monumenta.ch > Alcuinus > CAPUT VIII.
Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, LIBER QUARTUS, , VII. <<<     >>> IX.

Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, LIBER QUARTUS, CAPUT VIII.

1 VERS. 1. - Et cum aperuisset sigillum septimum, factum est silentium in coelo quasi media hora.
2 Coelum, ut frequenter diximus, Ecclesia vocatur, quae dum a frequentia rerum corporalium per quaedam membra sua secessum intimae contemplationis petit, quasi silentium Deo parat; quod quia in hac vita non potest esse perfectum, quasi media hora dicitur factum.
3 Et nota quia ibi recapitulationem finivit ubi ait: Post haec vidi turbam magnam, nunc autem septimo sigillo concludit narrationem. (VERS. 2, 3.) Et vidi septem angelos stantes in conspectu Dei, et datae sunt illis septem tubae.
4 Et alius angelus venit, et stetit ante altare habens thuribulum aureum.
5 Hoc loco narrationis ordinem praeposterat, et interdicit; sicut enim sequentia demonstrabunt, prius ille cum thuribulo veniens ante altare stetit, quam septem tubas acceperint.
6 Interdicit vero, quia antequam de illis finisset, hunc cum thuribulo medium interseruit.
7 Quid itaque in septem angelis intelligimus nisi sanctam Ecclesiam in suis praedicatoribus, qui sunt aeternae vitae annuntiatores? Recte etiam septem dicuntur, quia septiformi Spiritu replentur, vel quia universitati credentium praeponuntur.
8 In conspectu autem Dei stare perhibentur, qui terrenis cupiditatibus calcatis divinae contemplationi inhaerent.
9 Quid autem per septem eorum tubas, nisi perfecta Veteris ac Novi Testamenti praedicatio declaratur? iuxta illud: Quasi tuba exalta vocem tuam (Isa. LVIII, 1).
10 In eo autem quod sacerdotis officium est altari assistere, et aptatum aromatibus thymiama cremare, agnoscimus quia angelus iste mediator est Dei et hominum, septem angelorum angelus, et ut ita dixerimus septem sacerdotum pontifex; de quo propheta: Magni consilii angelus (Isa. IX, 6, sec. LXX).
11 Unde aperte colligimus prius hunc venisse, quam septem angelos tubas accepisse.
12 Per altare vero electi designantur, in quibus spiritale sacrificium celebratur.
13 Venit ergo angelus per carnem, stetit per divinitatem.
14 Quid quoque per thuribulum nisi humanitas Christi? Et apte aureum dicitur, quia caro a verbo Dei suscepta una cum eo est sapientia, de qua dicitur: Accipite sapientiam sicut aurum (Prov. XVI, 16).
15 Potest per thuribulum, quo cremantur aromata, Ecclesia figurari, quae igne divini amoris succensa quotidie dicit: Dirigatur oratio mea sicut incensum, et caetera. (Psal. CXL, 2.) Recte autem singulariter de Christo subiungitur: Et data sunt illi incensa multa, ut daret de orationibus sanctorum super altare aureum, quod est ante thronum; (VERS. 4) et ascendit fumus incensorum de orationibus sanctorum de manu angeli coram Deo.
16 Sicut fumus ex crematis aromatibus egreditur, sic virtus compunctionis gignitur ex studio orationis.
17 Sed ut Deo fiant accepta, angelo dantur incensa, id est Redemptori nostro committuntur orationum studia.
18 Nec omnino ad Deum potest loqui corpus, nisi officio capitis.
19 Quod vero super altare aureum incensa offeruntur, ostendit quia non alibi, nisi in corpore Christi, quod totum divini verbi sapientia resplendet, orationum sacrificium ab eo accipitur.
20 Et nota quia thronus, et ante thronum altare, non duas, sed unam Ecclesiam significent; sicut arca Noe, et octo animae in ea. (VERS. 5.) Et accepit angelus thuribulum, et implevit illud de igne altaris, et misit in terram.
21 Tunc angelus thuribulum accepit, cum Dominus sibi intra uterum Virginis humanam naturam coniunxit; sive de corpore intelligamus, cum primum in Iudaea discipulos elegit.
22 Cum autem et angelus, et thuribulum, et altare, unum sint corpus, quia thuribulum de igne altaris dicitur impletum, intelligendum est quasi diceret: Et caput, et corpus non alieno, nisi proprio igne succensum est, id est Spiritu sancto.
23 Misit autem in terram, id est, in hanc gentilitatem perduxit; unde apte subditur: et facta sunt tonitrua, et voces, id est praedicationum terrores: et fulgura, hoc est miraculorum signa: et terraemotus, id est persecutiones. (VERS. 6.) Et septem angeli praeparaverunt se ut tuba canerent.
24 Quid est sanctos doctores ad canendum se praeparare, nisi divina eloquia scrutari, ut sciant quid, cui et qualiter loqui debeant? Admonendus itaque lector est ut in sequentibus non plus septem, quam unum angelum intelligat; sed semper in singulis septem cognoscat, cum propter figuratas locutionum causas, quae non possunt sub uno narrari, in septem distinctos inveniat.
25 VERS. 7. - Et primus angelus tuba cecinit, et facta est grando et ignis mistus sanguine, et missus est in terram, et tertia pars arborum combusta est, et omne fenum viride combustum est.
26 Per grandinem ira omnipotentis Dei exprimitur, iuxta illud: Ira Domini sicut grando descendens.
27 Per ignem zelus vel odium designatur; et recte mistus sanguine dicitur, quia iuxta Ioannis vocem: Qui odit fratrem suum homicida est (I Ioan. III, 15).
28 Ab hoc igne non posse comburi Ecclesiam Dominus per Isaiam pollicetur dicens: Cum ambulaveris per ignem, non combureris, et flamma non ardebit in te (Isa. XLIII, 2).
29 Notandum autem quia cum tertiam partem deperisse dicit, non duas partes in electis remansisse existimare debemus, contra illud: Multi sunt vocati, pauci vero electi (Matth. XX, 16).
30 Non enim ad qualitatem litterae, sed ad quantitatem figurae pertinere videtur numerus iste; quod ipsa immutatio demonstrat, quae uno loco duas tertias, altero tres, alio unam tertiam in reproborum sortem venisse narrat: et quidem superius in quatuor partes distinxit totum diaboli corpus, nunc in duobus tertiis, post in tribus, deinde in una; sed non est una tertia minor a duabus vel tribus.
31 Nam cum in quatuor partes distinguit diaboli corpus, unam vult intelligi in Ecclesia, in falsis fratribus, et tres foris, id est haereticos, Iudaeos et paganos.
32 Cum vero totum corpus in tribus tertiis describit, una intus intelligenda est in pravis fidelibus simplex, altera foris in Iudaeis atque haereticis duplex, tertia foris in gentibus et ipsa simplex.
33 Cum vero unam corporis partem eodem ternario tertiatoque numero figurat, duas omnino ex tribus tertiis partes constituens, et occultos simul, et apertos intelligi vult haereticos.
34 Restat una tertia intus et foris, quae omnium in se retinet formas.
35 Cum vero in duabus tertiis, unam simplicem vult intelligi intus in malis Christianis; alteram triplicem foris in Iudaeis, haereticis atque paganis.
36 Et sciendum quia hoc est terra quod arbores, id est malorum summa in duabus tertiis comprehensa, quarum una simplex, altera triplex est: terra enim sunt peccatores, quia terrena quaerentes; et arbores quia instabilitate nutantes, de quibus per Iudam dicitur: Hi sunt arbores autumnales, infructuosae, eradicatae, bis mortuae (Iud., 12).
37 Missa itaque grandine, et igne cum sanguine, duae tertiae comburuntur; una illibata servatur, quia exaggerante ira superni iudicis, societas antiqui hostis dum praedicatione sanctorum non colligitur, odii sui flammis succenditur.
38 Congregatio vero Christi ipso malorum odio exercetur, sed non consumitur.
39 Quod autem subditur: Omne fenum viride combustum est, repetitio sententiae videtur.
40 In duabus scilicet tertiis omne fenum viride combustum est, id est memorata malorum pars odii sui flammis consumpta.
41 Viriditas enim feni hoc loco propter illecebras ponitur carnis; iuxta illud: Omnis caro fenum, et reliqua.
42 (Isa. XL, 6.) Unde contra turbae, quae a Domino pascuntur, super fenum sedere memorantur; id est voluptates carnis premendo subigere.
43 VERS. 8. - Et secundus angelus tuba cecinit, et tanquam mons magnus igne ardens missus est in mare.
44 Et facta est tertia pars maris sanguis, (VERS. 9) et mortua est in eo tertia pars creaturae, quae habent animas, et tertia pars navium interiit.
45 Mons magnus diabolus dicitur, sive quia similis illi esse voluit, de quo dicitur: Erit in novissimis diebus praeparatus mons (Isa. II, 2); sive quia in novissimo extolletur supra omne quod dicitur, aut quod colitur Deus.
46 Ardens autem, quia malitia sua atque invidia torquetur, quia angelo tuba canente, id est Ecclesia praedicante a sanctis eiectus, in mare, hoc est in incredulos, mittitur; non quo in eis ante non erat, sed quia ab istis eiectus, amplius illis incipit dominari.
47 Videtur autem in una tertia, quae in sanguinem versa est, genus mortis quo duae tertiae intereunt figurari; ut in una mors, in duabus numerus morientium assignetur.
48 Aqua in sanguinem versa, sapientia carnalis est, quae animas occidit: unde Apostolus: Sapere secundum carnem mors est (Rom. VIII, 6); quae sapientia, et malam credulitatem, et pravam operationem significat.
49 Nam pro pravo dogmate dicitur: Littera occidit (II Cor. III, 6); pro pravo opere: Libera me de sanguinibus (Psal. L, 16).
50 VERS. 10. - Et tertius angelus tuba cecinit, et cecidit de coelo stella magna tanquam facula ardens.
51 Diabolus sive pro prima dignitate, sive quia transfigurat se in angelum lucis, stella vocatur.
52 Magna autem, quia caeteris angelis praelatus est.
53 Ardens vero facula propter malitiae fervorem.
54 Casus iste non ille intelligendus est, quo prius de supernis sedibus eiectus est; sed quo angelo canente, id est Ecclesia praedicante, ab electis exclusus est.
55 Nam coelum est Ecclesia, quam Dominus praesidendo inhabitat.
56 Et cecidit in tertiam partem fluminum et in fontes aquarum; hoc est in humanam naturam, quae ab ortu suo carnalium voluptatum undis praeterfluens decurrit ad mortem. (VERS. 11.) Et nomen stellae dicitur Absinthius.
57 Quia a veritatis dulcedine diabolus resiliens in amaritudinem mendacii commutatus est, iure absinthii vocabulum sortitus est.
58 Et quia malorum exemplis plurimi pereunt, apte subiungitur: Et multi hominum mortui sunt ex aquis, quoniam amarae factae sunt.
59 Quasi enim ex amaris aquis moriuntur homines, cum perversorum dogmatibus, vel operationum exemplis carnales illecti spiritaliter pereunt.
60 VERS. 12. - Et quartus angelus tuba cecinit, et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, ut obscuraretur tertia pars eorum, et diei non luceret pars tertia, et nox similiter.
61 Per solem, et lunam, et stellas Ecclesia figuratur, quorum obscuritas proprie ad haereticorum perfidiam refertur.
62 Et quamvis duae partes sint ex tribus tertiis confectae, una scilicet diei per solem, altera noctis per lunam atque stellas; unam tamen duae faciunt, aut una in duabus subdividitur.
63 Ad hoc scilicet ut apertum eius errorem per diem, et occultum designet per noctem; publicas videlicet haereticorum conflictationes, et obstrusas machinationes.
64 Ideo autem non dicitur, percussa est tertia pars et obscurata, sed percussa ut obscuraretur congruo tempore, quia tunc veraciter obscurantur haeretici, cum aperte ab Ecclesia separantur.
65 Nam prius quasi occulte vulnerantur.
66 Percutiuntur autem ex lumine fidei et divini verbi claritate.
67 Quae perditio non ad Deum redigenda est, sed sic intelligenda, sicut de indurato corde Pharaonis. (VERS. 13.) Et vidi, et audivi vocem unius aquilae volantis per medium coelum, et dicentis voce magna: Vae, vae, vae habitantibus terram.
68 De caeteris vocibus tubarum trium angelorum, qui erant tuba canituri, tam Ioannes, quam aquila, quamque angeli, Ecclesiae figuram gerunt: quae bene una aquila dicitur, quia in unitate fidei consistit, et calcatis terrenis voluptatibus ad coelestia sublevatur.
69 Ipsa ergo in Ioanne se ipsam videt.
70 Ipsa in aquila volat; ipsa in tribus angelis postremo tempore mala ventura denuntiat.
71 Et nota quia in spiritali visione hoc est videre quod audire.
72 In eo autem quod non de praecedentibus vocibus, sed sequentium angelorum dicitur lugere, ostenditur Ecclesia venturas plagas diversae calamitatis diversis temporibus lugere et praedicare; lugere scilicet in aquila, praedicare in angelis.
73 Per medium itaque coelum volare dicitur, quia hinc inde orbem terrarum possidet, cuius praedicatio idcirco vox magna vocatur, quia in toto mundo personuit.
Alcuinus HOME



Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, LIBER QUARTUS, , VII. <<<     >>> IX.
monumenta.ch > Alcuinus > CAPUT VIII.