Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, LIBER QUARTUS, CAPUT IX.
| 1 | VERS. 1, 2. - Et quintus angelus tuba cecinit, et vidi stellam cecidisse de coelo in terram, et data est illi clavis putei abyssi: et aperuit puteum abyssi, et ascendit fumus putei, sicut fumus fornacis magnae. |
| 2 | Quid autem per angelum et stellam designatur, iam dictum est. |
| 3 | Per abyssum iniquorum corda signantur errorum tenebris obscurata: per puteum abyssi, praedicatores errorum debent intelligi. |
| 4 | Si enim os abyssi puteus est, recte illi signantur per puteum, per quos malorum iniquitas venena sui cordis effundit. |
| 5 | Per clavem putei potestas temporalis exprimitur, qua antiquus adversarius ad perversa dogmata reproborum ora resolvit; quae dogmata recte fumo comparantur, quia lumen veritatis sibi in caliginem vertunt, et claritatem fidei etiam in aliis obscurare videntur. |
| 6 | Fornax autem magna, Antichristi est persecutio, de qua fumus egreditur, id est perversa doctrina, quae pereuntium animas in caliginem vertat. |
| 7 | Sed quomodo fumus iste similis dicitur fumo fornacis magnae? cum Dominus de illa tribulatione dicat: Erit tunc tribulatio magna, et reliqua (Matth. XXIV, 21). |
| 8 | Sciendum ergo quia non propter tormenta vel falsa dogmata immanior omnibus illa dicitur, in quibus ista similis est, sed propter miraculorum signa per quae magis decipiet. |
| 9 | Et obscuratus est sol et aer de fumo putei. |
| 10 | Ecce quintus angelus iam factum dicit in sole et aere, quod quartus in sole, luna et stellis futurum praedixerat. (VERS. 3.) Et de fumo exierunt locustae in terram. |
| 11 | Digne per locustas haeretici designantur. |
| 12 | Sicut enim ille nec perfecte ut aves volantes, nec gradatim passibus pergentes, sed saltus dantes terrae sata videntur corrodere; sic isti nec plenae scientiae volatum, nec perfectae operationis gressum habentes, sed solis elationum saltibus moti, inaudita praedicando pravorum animas necant. |
| 13 | De fumo igitur locustae exeunt, cum ex haereticis haeretici nascuntur. |
| 14 | Et data est illis potestas, sicut habent potestatem scorpiones terrae. |
| 15 | Potestas scorpionum in cauda est extrema corporis. |
| 16 | Sic temporalitas a semetipsa deficiens a tergo relinquitur; quasi enim retro est omne quod transit, ante vero quod permanet. |
| 17 | Locustae ergo ut scorpiones terrae nocendi potestatem accipiunt, quia haeretici temporalibus fulti potestatibus, per ea tantum quae retro sunt nocent. (VERS. 4.) Et praeceptum est illis ne laederent fenum terrae, neque omne viride, neque omnem arborem, nisi tantum homines qui non habent signum Dei in frontibus suis. |
| 18 | Superior sensus repetitur, ubi angelus ab ortu solis ascendens, quatuor angelis qui nunc in locustis intelliguntur praecepit, ne nocerent terrae, et mari, neque arboribus. |
| 19 | Nam per fenum, quod non hominum, sed animalium cibus est, parvuli in Christo designantur, de qualibus Apostolus: Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei (I Cor. II, 14). |
| 20 | Per virentia vero, ex quibus plurima in victum hominum solent, in fide proficientes, et ad paradisi virentia desideranda quodammodo aptiores. |
| 21 | Per arbores autem robusti, et inter tentationum ventos quadam stabilitate radicati. |
| 22 | Quid hoc omne viride, vel omnem arborem locustae laedere laedere prohibentur? A toto pars intelligenda est, quae ab illa laesione servatur. |
| 23 | Homines itaque signum Dei in frontibus non habentes, sunt qui ea fide quae per dilectionem operatur, non pollent. (VERS. 5.) Et datum est illis ne occiderent eos, sed ut cruciarent adhuc mensibus quinque. |
| 24 | Si reprobi sunt qui signum non habent, quomodo ab eorum interfectione locustae prohibentur? An forte qui signum Dei non habent, vivunt? Quapropter ad superiorem sententiam fit subauditio. |
| 25 | Dicatur ergo: Datum est eis ne occiderent eos, sed ut cruciarentur mensibus quinque; id est ut haeretici non possint signatos decipere; sed cruciando in praesenti vita probare, quae quinque sensibus corporis regitur, quibus apte congruit quod sequitur: Et cruciatus eorum, ut cruciatus scorpii cum percutit hominem. |
| 26 | Ut videlicet electi posteriora contemnentes, et ad ea quae ante sunt semetipsos extendentes, ex eo ab aliis affligi credantur, quod ipsi per contemptum saeculi respuisse videntur; id est vel potestate saeculari vel malae credulitatis errore. |
| 27 | (VERS. 6.) Et in diebus illis quaerent homines mortem, et non invenient, cupient mori, et fugiet mors ab eis. |
| 28 | Dies isti ab adventu Domini usque ad finem saeculi decurrunt. |
| 29 | Mortem quippe electi quaerunt, cum secreta conversatione Deo inhaerere cupiunt: sed fugit mors ab eis, quia eos aut regiminis insolubile vinculum, aut inferioris gradus astringit. (VERS. 7.) Et similitudines locustarum, similes equis paratis in praelium, et super capita eorum tanquam coronae similes auro. |
| 30 | Propter velocem discursum, recte haeretici in equis exprimuntur. |
| 31 | Parati autem sunt in praelium adversus eos de quibus in Habacuc dicitur: Misisti in mare equos tuos turbantes aquas multas (Habac. III, 15). |
| 32 | Sed quia Domino favente non superant, ideo non coronas, sed quasi coronas habere dicuntur. |
| 33 | Ac si diceretur: Nec coronae nec ex auro, sed quoddam falsitatis figmentum erant. |
| 34 | Et facies earum sicut facies hominum, (VERS. 8) et habebant capillos mulierum. |
| 35 | Facies locustarum similis faciei humanae, simulatio est rationis. |
| 36 | Capilli vero mulierum, sunt effeminati mores haereticorum. |
| 37 | Aliter, per facies hominum, viri; per capillos mulierum, ipse sexus potest intelligi. |
| 38 | Nam et feminarum favor haereticis fuit. |
| 39 | Et dentes earum ut leonum erant. |
| 40 | Dentes leonum naturalem solent afferre pudorem, in quibus haereticorum fetor ostenditur. Quod autem sequitur: (VERS. 9) Et habebant loricas sicut loricas ferreas; obfirmata contra veritatem et dura ipsorum corda demonstrat, ne sagitta veritatis penetrentur. |
| 41 | Et vox alarum sicut curruum, vox equorum multorum currentium in bellum. |
| 42 | Per alas locustarum, elatam haereticorum scientiam intelligimus, quarum vox bene curruum multorum equorum et simul in bellum currentium similis esse dicitur: et dogmatibus haeretici semetipsos dividunt, et uniti contra Ecclesiam dimicant. (VERS. 10). |
| 43 | Et habebant caudas similes scorpionum, et aculei in caudis earum. |
| 44 | Potestas earum nocere hominibus mensibus quinque. |
| 45 | De caudis scorpionum iam dictum est. |
| 46 | Et nota quod Apostolus aculeum peccatum dicit. |
| 47 | De quinque mensibus in superiori iam dictum est. |
| 48 | Sed illic de bonis, hic de malis dicit, quia illos cruciant, sed non occidunt; istos autem non cruciant, sed nocendo perimunt, aut doctrina perversa, aut temporali potentia. (VERS. 11.) Et habebant super se regem angelum abyssi, cui nomen Hebraice Abbaddon, Graece Apollyon, et Latine nomen habet Exterminans. |
| 49 | Antiquus hostis non adeo perversorum rex dicitur, quia creavit, aut regit, sed quia Deo iuste permittente tyrannidem dominationis exercet. |
| 50 | Et nota quia, ut iam dictum est, ipsi sunt abyssus. |
| 51 | Igitur quia fallaciter sibi Christi nomen per damnatum hominem nititur usurpare, propterea trium linguarum vocabulis profertur, quibus [Cod., quarum] Redemptoris nomen a Pilato expressum in titulo fuisse evangelica testatur auctoritas. |
| 52 | Sed quia beatus Hieronymus in Hebraeorum nominum interpretatione non Abbaddon, sed Labbaddon dicit, constat quia scriptorum vitio primam litteram amisit, et apte diabolus exterminans dicitur, quia multi per eum ab electorum termino eliminantur, et ad perpetuae mortis exsilium deducuntur. |
| 53 | VERS. 12. - Vae annum abiit. |
| 54 | Id est narratione praecessit, vel in operatione praeteriti temporis impletum est. |
| 55 | Ecce veniunt duo vae post haec, id est narratione, vel opere in futuro implenda. (VERS. 13.) Post haec et sextus angelus tuba cecinit, et audivi vocem unius ex cornibus altaris aurei quod est ante oculos Dei (VERS. 14) dicentem sexto angelo, qui habebat tubam: Solve quatuor angelos qui alligati sunt in flumine magno Euphrate. |
| 56 | Altare Ecclesia est; aureum vero, quia superna sapientia illustratur. |
| 57 | Et nota quia ante Dei oculos est altare, quoniam oculi Domini super iustos. |
| 58 | Cornua altaris sunt sancti praedicatores. |
| 59 | Per unum vero cornu princeps intelligitur praedicatorum, id est Christus. |
| 60 | Hic dicit sexto angelo tuba canenti, id est Ecclesiae praedicat ut solvat quatuor angelos, quia potestatem ei ligandi et solvendi et in coelis et in terra tribuit; secundum illud: Quaecunque ligaveris (Matth. XVI, 19), et caetera. |
| 61 | In quatuor autem angelis universum reproborum corpus cognoscimus, quod ex malignis spiritibus et pravis hominibus constat; natura quidem discretum, sed iniquitate coniunctum. |
| 62 | Quaternarius enim pro universitate poni solet; unde in fine saeculi a quatuor coeli ventis electi per angelos assumi perhibentur. |
| 63 | Per Euphraten, qui in mala significatione poni solet, designatur mundani regni potentia, Christo Ecclesiaeque contraria: in qua ideo antiquus hostis cum corpore suo alligatus dicitur, quia quantum nocere vult non permittitur. |
| 64 | Dicatur ergo: Solve quatuor angelos qui alligati sunt in flumine magno Euphrate; ac si Ecclesiae diceretur: Et in angelis homines, et in hominibus angelos solve. |
| 65 | Et attende quantum persecutionis angustias aequanimiter ferre debeas, quas adversarii inferre non valent, nisi tuo iudicio, quod in capite constat, quodque pro te et in te clamat: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18). |
| 66 | VERS. 15. - Et soluti sunt quatuor angeli, qui parati erant in horam, et diem, mensem et annum, ut occiderent tertiam partem hominum. |
| 67 | Horum angelorum solutio novissimae persecutionis initium designat. |
| 68 | Parati dicit, quia diabolus semper defectum exspectat bonorum. |
| 69 | In hora, die, mense et anno, quatuor tempora, id est triennium, et sex menses, quibus illa persecutio crassabit, per metalemsin intelligimus. |
| 70 | Tertia pars hominum, quae occidi narratur, in praelatis et subditis; id est in suasoribus et suasis constat, quia mortui mortuos occident. |
| 71 | (VERS. 16.) Et numerus equestris exercitus vicies millies dena millia audivi numerum eorum. |
| 72 | Hic numerus sic ad errorum praedicatores specialiter refertur, ut tamen seductae plebes in seductoribus intelligantur, qui contra electorum numerum veniens duplex simul et bis millies multiplicatus ostenditur. |
| 73 | Nam de electis dicitur, Currus Dei decem millia (Psal. LXVII, 18); de istis vero, vicies millies dena millia. |
| 74 | Duplex itaque est, quia ex malignis spiritibus et reprobis hominibus constat. |
| 75 | Restat ergo ut contra geminum malum dimicet simplex bonum. (VERS. 17.) Et ita vidi equos in visione, et qui sedebant super eos habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas. |
| 76 | Equi isti, id est errorum praedicatores, in quibus et seducti intelliguntur, sessores daemones habent, non ad regimen, sed ad praecipitium. |
| 77 | Loricarum nomine impiorum tormenta figurantur dura, et nulla prece evacuanda. |
| 78 | Hyacinthinas autem fumeas debemus intelligere, ex igne enim fumus egreditur. |
| 79 | Hoc etiam ipse color hyacinthinus indicat, qui speciem aeris tenet. |
| 80 | Et capita equorum erant ut capita leonum. |
| 81 | Capita equorum auctores errorum, qui et fortes sunt ad conterendos infirmos, et fetoribus pleni. |
| 82 | Unde recte subditur: et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur. (VERS. 18.) Ab his tribus plagis occisa est tertia pars hominum, de igne, et fumo, et sulphure, quae procedebant de ore ipsorum. |
| 83 | Scilicet quia malorum praedicatio suis sequacibus aeterna supplicia praeparat, quae per eam tropice figurantur; ab eo quod procurat, illud quod procuratur. (VERS. 19.) Potestas equorum in ore eorum est, et in caudis eorum. |
| 84 | In ore, doctorum scientia; in cauda vero postponenda, temporalis potentia designatur. |
| 85 | In ore ergo et in cauda potestas eorum est, quia perversa suadendo praedicant; sed temporalibus potestatibus fulti, per ea quae retro sunt exaltantur. |
| 86 | Nam caudae eorum similes serpentibus, habentes capita, et his nocent. |
| 87 | Hic e contrario per caudas, iniqui doctores; per capita vero, ipsa saecularis potentia designatur. |
| 88 | Et apte falsi praedicatores similes serpentibus, quia illius voce mala suadent, cuius sibilo delectata est Eva. |
| 89 | Et quia potentium favore fulti multos violenter ad illicita pertrahunt, recte capita habere dicuntur, quae iuxta aliam interpretationem capita draconum vocantur. |
| 90 | Et ut ostenderet gentiles etiam ad hoc corpus pertinere, subiunxit: (VERS. 20) Et caeteri homines, qui non sunt, neque poenitentiam egerunt de operibus manuum suarum, ut non adorarent daemonia, et simulacra aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea, quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulare. (VERS. 21.) Et non egerunt poenitentiam ab homicidiis suis, neque a fornicatione sua, neque a furtis suis. |
| 91 | Ac si diceretur: et hi tales ad supradictum numerum pertinere videntur. |