monumenta.ch > Alcuinus > 24 > 29 > . . . > CXLVIII. > > 3 > 5 > > 7 > > 2 > 9 > 8 > INCIPIT PRAEFATIO ALCUINI IN EXPOSITIONEM APOCALYPSIS. > > CAPUT X. > 12 > CAPUT VI.
>>> Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, LIBER QUARTUS, VII.

Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, LIBER QUARTUS, CAPUT VI.

1 VERS. 1. - Et cum aperuisset Agnus unum ex septem sigillis, audivi unum ex quatuor animalibus dicens tanquam vocem tonitrui magni: Veni, et vide.
2 Apertio sigilli, revelatio est sacramenti.
3 Verum quia non unum, sed multa sunt sacramenta, et de singulis longum est tractare, possunt universa in his tribus modis comprehendi, id est locutionis, cognitionis, et actionis.
4 Locutio omnia praecepta in se concludit.
5 Cognitio regulariter adhibita intelligentiae formas insinuat.
6 Actio vero utrisque concordat.
7 Aperto vero uno ex septem sigillis, unum ex quatuor animalibus in modum tonitrui magni Ioannem invitat, ut veniat, et videat; quia manifestata veritate praecedens in apostolis Ecclesia subsequentem ad fidem provocat. (VERS. 2.) Et ecce equus albus, et qui sedebat super eum habebat arcum.
8 Per equum album Christi humanitas designatur sine peccati offuscatione, quam Verbum Patris singulariter voluit praesidere; sive omnes electi.
9 Per arcum vero Vetus et Novum Testamentum exprimitur, ex quo tot prodeunt iacula, quot sunt Testamentorum eloquia.
10 De hoc arcu eidem sessori dicitur: tendens et extendens arcum tuum super sceptra.
11 Quod vero sequitur: et data est illi corona, non solum ad caput, sed etiam ad corpus refertur.
12 Et exiit vincens ut vinceret.
13 Unde exiit nisi ex aperto sigillo? Nam ex revelato Scripturarum sacramento, ipsa sacramenti veritas manifeste apparuit.
14 Exiit autem vincens, primum caput, ut post in corpore vinceret quotidie diaboli tentamenta, et malorum hominum persecutiones.
15 VERS. 3. - Et cum aperuisset sigillum secundum, audivi secundum animal dicens: Veni, et vide.
16 Quid est quod in causa dissimili similis fit admonitio? nisi quia sicut ibi laetitia de peracta victoria, sic etiam hic sollicitudo de futuro certamine ministratur. (VERS. 4.) Et exivit alius equus rufus, et qui sedebat super eum, datum est ei ut sumeret pacem de terra.
17 Equus rufus antiqui hostis est corpus; omnes scilicet reprobi animarum interfectione sanguinei.
18 Et quidem sessor electorum dicit: Pacem meam do vobis (Ioan. XIV, 27); sessor vero reproborum pacem sumit de terra, quia ille concordiae auctor est, iste vero discordiae.
19 Et nota quod non de coelo, sed de terra, id est terrena quaerentibus, pacem aufert.
20 Et ut invicem se interficiant.
21 In hac sententia non carnalis sed spiritalis interfectio debet intelligi.
22 Unde autem se reprobi interficiant, aperitur cum de Iudaeorum principe subditur: et datus est illi gladius magnus, id est spiritalis, et malignus, quo non corpora, sed animae reproborum iugulantur.
23 Hunc gladium diabolus duobus modis exercet; cum aut per se spiritali locutione interius decipit, aut per carnalium suorum linguam exterius pulsans ad occisionem animae pertingit.
24 Haec autem omnia illi data dicuntur, id est Deo iusto cuncta disponente permissa.
25 VERS. 5. - Et cum aperuisset sigillum teritum, audivi tertium animal dicens: Veni, et vide.
26 Et ecce equus niger, et qui sedebat super eum habebat stateram in manu sua.
27 In huius equi nigredine illa malorum esuries designatur, qua Christi corpus inhianter devorare, et in malitiae suae ventrem traiicere concupiscunt: quorum sessor habet stateram in manu sua, quia temporalibus stipendiis bonorum vitam mercari quaerit, ut suam suorumque esuriem satiare possit.
28 Hanc stateram in manu tenuit quando unum ad manducandum obtulit pomum, et totum ad perdendum mercatus est mundum.
29 Nam sciendum quia diabolus prius audiendi verbum Dei alimentum subtrahit, ut spiritalis cibi inedia affectos in augmentum sui corporis facilius sumat.
30 Unde per prophetam Dominus dicit: Ecce ego mittam famem in terram; non famem panis, neque sitim aquae, sed audiendi verbum Dei (Amos, VIII, 11).
31 Hoc enim Dominus agit deserendo, diabolus invadendo.
32 Sed quomodo possunt pati hanc famem qui sunt frumentum Dei, vinum et oleum? Imo patiantur hanc paleae, vinacia, et amurca; et ipsi occurrant ad stateram nullo pretio digni, non illi qui Christi sunt sanguine redempti.
33 Unde mox subditur: VERS. 6. - Et audivi tanquam vocem in medio quatuor animalium dicentem: Bilibris tritici denario uno, et tres bilibres hordei denario uno, et vinum et oleum ne laeseris.
34 Tunc in medio quatuor animalium, id est in medio Ecclesiae, haec vox sonuit, quando adunatis in fide gentibus, divina potentia diabolum ab electorum laesione compescuit; ac si ei per irrisionem diceretur: frumentum et hordeum, vinum et oleum ablato denario sessor equi albi praeelegit et comparavit; paleas autem, vinacia, et amurcam, tibi reliquit.
35 Una igitur bilibris, quae fit ex duobus sextariis, Ecclesia est ex duobus Testamentis in Dei proximique dilectione consistens.
36 Sed in hoc loco unam Ecclesiam in sanctis praedicatoribus, vel magnarum virtutum viris, non generaliter in cunctis intelligere debemus.
37 Non enim sine causa hic post frumentum, hordeum ponitur.
38 Designet itaque una bilibris tritici ex duobus populis novos Ecclesiae praedicatores, et eminentiores virtutibus viros, qui tribulationum molendino confracti, et persecutionum igne decocti, panis pulcher Christi et candidus fieri meruerunt.
39 Designent tres bilibres hordei subiectorum et infirmantium vitam, ex utroque populo venientium.
40 Et nota quia unum et pretium tritici et hordei, quoniam etsi dispar est sanctorum labor, uno tamen sunt pretio empti, et unum sunt post laborem denarium accepturi.
41 Notandum praeterea quia eadem sententia repetitur cum subditur: vinum et oleum ne laeseris. Quomodo [Cod., quando] enim Ecclesia vinum et oleum non est, quae in pressurarum torculari ut uva calcatur, et in angustiarum prelo ut oliva contusa liquatur? VERS. 7. - Et cum aperuisset sigillum quartum, audivi vocem quarti animalis dicentis: Veni et vide: (VERS. 8) Et ecce equus pallidus, et qui sedebat super, nomen illi Mors; et infernus sequebatur eum.
42 Ipsi designantur per equum pallidum qui et per rufum, quorum nunc spiritalis mors in ipsius equi pallore figuratur.
43 Supra quos bene mors, id est diabolus, contra vivos pugnaturus sedere dicitur; quia per officium eorum, quos iam spiritaliter occidit, electorum vitam exstinguere quaerit.
44 Infernus illi dicuntur, in quibus habitat mors.
45 Infernus ergo sequitur mortem, quia mali imitantur diabolum.
46 Possunt et specialiter per equum pallidum haeretici intelligi.
47 Et data est illi potestas super quatuor partes terrae, interficere gladio, fame, et morte, et bestiis terrae.
48 Duae sunt in hoc mundo partes, id est Christi et diaboli; sed Christi pars non est divisa; iuxta illud: Una est columba mea (Cant. VI, 8).
49 Pars vero diaboli in quatuor dividitur partes, in paganos, Iudaeos, haereticos, et malos catholicos.
50 Tot igitur sunt plagae quot diaboli partes.
51 Sed quomodo gladio, et fame, et morte interficiat, iam dictum est.
52 Per bestias autem designantur efferati motus animorum.
53 Bestiis ergo hostis noster reproborum animas interimit; quia dum divinorum praeceptorum caveis carnales animi motus non retinentur, efferati ut ita dixerim impulsu diabolicae suggestionis per abrupta quaeque miserorum vitam praecipitant.
54 VERS. 9. - Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare Dei animas occisorum propter verbum Dei, et testimonium quod habebant.
55 In occisorum animabus omnium electorum animas intelligimus, qui sive corporalibus sive spiritalibus a reprobis impugnationibus angustantur.
56 Martyrum enim duo sunt genera, unum in aperto, alterum in occulto.
57 Per altare vero Christus intelligitur: in quo Deo Patri sacrificia nostra offerimus, cum unigenitum eius Filium imitantes, hostia viva in conspectu illius apparemus.
58 Sub altare igitur animae occisorum sunt, quia mediatori nostro subsunt.
59 Si vero per altare ipsi electi intelliguntur, sub se sunt; quia necdum corporis immortalitate vestiti sunt. (VERS. 10.) Et clamabant voce magna dicentes: Usquequo, Domine (sanctus et verus), non vindicas sanguinem nostrum de his qui habitant in terra? Quid est animas sanctorum vindictam sanguinis de persecutionibus exposcere, nisi diem extremi iudicii praestolari? Non autem per organum gutturis folle ventris attracto animarum verba formantur; sed magnus earum clamor magnum est desiderium.
60 Sed cum aliter moveri soleat mens quae petit, aliter quae petitur, et sanctorum animae ita Deo inhaereant ut inhaerendo quiescant, quomodo dicuntur petere, quas et voluntatem Dei certum est, et ea quae futura sunt, non ignorare? Sciendum ergo quia in ipso positae ab ipso petere aliquid dicuntur, non quia vindictam desiderent quod ab eius quem cernunt voluntate discordet; sed de se ipso accipiunt, ut ab ipso petant quod eum facere velle noverunt. (VERS. 11.) Et datae sunt illis singulae stolae albae, et dictum est illis ut requiescerent modicum adhuc tempus, donec compleatur numerus conservorum et fratrum eorum qui interficiendi sunt sicut et illi.
61 Quid per stolas albas, nisi praemium martyrum? Ante resurrectionem quippe stolas singulas accepisse perhibentur electi, quia in sola adhuc anima aeterna beatitudine perfruuntur.
62 Et nota quia animarum vox est hoc quod amantes desiderant; respondere Dei est ut collectionem fratrum exspectare debeant, eorum mentibus exspectandi moras libenter infundere.
63 Optant ergo corporum resurrectionem; sed audiunt ut libenter exspectent fratrum collectionem.
64 VERS. 12. - Et vidi cum aperuisset sigillum sextum, terraemotus factus est magnus; et sol factus est niger tanquam saccus cilicinus; et luna facta est sicut sanguis.
65 Per terraemotum, ultima sub Antichristo persecutio debet intelligi.
66 Magnus autem dicitur, quia, iuxta Domini vocem, erit tunc tribulatio, qualis nunquam fuit, sed nec fiet.
67 Sol autem Christus est, iuxta illud: Vobis qui timetis Deum orietur sol iustitiae (Malach. IV, 2), qui novissimis obscurabitur, cum hi qui quasi in Christi corpore lucere videbantur, ad aperti erroris tenebras devolventur.
68 Potest et per solem fulgens vita praedicantium demonstrari.
69 In extremo ergo tempore sol quasi saccus cilicinus erit, quia fulgens vita praedicantium ante reproborum oculos aspera et despecta monstrabitur.
70 Cilicium quippe criminosis et peccatoribus congruit.
71 Per lunam versam in sanguinem, agnoscimus sanctam Ecclesiam in electis cruore passionis infectam.
72 Tota autem infecta dicitur, quia nullus illa novissima persecutione expers erit qui in fide mediatoris permanserit; unde Ioel: Sol, inquit, convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies magnus et manifestus (Ioel. II, 31).
73 (VERS. 13.) Et stellae coeli ceciderunt super terram, sicut ficus mittit grossos suos cum a vento magno movetur.
74 Coelum est sanctorum Ecclesia, quae in nocte vitae praesentis, dum innumeras sanctorum vitas continet, quasi radiantibus desuper sideribus fulget.
75 Stellas ergo de coelo in terram cadere, est eos qui videntur sanctorum fidei vel operibus inhaerere, ex amore terreno ad iniquitatem aperti erroris ruere.
76 Hoc est etiam ficum grossos suos mittere: quasi enim arbor fici a magno vento movetur, cum extrema persecutione omnis Ecclesia concutitur.
77 Porro alia translatio acerbos posuit.
78 VERS. 14. - Et coelum recessit ut liber involutus.
79 Sicut reprobi ab Ecclesia, non corpore sed transgressionibus cadunt, sic eadem Ecclesia in electis suis non abscessu corporis, sed fide et operatione de medio malorum recedit.
80 Bene autem per librum Ecclesia designatur, quia totius vitae coelestis mandata in se continet, non in membranis tantum calamo, sed etiam in tabulis cordis carnalibus Dei spiritu scripta.
81 Et nota quia involutus liber dicitur; sicut enim non videtur quid liber involutus contineat, nisi ab illis quibus voluntate aperitur; sic electorum Ecclesia persecutionis tempore intima sua et extraneis claudit, et suis discrete intus aperit.
82 Et omnis mons et insulae de locis suis motae sunt.
83 Per montes praecelsae dignitatis viros debemus intelligere, qui alios verbis et virtutibus transcendunt.
84 De quibus dicitur: Levavi oculos meos ad montes (Psal. CXX, 1).
85 Per insulas vero minoris iustitiae homines accipimus adhuc in tribulationibus fluctuantes.
86 Quod ergo montes et insulae de locis suis motae dicuntur, ad superiorem sensum pertinet, quo sanctorum Ecclesia fide et opere a malorum recedit consortio.
87 Quasi enim locus eius erat permixta conversatio malorum. (VERS. 15.) Et reges terrae, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber, absconderunt se in speluncis, et in petris montium.
88 Reges sunt qui se ipsos bene regunt.
89 Similiter et principes, qui non sicut reges, tamen ut possunt vitiis resistunt.
90 Similiter tribuni iam minoris sunt potestatis, quam principes; verumtamen et ipsi, ut possunt, resistunt diabolo.
91 Divites dicit virtutibus, non rebus; fortes quoque non corpore, sed animo.
92 Hi igitur extrema persecutione nihil de suis virtutibus praesumentes in cavernis et in speluncis montium se abscondunt, quoniam sanctorum suffragia quaerunt, qui recte montes vocantur, quia virtutibus alti terrena despiciunt.
93 Recte petrae, quia fortes sunt robore; utique in Christo, qui est petra, roborati.
94 Hinc Dominus in Evangelio dicit: Tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes (Matth. XXIV, 16).
95 Et Salomon: Lepusculus plebs invalida collocat in petra cubile sibi (Prov. XXX, 26).
96 Et Isaias: Introibunt, inquit, in speluncas petrarum, et in voragines terrae, a facie fortitudinis Domini, et a gloria maiestatis eius, cum resurrexerit percutere terram (Isa. II, 19).
97 Quod etiam agendum admonet dicens: Ingredere petram, abscondere fossa humo (Ibid., vers. 10).
98 Possunt et per haec supernae virtutes intelligi; iuxta quod in libro Iob legitur: In petris manet, et in praeruptis silicibus commoratur et inaccessis rupibus (Iob XXXIX, 28).
99 Quid vero sive ad angelos sive ad sanctos homines fugientes dicant, audiamus.
100 VERS. 16. - Et dicunt montibus, Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni.
101 Ac si aperte dicant: Misericordia animum flectite, nosque piis interventionibus ab ira iudicantis tegite.
102 Non autem a facie parcentis, sed a facie nos abscondite irascentis.
103 Cur ita pertimescant, adhuc subiungunt: (VERS. 17) Quoniam venit dies magnus irae eius, et quis poterit stare? Tanquam dicant: Si illius Dei iram sanctus pertimescit, quis nostrum subsistet? Praeteriri possunt haec omnia quae de sanctis dicta sunt, et de reprobis intelligi: montes enim, superbi sunt; insulae, cupidi; iuxta illud: Tacete qui habitatis in insula, negotiatio Sidonis (Isa. XXIII, 2).
104 Reges, et principes, et tribuni reprobos designant, iuxta qualitatem sui.
105 Divites illos dicit, qui non indigent alieno adiutorio ad malum: fortes autem ad miscendam ebrietatem: servum peccati, liberum iustitiae.
106 Hoc omnes non dubium est imminente futuro iudicio ad auxilium daemonum currere, cum desperati ad quemlibet sanctorum non praesumunt accedere.
107 Hoc est enim eos in speluncis et petris montium latibula quaerere.
108 Sed quomodo alios ab ira furoris defendent qui hanc primi excipient? Denique haec omnia etiam iuxta litteram magnum audientibus timorem incutiunt; sed non propterea figuratae elocutiones violenter ad litteram inflectendae sunt.
Alcuinus HOME



>>> Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, LIBER QUARTUS, VII.
monumenta.ch > Alcuinus > 24 > 29 > . . . > CXLVIII. > > 3 > 5 > > 7 > > 2 > 9 > 8 > INCIPIT PRAEFATIO ALCUINI IN EXPOSITIONEM APOCALYPSIS. > > CAPUT X. > 12 > CAPUT VI.