monumenta.ch > Alcuinus > qua de monumentis boni malique resurgent. > proprio mox ab eo revocatur ex nomine. Quem cognitum iubetur protinus discipulis nantiare. > CAPUT XL. Traditionis ac passionis eius per ordinem gesta narrantur. > 1 > 1 > 6 > 6 > 1 > 8 > 9 > 4 > 8 > 9 > 4 > 5 > 4 > 5 > 7 > 7 > 3 > 3 > 1 > 3 > 1 > 6 > 4 > 7 > 8 > 7 > 4 > XIV. > 5 > 3 > 7 > 2 > 2 > 3 > 2 > I.
Alcuinus, De confessione peccatorum, EPISTOLA., , . . . <<<     >>> II.

Alcuinus, De confessione peccatorum, EPISTOLA., I.

1 Desiderans vos, filii charissimi, in salutem animarum proficere vestrarum, ideo aliquas paterno affectu vobis admonitiones dulci sermone dirigere studui, ut per eas praesentis vitae prosperitatem et futurae, Deo miserante, beatitudinem habere mereamini, et fragiles vestrae aetatis annos in Dei servitio edocti ad perfectum senectutis diem adducere.
2 Vos quoque, sancti Patres, lumina huius fraternae congregationis, doctores et ductores in omni bonitate iuventutis, deprecor, ut admoneatis eos, id est, discipulos vestros, ut studiose discant quae Deo placent [Al., placeant], et ad salutem animarum pertinent suarum: quatenus ex illorum profectu et prosperitate vos perpetuam apud Dominum [Al., apud Deum] habeatis mercedem.
3 Exhortamini illos, sobrie, caste, pudice, cum omni humilitate et obedientia Deo servire in bonis moribus, et sancta conversatione, et religiosa castitate, et maxime de confessione peccatorum suorum: quia multae sunt contra adolescentulos diabolicae fraudis insidiae in desiderio carnali et caeteris adolescentiae vitiis.
Alcuinus HOME

bnf1096.93

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik