monumenta.ch > Alcuinus > 24 > 29 > . . . > CXLVIII. > > 3 > 5 > > 7 > > 2 > 9 > 8 > INCIPIT PRAEFATIO ALCUINI IN EXPOSITIONEM APOCALYPSIS. > > CAPUT X.
>>> Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, LIBER QUINTUS., XI.

Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, LIBER QUINTUS., CAPUT X.

1 Cum per caeteras prophetias quam multa quae mediatori nostro conveniant in terrenis rebus, et pauca in coelestibus reperiamus, Ioannes in hac adventum eius saepius per angelum designavit.
2 Ut quid? nisi ut uberiorem aliis hanc prophetiam ostendat.
3 Unde nunc dicitur: (VERS. 1) Et audivi alium angelum fortem descendentem de coelo amictum nube.
4 Et iure angelus dicitur, quia aeternae vitae novus hominibus nuntius apparuit, de quo legimus: Magni consilii angelus: fortis autem, quia aerias potestates moriendo vicisse probatur; unde est illud: Dominus potens in praelio (Psal. XXIII, 8).
5 Quod dicit alium non est rei diversitas, sed consuetudo recapitulationis, alium angelum vidit, quia aliam visionem repetivit.
6 Nube amictus apparuit angelus, quia carne indutus inter homines visus est Dominus; cuius de coelis descensio, ipsa carnis assumptio.
7 Et iris erat in capite eius.
8 Caput Christi, ut dicit Apostolus, ipsa est divinitas.
9 Iris autem arcus vocatur, per quam mundi reconciliatio, quae per incarnati Verbi dispensationem facta est, figuratur; cuius mysterium supra dictum est.
10 Et nota quod descripto novissimo certamine, ac praetermisso septimo sigillo, sub quo et finis consummationis, et Domini secundus speratur adventus, ad initium incarnationis Christi, unde modo dictum est, redit, et praedicationem eius describit.
11 Hac narratione finita, ad ea quae paulisper omiserat redit.
12 Meminerimus autem cum hanc narrationem ad finem usque perduxerit, debere finem ordini conciso subiungi; locus enim ille, quo in sequentibus dicitur vae secundum abiit, ad hunc subauditionem habet, quo praecedentis libri termino de nequissimorum equorum ac gentium perditione tractavimus.
13 Et nota quia in hac narratione non solite agens, ambas narrationes non uno fine, sed duobus determinat, quia et ordinem praetermissum, et recapitulationem singillatim distinguit, sicut post paululum apparebit Et facies eius sicut sol.
14 Facies angeli incarnatio est Christi, qua a mortalibus est cognitus; de qua Psalmista: Ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 4).
15 Haec facies soli non propter claritatem, qua incomparabiliter maior est, comparatur, sed quia ut sol ortum habuit nascendo, occasum moriendo, et rursus ortum resurgendo.
16 Unde Salomon: Oritur sol et occidit, et caetera. (Eccle. I, 5.) Possunt et sancti per faciem intelligi.
17 Et pes eius tanquam columna ignis.
18 Pedes angeli sunt praedicatores, quibus incarnata Dei sapientia totum mundum ut ita dixerim perambulavit; qui bene columnae et igni comparantur, quoniam et superpositum aedificium ecclesiae portant, et Spiritu sancto accensi auditorum corda ad amorem Dei praedicando inflammant. (VERS. 2.) Et habebat in manu libellum apertum.
19 Manus angeli operatio est nostrae salutis, id est incarnatio Christi.
20 Libellus apertus declarata gratia est Novi Testamenti.
21 Et nota quia nisi prius facies angeli refulsisset, libellum apertum in manu non teneret, quia in eius dispensatione omnis Scripturarum summa revelata est.
22 Et posuit pedem suum dexterum super mare, sinistrum vero super terram.
23 Hac sententia distinctio praedicatorum ac temporum ostenditur: quasi pes dexter fortiores sunt, quos nec prospera levant, nec adversa deiiciunt, dicentes: Sicut tenebrae eius, ita et lumen eius (Psal. CXXXVIII, 12).
24 Hi super mare ponuntur, id est ad perferendas malorum persecutiones.
25 Sinister vero pes, minoris virtutis sunt, qui dum pacis tempore mittuntur, quasi in terrae soliditate ponuntur.
26 Sicut enim rex contra fortiores dirigit, ita et Christus.
27 VERS. 3. - Et clamavit voce magna, quemadmodum cum leo rugit.
28 Sicut leonis clamor timorem incutit bestiis, sic Christus per sanctos praedicatores minando timorem incutit bestialibus hominibus; iuxta illud: Leo rugit, quis non timebit (Amos III, 8)? Et cum clamasset, locuta sunt septem tonitrua voces suas.
29 Hoc significant septem tonitrua, quod vox leonis, id est verbi praedicationem; ut illud: Vox tonitrui tui in rota (Psal. LXXVI, 19).
30 Et nota quia post leonis vocem, locuta dicuntur tonitrua, quia quod Dominus docuit, hoc etiam Spiritus septiformis docuit apostolos praedicare: unde Filii tonitrui dicuntur.
31 Suas autem voces locuta sunt, quia non Iudaeorum fabulas, non philosophorum naenias sancta doctrina in suis dogmatibus recipit.
32 Sed valde nobis perplexa quaestio generatur in eo quod subditur: (VERS. 4) Et quae locuta sunt septem tonitrua scripturus eram, et audivi vocem de coelo dicentem: Signa quae locuta sunt septem tonitrua, et noli ea scribere.
33 Si enim sancta praedicatio scripta non fuisset, ad nos unde venisset? Videtur ergo hoc loco quamdam descriptionem intelligi debere.
34 Nam sciendum quia ideo aliquid nos sub sigillo claudimus ne cunctis pateat, sed congruo tempore quibus credimus solvatur; quod autem palam scribimus, ad cunctorum notitiam deducimus.
35 Iubemur ergo eloquiorum Dei sacramenta non omnibus indiscrete propalare; sed ad mensuram, et quasi de sub sigillo, prout idoneos ad accipiendum videmus, ea subministrare; et aliis potum lactis, aliis solidum cibum dare.
36 Clauduntur etiam divina sacramenta sub custodiae signo, ne pandantur minime credituris, quia cum ea non recipiunt, incipiunt irridere.
37 VERS. 5. - Et angelus, quem vidi stare supra mare et supra terram, levavit manum suam ad coelum, (VERS. 6.) et iuravit per viventem in saecula saeculorum.
38 Cum Dominus iurare prohibeat, quid sibi vult quod ipse iurat? nisi quia homines saepe iuramento falluntur, ipse vero qui veritas nunquam fallitur.
39 Levare igitur ad coelum angelo manum, fuit Redemptorem nostrum sua virtute ad sedem paternam suam humanitatem evehere.
40 Iurare vero per viventem in saecula saeculorum, se ipsum quod est Patris Verbum, et carnem, quae totum hominem, qui constat ex carne et anima demonstrat, unam personam Dei et hominis Deum verum ostendere; vel certe per Patrem iurat, quia omnia illi tribuit.
41 In eo quod subditur: qui creavit coelum et ea quae in illo sunt, terram et ea quae in ea sunt, et mare et ea quae in eo sunt; haereticorum errorem destruit, qui quaedam a bono, quaedam a principe tenebrarum facta non verentur asserere.
42 Quid autem iuraverit, audiamus: Quia tempus iam non erit; (VERS. 7) sed in diebus septimi angeli, cum coeperit tuba canere, consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit per servos suos prophetas.
43 Septimus angelus ac septima tuba finis est ecclesiasticae praedicationis; in cuius consummatione secundus Domini speratur adventus.
44 Sed si tempus iam non erit, cum sancta praedicatio finem acceperit, quomodo Psalmista dicit: Erit tempus eorum in aeternum (Psal. LXXX, 16)? Sciendum ergo quia iustis, quos aeternitas immortalitatis susceperit, nequaquam tempus varietatis succedit; et iniustis, quos aeternus defectus assumet, quasi tempora mutabilitatis occurrent: quia enim tempus per momenta deficit, congrue nomine temporis malorum defectus vocatur.
45 Quod ergo de iustis Dominus denegat, hoc de iniustis Psalmista confirmat.
46 Denique quod dicit sacramentum Dei consummari, non a consumptione, sed a perfectione dictum est.
47 Quod per prophetas praedictum dicit, quia pene omnis eorum intentio de primo et secundo Domini adventu ac consummatione saeculi fuit.
48 VERS. 8. - Et vocem quam audivi iterum loquentem mecum et dicentem: Vade, accipe libellum de manu angeli stantis supra mare et supra terram.
49 Vox illa, quae superius propter non credituros vel parvulos, voces tonitruorum claudere iusserat, nunc ad apertum librum sanctam ecclesiam in suis praedicatoribus invitat.
50 Vox autem ista spiritalis intelligitur, qua Deus corda praedicatorum instruit, ut legis et prophetarum manifestatam intelligant veritatem, quae omnino perituris vel in septem tonitruis vel in septem sigillis clauditur.
51 Gressus vero quibus sancta Ecclesia ad angelum pergit, non corporales sunt, sed spiritales, mentis scilicet desiderium quo Deo propinquare videtur.
52 Igitur quia iubentis vocem paratissimus sequitur sanctorum affectus [Cod., effectus], recte subditur: (VERS. 9) Et abii ad angelum dicens ei ut daret mihi libellum.
53 Et quia is qui ad promissa invitat, neminem fallit, apte subinfertur; et dicit mihi: Accipe libellum, et devora eum.
54 Libellum devorare, est Scripturarum intelligentiam in secretis recondere.
55 Sciendum nempe quia sacra Scriptura in obscuris locis cibus nobis est, quae nisi exponendo mandantur, deglutiri non possunt; in apertis vero potus, quae non exposita facile ut inveniuntur bibimus.
56 Unde quamvis sancti praedicatores in Ioannis persona iam revelata Scripturarum sacramenta de Domino intelligerent, tamen quia adhuc qualiter ad eum pertinerent, expositione indigebant, nequaquam de aperto libello dicitur: Accipe librum, et bibe, sed devora.
57 Ac si diceretur: quasi mandens pertracta, et intellige, deinde degluti.
58 Et faciet amaricari ventrem tuum; sed in ore tuo erit dulcis tanquam mel.
59 Ordo praeposterus est, qui tamen paulo inferius recte invenitur. Nam sequitur: (VERS. 10) Et accepi libellum de manu angeli, et devoravi eum, et erat in ore meo tanquam mel dulcis; et cum devorassem eum, amaricatus est venter meus.
60 Recte per os, ex quo praedicatio emanat, hi exprimuntur, qui in lege Dei die ac nocte meditantur: quique cum Psalmista dicunt: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua (Psal. CXVIII, 82)! Per ventrem vero, de quo stercora exeunt, carnales terrenis voluptatibus dediti, de quibus electi dicunt: Adhaesit in terra venter noster (Psal. XLIII, 25).
61 Tanquam ergo per os in ventrem cibus descendit, cum per Ecclesiae praedicatores Scripturarum notitia ad eos etiam pervenit, qui carnaliter vivunt.
62 Unde liber in ore dulcis, in ventre amarescit.
63 Quid enim illis amarius quam quod Dominus iubet, Non concupisces uxorem proximi tui (Deuter. V, 21), et omnia quae illius sunt? Aliter, in ore liber dulcis est, cum legentibus in eo gaudia aeterna promittuntur, ut illud: Fulgebunt iusti sicut sol (Matth. XIII, 43).
64 In ventre, id est mentis secreto, amarus, cum austera praecepta in illo opponantur; ut illud: Nisi efficiamini sicut parvulus iste, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XXVIII, 3).
65 (VERS. 11.) Et dicit mihi: Oportet te iterum prophetare populis, et gentibus, et regibus, et linguis multis.
66 Hoc specialiter Ioanni, et generaliter praedicatoribus dicitur, qui idcirco iterum prophetare, id est praedicare, iubentur, ut quod praedicant ore, factis iterato clament.
Alcuinus HOME



>>> Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, LIBER QUINTUS., XI.
monumenta.ch > Alcuinus > 24 > 29 > . . . > CXLVIII. > > 3 > 5 > > 7 > > 2 > 9 > 8 > INCIPIT PRAEFATIO ALCUINI IN EXPOSITIONEM APOCALYPSIS. > > CAPUT X.