed convertentis [Al., conversi] vitam.
14 Unde et in Evangelio ipsa ait Veritas: Sic erit gaudium in coelo coram Patre vestro et angelis eius super uno peccatore [Mss., super unum peccatorem] poenitentiam agente (Luc. XV, 7): et in Propheta: Dic tu iniustitias tuas prior, ut iustificeris (Isai. XLIII, 26).
15 Ecce benignus est largitor veniae, qui praebet pro lucro [Ms., luctu] temporali aeternitatis gaudium, ipso dicente: Beati qui lugent nunc, quoniam ipsi consolabuntur (Matth. V, 5): et alio loco: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos (Matth. XI, 28).
16 Ait enim, ut diximus: Dic tu prior iniustitias tuas, ut iustificeris [Vulg., Narra si quid habes, ut iustificeris], et non condemneris: ut maneat in te praemium poenitentiae, non vindicta peccatorum.
Alcuinus HOME

bnf1096.94