monumenta.ch > Alcuinus > CAPUT VII. > CAPUT V.
Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, LIBER TERTIUS., , IV. <<<    

Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, LIBER TERTIUS., CAPUT V.

1 VERS. 1. - Et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris.
2 Per sedentem in throno, Patris persona ostenditur: per dexteram vero sedentis, eiusdem Patris Filius per quem facta sunt omnia, et de quo paterna voce dicitur: Tollam in coelum manum meam, et iurabo per dexteram meam.
3 Liber autem scriptus intus et foris, utrumque Testamentum, Vetus scilicet et Novum, continere videtur; et Vetus quidem iuxta litteram foris patebat, sed iuxta mysticum intellectum intus Novum occultabat.
4 Sive intus liber scriptus ostenditur allegoria, foris historia.
5 Idcirco autem Vetus et Novum Testamentum unus liber dicitur, quia nec Novum a Veteri, nec rursum Vetus a Novo valet distingui.
6 Et recte in dextera liber esse dicitur, quia principalis divinarum Scripturarum intentio ad dispensationem nostri Redemptoris refertur.
7 Signatum sigillis septem.
8 Septenarius numerus universitatem saepe designat.
9 Septem autem sigillis liber signatus esse perhibetur, quia dispensatio Domini Salvatoris antequam revelata in plenitudine temporum fuisset, in divinis voluminibus omnifaria mysteriorum latentium plenitudine abscondebatur.
10 Si alicui iste intellectus non sufficit, noverit, in septem sigillis septem modos verborum comprehendi.
11 Indicativum, ut illud quod quaerenti prophetae dicitur: Ego Dominus qui loquor iustitiam (Isa. XLV, 19).
12 Pronuntiativum, ut illud: Audi me Iacob et Israel quem ego voco, et reliqua. (Isa. XLVIII, 12.) Imperativum, ut illud: Clama, necesses (Isa. LVIII, 1).
13 Optativum, iuxta illud: Utinam attendisses mandata mea (Isa. XLVIII, 1)! Coniunctivum, ut illud: Si custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium (Exod. XIX, 5).
14 Infinitivum, ut illud: Continere a malo intelligentia est.
15 Impersonale, ut est: Quis loquetur potentias Domini (Psal. CV, 2)? VERS. 2. - Et vidi angelum fortem praedicantem voce magna: Quis dignus est aperire librum, et solvere signacula eius? Per angelum fortem praeco legis debet intelligi; labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quoniam angelus Domini exercituum est.
16 Quid est autem requirere, quis dignus sit solvere librum, nisi anxie Christum desiderare? qui possit in se ostendere legem esse impletam et revelatam, quatenus non iam carnaliter, sed spiritaliter debeat servari et intelligi.
17 Et recte prius liber aperitur, deinde septem eius signacula solvuntur, quia ante in Christo divinae legis praeconia impleta sunt, deinde in toto corpore quadam ratione, sicut declarat singulorum apertio sigillorum.
18 Et quia necdum Christus advenerat, recte subiungitur: (VERS. 3) Et nemo poterat neque in coelo, scilicet angelus; neque in terra, id est homo; neque sub terra, id est anima, aperire librum, neque respicere illum.
19 Nam nullus horum humanae salutis dispensationem perficere poterat.
20 Sed, beate Ioannes, quomodo nemo potuit respicere librum, cum tu ipse dicas: Vidi librum in dextera Dei? forte nec in coelo, nec in terra, nec sub terra fuisti? Ne ergo contrarium sit, respicere pro comprehendere accipiendum est.
21 Quis enim comprehendere sufficit, quomodo incarnatur sine semine Deus? Quomodo clauso exiit utero virginis homo Deus? Quomodo Dominus gloriae crucifigatur, cum sola caro moriatur? VERS. 4. - Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum.
22 Nequaquam Ioannes in sua persona flevisse creditur, qui post huius libri apertionem ista scribebat, sed in eius Ecclesiae quae ante adventum Christi fuit, quae gravata oneribus peccatorum, mediatoris sui praesentiam anxia quaerebat.
23 In cuius etiam persona David dicit: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte, dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus (Psal. XLI, 4)? Cui consolatio dirigitur in eo quod subditur: (VERS. 5) Et unus de senioribus dicit mihi, Ne fleveris.
24 Ecce vicit leo de tribu Iuda, radix David, aperire librum, et solvere signacula eius.
25 Per unum seniorem ordo intelligitur prophetarum, quorum oraculis consolabatur Ecclesia; iuxta illud: Non auferetur sceptrum de Iuda, nec dux de femoribus eius, donec veniat qui mittendus est.
26 Et nota quod hic Christus leo dicitur, quia diabolum vicit: in sequenti versu agnus, quia semetipsum offerens mundum redemit.
27 Radix autem David, id est genus et filius David.
28 Notandum praeterea quia dicendo vicit, praeteritum pro futuro posuit; iuxta illud: Foderunt manus meas, et reliqua. (Psal. XXI, 17.) VERS. 6. - Et vidi, et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum agnum stantem quasi occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram.
29 Ut iam dictum est, thronus, et animalia, et seniores Ecclesiam significant, in cuius medio agnus stat, iuxta illud: Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio ecclesiae laudabo te (Psal. XXI, 23).
30 Non autem contrarium est quod alibi legimus: Dominus in circuitu populi sui (Psal. CXXIV, 2), quia et in medio praesidens regit et iudicat, et in circuitu ambiens protegit et defendit.
31 Sed quare hic stare, superius autem sedere legitur? nisi quia ibi examen et regnum, hic autem auxilium ostenditur.
32 Sedere enim regnantis est et iudicantis, stare vero adiuvantis.
33 Et nota quod non occisus, sed tanquam occisus cernitur; quia etsi crucifixus est ex infirmitate, vivit tamen ex virtute Dei.
34 Aliter, toties non occiditur, sed quasi occiditur Christus, quoties membra eius aut se sponte mortificant, aut persecutiones tolerant, ut in se impleant ea quae desunt passionum Christi.
35 Per septem cornua, ut ipse exposuit, septiformis sancti Spiritus operatio designatur, quae non solum in capite quievisse, sed etiam totum corpus illustrasse probatur: unde hoc loco septem spiritus Dei in omnem terram missi narrantur.
36 Haec autem septiformis operatio, quae propter regnum et fortitudinem figuratur, recte propter illuminationem Ecclesiae etiam per oculos designatur.
37 Aliter, possunt per cornua, quae carnem excedunt, eminentiores in Ecclesia intelligi, quibus dicitur: Vos in carne non estis, sed in spiritu (Rom. VIII, 9).
38 (VERS. 7.) Et venit et accepit librum de dextra sedentis in throno.
39 Idem est dextera sedentis in throno, qui et agnus tanquam occisus in medio throni; quia Dei Filius, per quem creatus est mundus, et hominis filius, per quem redemptus est, non duo, sed unus est Christus.
40 Quamobrem agnus, id est hominis filius a seipso, id est a sua divinitate, accepit librum, id est humanae salutis dispensationem, cui omnes Scripturarum paginae attestantur.
41 VERS. 8. - Et cum aperuisset librum, quatuor animalia et viginti quatuor seniores ceciderunt coram agno habentes singuli citharas, ac phialas aureas plenas odoramentorum, quae sunt orationes sanctorum.
42 Tunc agnus librum aperuit, cum opus voluntariae passionis implevit.
43 Quid vero est animalia et seniores citharas habere, nisi electorum Ecclesiam ea quae desunt pressurarum Christi implere? Apte autem per citharas passiones Christi figurantur In cithara enim aliae fortius, aliae chordae lenius tenduntur; sed tamen dissimiliter tensae, nequaquam dissimile canticum reddunt.
44 Sic sic diversa in Christi corpore membra passiones eius alia plenius, alia minus, imitantur; sed unam concordiae resonant laudem.
45 Cum citharis ergo animalia et seniores ante agnum cadunt, quia omnes sancti quidquid pro Christo patiuntur, Christo, non sibi, ascribunt.
46 Per phialas aureas charitas intelligitur; quae non solum pro amicis, verum etiam pro inimicis novit exorare: unde plenae fuisse memorantur.
47 Et bene post citharas phialae ponuntur, quia prius Dominus patibulum crucis subiit, et sic pro persecutoribus incomparabili charitate oravit dicens: Pater, dimitte illis, et reliqua. (Marc. XXIII, 34.) (VERS. 9.) Et cantabant canticum novum dicentes: Dignus est, Domine Deus noster, accipere librum, et caetera.
48 Cantavit Christus canticum novum, verbis praedicando, et factis imitando.
49 Quid est autem dicere, Dignus es, Domine Deus noster, accipere librum, et aperire signacula eius, quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione, nisi ad comparationem nostrarum victoriarum tua sola iudicatur victoria, qua nos de mortis principe et maledicto legis sumus redempti? In eo vero quod quatuor animalia, et viginti quatuor seniores, ex omni tribu, et lingua, et natione redemptos se dicunt, aperte ostenditur per eos universalem Ecclesiam designari. (VERS. 10.) Et fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes et regnabimus super terram.
50 Reges sunt electi, dum corpora sua frenando, quasi super subiectam terram lege virtutis regnant: unde et super terram regnum accepisse confirmant.
51 Sacerdotes sunt, quia seipsos quotidie castigando, Deo offerunt, iuxta illud: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L, 19).
52 VERS. 11. - Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum.
53 In eo quod se vocem audisse dicit, qualis haec visio fuerit ostendit.
54 Visus enim ille audit, et auditus videt.
55 Sed si in circuitu sedis, ut iam dictum est, animalia sunt et seniores, quomodo in circuitu eiusdem angelus, nisi quia eadem animalia et seniores angeli sunt? De quibus dicitur: Angeli pacis amare flebunt (Isa. XXXIII, 7).
56 Licet coelestis quoque militia angelorum nomine possit intelligi; sive tamen de his, sive de illis innumerabilis ostenditur multitudo cum subditur: Et erat numerus eorum millia millium, (VERS. 12) dicentium voce magna: Dignus est Agnus qui occisus est accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem, (VERS. 13) et omnem creaturam, quae in coelo est, et super terram, et sub terra, et mari, et quae in eo sunt.
57 Mare, et quae in eo sunt, praesens saeculum designat.
58 Omnes audivi dicentes: Sedenti in throno et Agno, benedictio, et honor, et gloria, et potestas in saecula saeculorum.
59 Dicendo omnes, illos repetit ex quibus superius totam Ecclesiam constare dixit; id est animalia, et seniores, et angelos.
60 In sedente vero et Agno, id est in Patre et Filio, secundum iam dictam regulam, etiam Spiritus sanctus intelligitur.
61 Et quatuor animalia dicunt: Amen.
62 Et viginti quatuor seniores ceciderunt, et adoraverunt viventem in saecula saeculorum.
63 Quia animalia et seniores unum sunt, id est una Ecclesia, cum senioribus animalia cadunt et adorant, et ipsas laudes seniores cum animalibus veras esse asserunt, sermone confirmationis respondentes, amen.
64 Casus autem et adoratio, ut iam dictum est, spiritalis accipi debet.
65 Ne itaque longo progressu ultra modum lassemur, hunc librum isto fine claudamus.
Alcuinus HOME



Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, LIBER TERTIUS., , IV. <<<    
monumenta.ch > Alcuinus > CAPUT VII. > CAPUT V.