Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, LIBER QUINTUS., CAPUT XII.
| 1 | VERS. 1. - Et signum magnum apparuit in coelo, mulier amicta sole, et luna sub pedibus eius. |
| 2 | Mulier amicta sole beata virgo Maria est, obumbrata Altissimi virtute, in qua etiam genus, id est Ecclesia, intelligitur; quae non propter mollitiem mulier dicitur, sed quia novos quotidie populos parit, ex quibus generale Christi corpus conformatur. |
| 3 | Ecclesia itaque sole amicta est, iuxta illud: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III, 27). |
| 4 | Christus est enim sol iustitiae, et candor lucis aeternae (Sap. VII, 26). |
| 5 | Per lunam vero, quae per incrementa temporum deficit, mutabilitas temporis exprimitur, quam Ecclesia quia despicit quasi sub pedibus premit. |
| 6 | Et nota quia sunt quaedam in sequentibus quae non speciei, sed generi conveniunt. |
| 7 | Et in capite eius corona stellarum duodecim. |
| 8 | Duodecim stellae quibus corona aptatur, duodecim sunt apostoli, per quos primo caput Ecclesiae, id est Christus, victoriam reportavit. |
| 9 | Stellae autem vocantur, quia tenebras ignorantiae ratio veritatis illustrat. (VERS. 2.) Et in utero habens clamat parturiens, et cruciatur ut pariat. |
| 10 | Haec beatae Mariae specialiter aptari nequeunt, sed Ecclesiae quae, dum eos quos iam pepererat, iterum parturit, quamdam partus difficultatem hic patitur; quousque, iuxta Apostoli vocem, Omnes occurramus in virum perfectum (Ephes. IV, 13). |
| 11 | (VERS. 3.) Et visum est aliud signum in coelo; et ecce draco magnus rufus habens capita septem, et cornua decem, et in capitibus suis septem diademata. |
| 12 | Diabolus propter malitiam draco; propter multiplicitatem insidiarum magnus; propter homicidium rufus vocatur. |
| 13 | In coelo autem, id est in Ecclesia videtur, non quo possideat, sed quia ei adversatur. |
| 14 | In capitibus et in cornibus totum eius regnum ostenditur; tanquam septem capita contra septem Ecclesias, septem spiritus nequam contra septiformem spiritum Dei, decem cornua contra decem praecepta legis venientia. |
| 15 | Sed de his latius in sequentibus dicetur. (VERS. 4.) Et cauda eius trahebat tertiam partem stellarum coeli, et misit eas in terram. |
| 16 | Cauda draconis sunt perversi praedicatores, iuxta illud: Propheta docens mendacium, ipse cauda est (Isa. IX, 15). |
| 17 | Eos qui foris studio vitae coelestis videntur inhaerere, ex amore terreno per falsos praedicatores ad aperti erroris iniquitatem devolvi, de quibus Iob: Obscurentur stellae caligine eius (Iob. III, 9). |
| 18 | Quia vero cauda finis est corporis, potest per eam Antichristus eiusque praedicatores intelligi, ut praeteritum pro futuro accipiamus. |
| 19 | Et revera tunc manifestior erit harum stellarum deiectio. |
| 20 | Et draco stetit ante mulierem quae erat paritura, ut cum peperisset filium eius devoraret. |
| 21 | Stetit tunc draco ut natum caput deglutiret; stat semper ut membra capitis deglutiat. |
| 22 | Sed, ut sequentia demonstrant, ideo mulieris filius morsum draconis evasit, quia ad thronum Patris raptus est. |
| 23 | Unde gravis oritur quaestio. |
| 24 | Neque enim mox ut Christus natus est, et ab Herode quaesitus, corporaliter coelos conscendit; nec eius membra ideo draconis dentes cavent, quia corpus funditus deserentes ad caput suum perveniunt. |
| 25 | Sciendum ergo quia fides recta, quae vitae praecepta conservans per sacras Scripturarum paginas declaratur, ascensus mentis est ad Deum, quo draconis malitia vitatur. |
| 26 | Ac per hoc non corporaliter ascensum dicit. |
| 27 | Et nota quod non retro, sed ante stare illis dicitur, a quibus eius astutiae cognoscuntur. (VERS. 5.) Et peperit filium masculum. |
| 28 | Illa caput peperit, haec membra capitis gignit. |
| 29 | Sed quare masculum addidit, cum praemiserit filium? Scilicet quia aut in bono dicitur pro excellentia fortitudinis, aut in malo pro immensitate sceleris. |
| 30 | Sicut enim hic in bono, sic pro malo ponitur in Ieremia dicente: Maledictus homo, qui annuntiavit patri meo dicens, Natus est tibi puer masculus (Ierem. XX, 15). |
| 31 | Caeterum Ecclesia non effeminatum, non remissum generat. |
| 32 | Qui recturus erit gentes in virga ferrea. |
| 33 | Hoc et ad caput, et ad corpus redigitur. |
| 34 | Per virgam rectitudo iustitiae exprimitur. |
| 35 | Unde Psalmista: Virga recta, et caetera. |
| 36 | Quid est autem quod subditur: tanquam vas figuli conterentur (Apoc. II, 27)? nisi quia censura iustitiae lutulenta in subditis opera conteruntur, ut fiant ex vasis contemptibilibus vasa honoris et sanctificationis. |
| 37 | Quamvis possit hoc etiam ad reprobos Christi referri. |
| 38 | Et raptus est filius eius ad Deum et ad thronum eius. Hoc paulo superius dictum est. (VERS. 6.) Et mulier fugiet in solitudinem, ubi habet locum paratum a Deo, ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta. |
| 39 | Hoc est mulierem in solitudinem fugere, quod filium eius ad Deum rapi; fugit enim Ecclesia, non corporali, sed spiritali ascensu. |
| 40 | Solitudo secretum est mentis. |
| 41 | Nam sancti viri, ut serpentis venenum evadant, seipsos solitudinem faciunt, omnia transitoria et carnalia desideria contemnendo. |
| 42 | Et nota quod praedicatorum est hanc mulierem pascere. |
| 43 | Locus autem ubi pascitur, ipse est cui dicitur: Esto mihi in Deum protectorem, et in locum refugii (Psal. XXX, 3). |
| 44 | Ipse est et cibus quo pascitur, qui ait: Ego sum panis vivus (Ioan. V, 35). |
| 45 | Numerus autem iste dierum sic tempora Antichristi significat, ut tamen omne tempus vitae praesentis a praedicatione et passione Christi assumat. |
| 46 | Eodem enim dierum numero evangelica praedicatio a Domino edita est, quo in fine per novissimos praedicatores terminanda. |
| 47 | VERS. 7. - Et factum est praelium magnum in coelo; Michael et angeli eius praeliabantur cum dracone, et draco pugnabat et angeli eius. |
| 48 | Absit a fidelium cordibus, ut hoc praelium tunc factum credant, quando per superbiam antiquus hostis cum satellitibus suis de coelo cecidit. |
| 49 | Sed ab initio fidei Christianae usque ad finem vitae praesentis fieri sine ulla dubitatione tenendum est; quod ex eo [Scilicet, initio] in coelo, id est in Ecclesia (quo apostolica voce clamatur: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra spiritalia nequitiae in coelestibus [Ephes. VI, 12]) draco ille id est diabolus repugnare semper et adversari probetur. |
| 50 | Quod si nos pugnamus contra hanc sententiam, cur Michael pugnare dicitur? Quapropter sciendum, et nostrum et angelorum certamen contra diabolum esse, etiam in multis aliis locis ostendi. |
| 51 | Nam quamvis Petrus dixerit: Cui resistite fortes in fide (II Petr. V, 9); et Iacobus: resistite diabolo, et fugiet a vobis (Iacob. IV, 7); tamen hoc ipsum per angelos fieri David declarat dicendo: Immittet angelus Domini in circuitu timentium eum, et eripiet eos (Psal. III, 8). |
| 52 | In quibus exemplaribus ostenditur quia nec nos sine angelorum, nec angeli sine nostro conflictu dimicant. |
| 53 | Angeli autem Michael non ideo dicuntur, quod ipse eos, iuxta quorumdam haereticorum perfidiam, creaverit; sed quia eos a Deo in adiutorium acceperit; vel quia sub uno rege et ex una civitate militare creduntur: sicut et draconis angeli vocantur, qui ad eum pertinere, et eius voluntatem perficere probantur. |
| 54 | In quorum numero mali homines comprehenduntur; sicut et nos in bonorum angelorum. (VERS. 8.) Et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in coelo. |
| 55 | Quomodo non praevalere dicuntur maligni spiritus cum multos decipiant; et qui fuerunt habitatio Redemptoris, fiant locus deceptoris? A toto ergo pars intelligenda est, cui praevalere ad aeternam mortem malignorum spirituum turba non potest. |
| 56 | Ille enim antiquo hosti locum dat, qui mortale crimen admittit. |
| 57 | Vel certe haec prophetia ad Antichristi tempus respicit, quo ab electis exclusi, decipiendi tempus ultra non habebunt. |
| 58 | VERS. 9. - Et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus, qui vocatur diabolus; et Satanas qui seducit orbem universum proiectus est in terram, et eius angeli cum eo missi sunt. |
| 59 | Hostis noster propter malitiam draco, propter immanitatem sceleris magnus, propter insidias serpens, propter seductionis diuturnitatem antiquus, propter lapsum de coelo, et fidelium et electorum accusationem diabolus vocatur: diabolus enim et deorsum fluens et criminator sonat; Satanas autem dicitur contrarius. |
| 60 | In eo vero quod dicit, qui seducit orbem universum, totum pro parte posuit. |
| 61 | Unde igitur, et quo proiectus est, nisi de coelo in terram? id est de mentibus electorum in corda reproborum, non quod in eis et ante non erat, sed quod ab illis exclusus amplius dominatur. (VERS. 10.) Et audivi vocem magnam dicentem in coelo: Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi eius; quia proiectus est accusator fratrum nostrorum qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. |
| 62 | Quia quotidie draco de coelis in terram ruit, constat quia vox haec, id est mentis desiderium in laudem ab adventu Domini incipit, et usque ad finem saeculi in coelo, hoc est Ecclesia, clamare non desinit. |
| 63 | Unde adverbio nunc omne tempus comprehenditur. |
| 64 | Salutem factam dicunt, quia gratuita Dei bonitate sumus salvati; virtutem, quia roborati; potestatem, quia in celsitudinis gloriam sumus erecti. |
| 65 | Cuncta enim haec in hominibus facta sunt, quamvis non per hominem, sed per Iesum Christum. |
| 66 | In die autem et nocte diabolus accusat, cum alios in prosperitatibus extolli, alios inspicit adversitatibus frangi. |
| 67 | Diabolum vero sanctos accusare, est non loquendo exterius, sed audiendo interius. |
| 68 | Malitia enim ipsius, accusatio est adversus sanctos. (VERS. 11.) Et ipsi vicerunt illum propter sanguinem Agni, et propter verbum testimonii sui. |
| 69 | Propter sanguinem Agni vincunt, quia passiones Christi sequuntur. |
| 70 | Propter verbum testimonii, quia fidei rectitudinem custodiunt, de quibus subditur: et non dilexerunt animas suas usque ad mortem. |
| 71 | Id est ad mortem se posuerunt ne eas nequiter amarent. (VERS. 12.) Propterea laetamini, coeli, et qui habitatis in eis. |
| 72 | Plurali numero coelos ad laetandum invitat, quia numerositatem Ecclesiarum assignat, quae omnes unam de se reddunt. |
| 73 | Habitantes in coelo, angelos vel sanctos homines dicit, quibus concorditer in Domino convenit gratulari cum homines, devicto hoste, ad consortium redeunt angelorum. |
| 74 | Ubi non est aliud quod exponi debeat, nisi ut hac manente laetitia, hic liber debitum finem accipiat. |
| 75 | ( Reliquorum capitum expositio deest in codice, sive eam scripserit Alcuinus, sive secus; quanquam reapse hoc cap., v. 3, plura se scripturum promittit. ) |