Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, LIBER QUARTUS, CAPUT VII.
| 1 | VERS. 1. - Et post haec vidi quatuor angelos stantes super quatuor angulos terrae, tenentes quatuor ventos terrae, ne flaret ventus super terram, neque super mare, neque super ullam arborem. |
| 2 | Notandum quia a primo usque ad sextum sigillum perveniens ordinem custodisse videtur. |
| 3 | Sed praetermisso septimo, ad initium incarnationis Christi redit, et ea quae exsecutus fuerat, mutatis aenigmatum figuris breviter recapitulat: atque easdem duas narrationes septimo sigillo concludit, quae recapitulatio non semper isto modo, sed diversis fit. |
| 4 | Quid itaque per quatuor angelos figurari, nisi corpus antiqui hostis intelligimus? Propter quatuor autem principalia mundi regna, Assyriorum scilicet, Medorum, Persarum vel Macedonum atque Romanorum, in quibus diabolus per idololatriae culturam regnavit, quatuor in reprobam partem angeli ponuntur. |
| 5 | Hinc Nabuchodonosor statuam vidit, cuius caput erat ex auro, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex aere, tibiae autem ferreae. |
| 6 | In auro enim Assyriorum, in argento Medorum, in aere Persarum vel Macedonum, in ferro Romanorum regnum figuratur. |
| 7 | Non autem mirum per angelos malos homines figurari, cum de Iuda dictum sit: Unus ex vobis diabolus est (Ioan. VI, 70). |
| 8 | Sciendum quoque hoc esse quatuor angelos quod quatuor ventos; iuxta Danielis prophetiam dicentis: Ecce quatuor venti pugnabant in mari magno; et quatuor bestiae descendebant de mari diversae inter se (Dan. VII, 2). |
| 9 | Ventos enim et bestias unum esse designat, id est quatuor praefata regna. |
| 10 | Igitur cum angeli ventos tenent, seipsos utique tenent: et quia omnes huiuscemodi corpus diaboli sunt, et ipse in eis intelligitur. |
| 11 | Quid itaque fuit quatuor angelos terrae quatuor ventos, ne flarent, tenere? nisi occultum adversarium, eiusque totum corpus ita se unire atque constringere, ita os omnium praefocare, ut nullus auderet contra idololatriae culturam verbum veritatis efflare. |
| 12 | In terra autem diversitas provinciarum; in mari numerositas designatur insularum. |
| 13 | In arboribus quoque, quia genus siluit ( Ita cod. ), pro earum diversitate, diversa hominum officia praesignantur. |
| 14 | Sed quia a diabolo suffocabantur, Domini sui adventu erepti sunt. |
| 15 | Unde mox sequitur: VERS. 2. - Et vidi angelum alterum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi, et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terrae et mari, (VERS. 3.) dicens: Nolite nocere terrae, neque mari, neque arboribus, quousque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. |
| 16 | Christus est angelus, quia novae vitae gaudia mundo nuntiasse cognoscitur, de quo scriptum est: Magni consilii angelus (Isa. IX, 6, sec. LXX). |
| 17 | Ascensus autem ab ortu solis ille intelligitur quo ab ipsa resurrectione, quae tanquam novus sol emicuit, totum mundum crescendo replevit, et evangelica doctrina illustravit. |
| 18 | Illa etiam voce quatuor angelorum noxiam potestatem a laesione prohibuit, et in auctoribus simul et ministris confregit. |
| 19 | Unde et Nabuchodonosor lapidem de monte praecisum sine manibus praefatam statuam percussisse vidit in pedibus ferreis, et comminuisse. |
| 20 | Per quem Dominus Iesus Christus designatur de stirpe Iudaica sine maritali opere procreatus, qui in pedibus statuam percussit, et cecidit; quia verbi praedicatione extremitatem regni Romanorum tetigit, et praefata saeculi regna salubriter erigenda convertit. |
| 21 | Idem autem mediator signum Dei habere dicitur, id est crucis mysterium. |
| 22 | Quod autem non ait, signem, sed signemus, ostendit plures in se esse per quos illud mysterium adimpletur. |
| 23 | Dicendo vero in frontibus, interiorem ostendit; nam sanguine agni utrumque postem linimus, nec prodest exterius quemquam portare, nisi accipiat et interius; quia fides sine operibus otiosa est. |
| 24 | VERS. 4. - Et audivi numerum signatorum, centum quadraginta quatuor millia signati, ex omni tribu filiorum Israel. |
| 25 | Finitus est numerus pro infinito: nec ad duodecim tantum tribus Israel pertinet; sed omnis Ecclesia per hunc in electis designatur. |
| 26 | Nam ternarius in Scriptura sacra perfectus est numerus, praesertim quia Trinitatem ostendit; similiter et quaternarius propter quatuor mundi partes vel quatuor Evangelia sive quatuor principales virtutes: his per se ductis ad duodenarium pervenimus, qui et ipse propter duodecim tribus vel duodecim apostolos sacratus est: millenarius autem universitatem designat, iuxta illud: In mille generationes. |
| 27 | Ecclesia igitur quia ex universis gentibus Trinitatis notitia aggregatur, et quatuor Evangeliorum libris irrigatur, recte in duodenis millibus figuratur. |
| 28 | Sed ut in eo quod credidit perficiatur, necesse est ut duodenarius millium numerus quadra soliditate iungatur. |
| 29 | Ducantur ergo duodecim millia per quatuor, et quadraginta et octo millia fiunt. |
| 30 | Ut vero ad id quod credidit, id est ad Trinitatis contemplationem, pertingat, quadraginta et octo millia ter multiplicentur, et de se centum quadraginta et quatuor millia reddunt. |
| 31 | VERS. 5 seq. - Ex tribu Iuda duodecim millia signati; ex tribu Ruben duodecim millia signati; ex tribu Gad duodecim millia signati; ex tribu Aser duodecim millia signati; ex tribu Nephtali duodecim millia signati; ex tribu Manasse duodecim millia signati; ex tribu Simeon duodecim millia signati; ex tribu Levi duodecim millia signati; ex tribu Issachar duodecim millia signati; ex tribu Zabulon duodecim millia signati; ex tribu Ioseph duodecim millia signati; ex tribu Beniamin duodecim millia signati. |
| 32 | Si ad Geneseos historiam recurrimus, horum nomina iuxta singulorum nativitatem, nequaquam hoc ordine inserta invenimus; nam Iudas ibi quarto, hic primo ponitur loco. |
| 33 | Ruben ibi primo, hic secundo. |
| 34 | Gad ibi octavo, hic tertio. |
| 35 | Aser ibi nono, hic quarto. |
| 36 | Nephthalim ibi septimo, hic quinto. |
| 37 | Manasses ibi nono, hic sexto. |
| 38 | Simeon ibi secundo, hic septimo. |
| 39 | Levi ibi tertio, hic octavo loco subrogatur. |
| 40 | Issachar tantum, Zabulon, Ioseph, atque Beniamin, sicut ibi, ita hic ponuntur. |
| 41 | Dan vero quintus Iacob filius in hoc spiritali catalogo omnimodis non recipitur. |
| 42 | Sed hoc cur factum sit, facile animadvertimus si a carnis nativitate mentis intentionem revocemus, et cum interpretationibus nominum spiritalem in eis prosapiem requiramus. |
| 43 | Iudas itaque confessio interpretatur, sive laudatio, cuius nominis interpretatio, quid aliud designat, quam confessionem peccatorum, et laudem virtutum? Quamvis confessionis vocabulum pro laude poni videatur; unde Dominus nullum omnino habens peccatum ait: Confiteor tibi, Pater, et reliqua. (Matth. XI, 25.) In Ruben vero, qui videns Filium vel videntes Filium dicitur, ipsa virtutum opera designantur; saepe enim filiorum vocabulo bonorum operum fructus figuratur; iuxta illud: Videas filios filiorum tuorum (Psal. CXXVII, 6); hoc est virtutes ex virtutibus natas: et quia virtutum opera aliorum provectibus deservire debent, recte videns filium appellatur. |
| 44 | Scilicet ut ea in quibus nos profecisse videmus, aliis videnda manifestemus; iuxta aliud Domini: Ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V, 16). |
| 45 | Bene igitur primo Iudas ponitur. |
| 46 | Deinde Ruben succedit; quia nisi per confessionem renuntiemus actibus malis, non informamur rectis et placitis. |
| 47 | Quis itaque iam non videat quod si a primogenito carnis inchoasset, et quarto loco Iudam posuisset, spiritalem Ecclesiae prosapiem utique confudisset? Verum quia bene operantes semper tentatio solet probare, iure post Ruben Gad, id est tentatio subrogatur. |
| 48 | Et quia contra eamdem divina virtute praecincti fortes existunt, recte eis convenit quod idem Gad etiam accinctus vocatur. |
| 49 | Quia vero bonorum certaminum finem ad Deum non ad faciem humanae laudis retorquere debemus, ob hoc praedictus Gad latrunculus vocatur, tanquam bona cordis latenter acquirens Deo offerat approbanda, non humanis obtutibus detegat praeferenda. |
| 50 | Igitur quia illata tribulatio electos probat, et post probationem coronat, recte post Gad Aser ponitur, qui beatus vocatur. |
| 51 | Et quia beatitudinis promissione roborati bellatores Ecclesiae, inter ipsos malos dilatantur visceribus charitatis, bene post Aser Nephthalim ponitur, qui latitudo vocatur. |
| 52 | Quia per hoc amplissimum dilectionis praeceptum currentes, et ea quae retro sunt obliviscuntur, et ad aeternas divitias, quae venturae sunt, extenduntur; digne post Nephthalim Manasses interseritur, qui oblitus vel necessitas intelligitur: oblitus scilicet, quia unum quod retro fuerat, dimisit; necessitas vero, quia ad hoc quod extenditur, nondum pervenit. |
| 53 | Quorum desiderium quia saepe in longum differtur, iure post Manassem collocatur Simeon, qui audivi tristitiam interpretatur. |
| 54 | Sed qui audiunt tristitiam, audiant necesse est et nomen habitaculi, quod idem Simeon sonare videtur; ut qui moerent in tabernaculo corruptionis, gaudeant in habitaculo aeternae quietis. |
| 55 | Quales autem omnes isti sint, Levi subiunctus indicat, qui additus sonat. |
| 56 | Multa enim tales generalia transcendentes praecepta, addunt non iussa, ut est caelibatus sanctae virginitatis, et caetera huiusmodi; quae dum non iubentur, sed admonentur, utique non iussa consilio superadduntur. |
| 57 | Quibus iure congruit quod Issachar post Levi adnectitur, qui interpretatus dicitur merces: nam ista agentibus praecipua et specialis merces debetur. |
| 58 | Unde cuidam eorum Ieremias dicit: Quiescat vox tua a ploratu, et oculi tui a lacrymis, quia est merces operi tuo, ait Dominus (Ierem. XXXI, 16). |
| 59 | Sed talia facientes priusquam remunerentur solent illatae persecutiones probare, non autem superare. |
| 60 | Unde non immerito Zabulon post Issachar sequitur, qui habitaculum fortitudinis appellatur; tunc enim quilibet horum habitaculum efficitur, quando virtus in infirmitate perficitur. |
| 61 | Itaque quia non solum pacis tempore amicis, verum etiam in ipsa persecutione talentum divini verbi gratis erogant inimicis, apte post Zabulon Ioseph adnectitur, qui augmentum interpretatur. |
| 62 | Ut enim de accepta pecunia lucrum referant, nec ipsis inimicis hanc erogare dubitant. |
| 63 | Igitur ut hos omnes in dextera regis aeterni locandos intelligas, pulchre Beniamin, id est filius dexterae, postremo loco subrogatur, tanquam ipse sit finis ordinis, in quo felicitas promittitur aeternae mercedis. |
| 64 | Sancta ergo Ecclesia confessione laudabilis in Iuda. |
| 65 | In Ruben piis operibus claret fecunda. |
| 66 | In Gad tentationum exercitiis probata. |
| 67 | In Aser post devictas tentationes beata. |
| 68 | In Nephthalim charitatis amore dilatata. |
| 69 | In Manasse ea quae retro sunt oblita, ad ea vero quae ventura sunt extenta. |
| 70 | In Simeon quasi tristis adhuc in convalle plorationis, sed spe gaudens de supernorum civium habitaculis. |
| 71 | In Levi virginitate decora, misericordia pietatis uberrima. |
| 72 | In Issachar futurae mercedis exspectatione suspensa. |
| 73 | In Zabulon martyrio coronata. |
| 74 | In Ioseph duplicato spiritalis substantiae talento ditata. |
| 75 | In Beniamin dexteram felicitatis aeternae comprobatur sortita. |
| 76 | Non autem quispiam duodecim in Ecclesia professiones aestimet, cum tres tantum sint, id est virginum, continentium, ac bonorum coniugatorum, virtutes. |
| 77 | Inter haec autem nequaquam praetereundum est, cur Dan Iacob utique filius sive in Genesi, sive in Exodo, cum cunctis fratribus annumeretur, in hac Apocalypsi de catalogo spiritali fuerit eiectus; Manasses vero inter alienigenas natus, utique non filius, quanquam in filium adoptatus, sexto videatur loco subrogatus. |
| 78 | Dan igitur interpretatur iudicium, sive iudicans Hebraeorum transeuntium. |
| 79 | Et quid est hoc iudicium transeuntium Hebraeorum, nisi reprobatio veteris sacerdotii? Dan ergo de spiritali catalogo eiectus, ipsa nominis sui interpretatione docet, quia in sexta mundi aetate occulto quidem, sed iusto iudicio, Iudaica plebs perfida prorsus sedibus expulsa sacerdotii dignitatem perdidit; atque in eius loco Manasses, id est gentium populus, per gratiam meruit subrogari. |
| 80 | VERS. 9. - Post haec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis. |
| 81 | Hic liquido manifestatur quia praedictus numerus non solummodo Iudaeorum est, sed omnium electorum. |
| 82 | Hi enim per innumerabilem turbam, qui per centum quadraginta quatuor millia signatos designatur. |
| 83 | Innumerabilis autem haec turba non Deo, sed nobis est. |
| 84 | Nam ipse ait: Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur (Psal. CXXXVIII, 18). |
| 85 | Stantes ante thronum. |
| 86 | Cum ipsa innumerabilis turba thronus Dei sit, idcirco tamen ante thronum stare dicitur, quia visio figuris obumbrata variatur, cum tamen res figuris ostensa nequaquam varietur. |
| 87 | Sed nunquid aliquid significat quod haec turba stare dicitur, cum superius per circuitum throni cum senioribus ipsa sedisse describatur? Significat plane; sedet namque cum per quaedam membra sua aliorum facta examinat; stat vero cum in cunctis suis electis animum in soliditate fidei et dilectionis roborat. |
| 88 | Et in conspectu Agni amicti stolis albis. |
| 89 | Quid per stolas albas, nisi habitus mentis designatur? Quae tamen ante Domini adventum albae non erant, quia humani generis corda originalium peccatorum maculis erant respersa. |
| 90 | Et palmae in manibus eorum. |
| 91 | Per palmas, victoria; per manus, operatio exprimitur. |
| 92 | Palmas itaque in manibus habere, est de antiquo hoste et mundi voluptatibus triumphare. |
| 93 | VERS. 10. - Et clamabant voce magna dicentes. |
| 94 | Clamor hic non corporis, sed cordis intelligitur. |
| 95 | Magna enim haec vox, magnus est devotionis affectus; quia voce tanto magis quisque clamat, quanto amplius Deum amat. |
| 96 | Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. |
| 97 | Et est ordo, Deo nostro, et Agno qui sedet super thronum salus. |
| 98 | In quibus et Spiritus sancti persona iuxta iam dictam regulam intelligitur. |
| 99 | Et nota quia mirabili genere locutionis unam in Patre et Filio substantiam et duas personas ostendunt. |
| 100 | Praeterea sciendum quia dum omnem suam salutem Deo referunt, Pelagii atque Coelestii [Cod., Coelestini] dogma evacuatur, qui in tantum liberum arbitrium defendunt, ut dicant homines sine gratia Dei posse salvari. (VERS. 11.) Et omnes angeli stabant in circuitu throni, et seniorum, et quatuor animalium, et ceciderunt in conspectu throni in facies suas. |
| 101 | Tam per angelos, quam per thronum, et seniores, nihilominus et per animalia Ecclesia figuratur. |
| 102 | Unam ergo eamdemque rem diversis modis significat. |
| 103 | Nam quod Christus singulariter in Ecclesia regnat et iudicat, recte omnes sancti per unum thronum figurantur: et quia ipsa etiam Ecclesia aliorum facta examinat, digne per seniores: et quia virentibus paradisi pascuis in quibusdam suis membris adhuc per fidem tantum inhaeret, in quibusdam vero iam per speciem fruitur, bene per animalia. |
| 104 | Quia vero ventura quaeque praedicando annuntiat, apte per angelos; et quia ex diversis gentibus aggregatur, iure per turbam figuratur. |
| 105 | Hi ergo ceciderunt in facies suas in conspectu throni; id est in secreto mentis suae, quo internus iudex sedet. Et adoraverunt (VERS. 12.) dicentes, Amen; benedictio, et claritas, et sapientia, et gratiarum actio, et honor, et virtus, et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum; quae cuncta Trinitati apte conveniunt. (VERS. 13.) Et respondit unus de senioribus dicens mihi: Hi qui amicti sunt stolis albis, qui sunt, et unde venerunt? Cum nullius interrogatio praecesserit, quid sibi vult quod unus de senioribus respondisse perhibetur? Sed mos est sacrae Scripturae hoc verbum ita ponere; nil autem significationis habere videtur, unde nec eius ignoratio inutilis est nec laudabilis scientia. |
| 106 | In uno igitur seniore unitas praedicatorum utriusque Testamenti, sive ipse senior senioribus, Dominus scilicet Iesus Christus accipitur, qui idcirco Ioannem interrogat ut ipse quaerat, quaerens audiat, et intelligat, et ad imitandum semetipsum accendat. |
| 107 | In stolis autem albis, et mentis candor, et ea quae eis in futuro tribuetur gloria. |
| 108 | Ad haec cum beatus Ioannes ex persona bonorum auditorum respondisset: Domine mi, tu scis; rursus ille ex persona Domini vel bonorum praedicatorum eius subinfert: VERS. 14. - Hi sunt qui venerunt de tribulatione magna, et reliqua. |
| 109 | In venerunt tria tempora continentur, pro eo quod est, venerunt, veniunt, et venturi sunt. |
| 110 | Quia igitur omnis electorum numerus hac sententia terminatur, valde metuendum est ne, si aliunde quis veniat, ad electorum consortium non pertingat. |
| 111 | Tribulationes autem iustorum, ut ait Psalmista, multae sunt (Psal. XXXIII, 20); ex quibus illa generalis est qua nemo nostrum novit si ad electorum consortium pertingat, Salomone attestante, qui ait: Nescit homo utrum amore an odio dignus sit; sed omnia reservantur in futuram incerta (Eccle. IX, 1, 2). |
| 112 | Et laverunt stolas suas, et dealbaverunt eas in sanguine Agni. |
| 113 | Omnes electi stolas suas in sanguine Agni candificant; id est in Christi passionibus habitum mentis exornant, eumque ad accipienda futura gaudia praeparant. (VERS. 15.) Ideo sunt ante thronum, et serviunt ei die ac nocte in templo eius, et qui sedet in throno habitat super illos. |
| 114 | Ac si diceret: Idem thronus Dei, et templum sunt, quia talibus indumentis vestiti, et sanguine Agni videntur abluti. |
| 115 | Et nota quia non ait, habitat in illis, sed super illos, ut eos thronum simul ostenderet, et templum. |
| 116 | Die autem et nocte dicit, in prosperis et in adversis. (VERS. 16.) Non esurient neque sitient amplius, et non cadet super illos sol neque ullus aestus: (VERS. 17) quoniam Agnus, qui in medio throni est, reget illos, et ad vitae fontes aquarum deducet eos; idcirco nihil incommoditatis sustinent, quia Agnus regit eos. |
| 117 | Sed quo eos perducit, nisi ad fontem aquarum? scilicet ad Trinitatem, quae significatur per fontem. |
| 118 | Et per quam viam, nisi per se? Ipse enim ait: Ego sum via (Ioan. XIV, 6). |
| 119 | Notandum etiam quia unus idemque fons, et esuriem aufert quia panis vivus est, et sitim quia potus est vitae. |
| 120 | Nam ut ait Apostolus: Erit Deus omnia in omnibus (I Cor. XII, 6). |
| 121 | Unus igitur fons dicitur propter unitatem naturae Patris, et Filii, et Spiritus sancti. |
| 122 | Aquarum vero fons introducitur, ut multiplicitas donationum Dei in sanctis per hanc sententiam exprimatur. |
| 123 | Itaque qui Agno regente ad huius aquae satietatem perducitur, nec solem, nec ullum aestum patitur, quia vitiorum calore non uritur. |
| 124 | Et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum. |
| 125 | O mirae pietatis affectum! Patrem se demonstrat, matrem ostendit, qui plangentium filiorum lacrymas abstergit. |
| 126 | Unde merito Isaias dicit: Tu enim Pater noster, et Abraham nescivit nos; tu Domine Pater noster (Isa. LXIII, 16). |
| 127 | Sed quae sunt hae lacrymae? Scilicet quia alius plangit malum quod egit, alius quia bonum non fecit, et alia multa similia. |
| 128 | Hae autem lacrymae filiorum tunc abstergendae erunt, cum de exsilio ad patriam redierint. |