Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, LIBER TERTIUS., CAPUT IV.
| 1 | VERS. 1. - Post haec vidi, et ecce ostium apertum in coelo. |
| 2 | Recapitulata Redemptoris nativitate, quae iam dicta fuerant sub aliis diversisque figuris; ac si quis unam rem diversis modis enarret, narrationes habebunt diversum tempus, non ipsa res quae uno in tempore gesta est. |
| 3 | Sed quaerendum est, cum alii prophetae per reges soliti sint manifestare quantum intervallum fuerit inter visionem et visionem, cur Ioannes tempus prophetiae non manifestat? Ob hoc scilicet, quia totum Ecclesiae tempus ad illam continuatam resurrectionis diem docet referendum, de qua dicitur: Beatus qui habet partem in resurrectione prima (Apoc. XX, 6). |
| 4 | Prima enim resurrectio, id est qua a morte peccati ad vitam iustitiae animae resurgunt, toto nunc tempore agitur. |
| 5 | Sed quibus oculis Ioannes ostium hoc vidit? Nimirum quantum ad figuratam ostensionem, non carnis sed mentis; quantum vero ad ipsius rei veritatem, quae iam Domino apparente in carne manifestata erat, non solum oculis carnis vidit, verum etiam manibus contrectavit. |
| 6 | Per ostium autem apertum Christus designatur, nascendo, moriendo, resurgendo, cunctis iam fidelibus manifestatus; quod apte in coelo, id est in Ecclesia, videtur, quia Redemptor noster natus, et passus, suscitatus, atque ad coelos ascendisse in ea praedicatur et creditur. |
| 7 | Et vox prima quam audivi tanquam tubae loquentis mecum dicens: Ascende huc. |
| 8 | Quo? nisi ad ostium et coelum, id est Christum et Ecclesiam? et quibus gressibus, nisi fidei? Et recte Ioannes ad hoc a voce prima invitatur, quia unusquisque electorum, ut inoffenso credulitatis pede per Evangelium ad verae fidei sacramenta pertingat, Veteris Testamenti doctrina, quae novam praecedit, roboratur. |
| 9 | Et recte haec vox tubae comparatur, quia ad bellum provocat spiritale. |
| 10 | Unde est illud: Quasi tuba exalta vocem tuam (Isa. LVIII, 1). |
| 11 | In eo vero quod subditur: ostendam tibi quae oportet fieri post haec, non negat dum esse exaltationes Ecclesiae, sed ostendit quod permaneant usque in finem saeculi. |
| 12 | VERS. 2. - Et statim fui in spiritu. |
| 13 | Hoc si ad Ioannem referatur, in extasim eum dicit assumptum; si vero ad Ecclesiam, hoc dicto spiritalis eius conversatio declaratur. |
| 14 | Et ecce sedes posita erat in coelo, et super sedem sedens. |
| 15 | Tam per coelum quam per sedem Ecclesia designatur; sic enim genus iungitur generi, ut non duo, sed unum intelligatur. |
| 16 | Sedes ergo in coelo ponitur, cum ipsum coelum, id est Ecclesia, a Domino praesideri meretur. |
| 17 | Sedens autem super sedem, nil aliud est quam filius hominis in medio candelabrorum aureorum apparens: nisi quod illic ambulat, id est dona tribuit; hic vero sedet, id est pro collatis muneribus iudicium exercens singulos diiudicat. |
| 18 | Nam quod per sedentem hoc loco Filius designetur, declaratur cum subditur: (VERS. 3) Et qui sedebat similis erat aspectui lapidis iaspidis et sardini. |
| 19 | Per iaspidem, qui ex virenti specie constat, illa paradisi virentia pascua designantur. |
| 20 | Et quae sunt illa, nisi Christi divinitas, in qua omnia vivunt? Ut idem Ioannes: Qui habet Filium, habet vitam (Ioan. III, 36). |
| 21 | Per sardinum vero, qui terrae rubrae similitudinem habet, humanitas nostri Redemptoris exprimitur, quia veritas de terra orta est. |
| 22 | Potest etiam per horum lapidum species Ecclesia designari. |
| 23 | Et iris erat in circuitu sedis, similis visionis smaragdinae. |
| 24 | Per irin, quae Graeca Latinaque lingua arcus vocatur, reconciliatio mundi designatur per incarnati Verbi dispensationem facta. |
| 25 | Sole quippe nubem illustrante iris apparuit, quia cum Patris Verbum, quod sol iustitiae est, humanam naturam suscipiendo irradiavit, ipsa humanitatis eius susceptio, quae a propheta nubes vocatur, reconciliatio facta est mundi. |
| 26 | Cuius rei ipsa interpretatio nominis consonat. |
| 27 | Si enim una littera addita irini ( εἰρήνη), dicas pax a Graeco in Latinum interpretatur. |
| 28 | Cum solida sanctorum corda quae nubes sunt vocata, illuminat, arcus speciem reddunt, quia orando Deum ad pietatem inflectuntur. |
| 29 | Et apta figurarum connexio, quia inferius fulgora et tonitrua de throno tanquam de nube procedere narrantur. |
| 30 | Igitur quia arcus duobus principaliter coloribus resplendet, aquae scilicet et ignis, designatur vel baptismus aquae et Spiritus sanctus; vel iudicium praecedens per diluvium, ac subsequens per ignem. |
| 31 | Ut per eum hoc loco repropitiata mundo divinitas apertius ostendatur, idcirco visioni smaragdinae comparatur. |
| 32 | Hic enim lapis viridissimi coloris est, qui divinitatis naturae non inconvenienter aptatur. |
| 33 | VERS. 4. - Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor, et super thronos viginti quatuor seniores sedentes. |
| 34 | Cum Dominus in Evangelio duodecim thronos commemoret, quid sibi vult quod Ioannes viginti quatuor dicit? nisi quia propter geminum Testamentum numerus etiam duodecim tribuum duplicatur. |
| 35 | Igitur quantum ad distinctionem utriusque Testamenti, viginti quatuor sunt throni, totidemque seniores; quantum vero ad unitatem et concordiam eorumdem, tantum duodecim. |
| 36 | Sed nec debemus tantum carnaliter sapere, ut aliud aestimemus unam sedem, aliud viginti quatuor thronos. |
| 37 | Nam quia singulariter ac principaliter universam Dominus iudicabit Ecclesiam, idcirco seniores et throni una sedes esse dicuntur; quia vero sancti praedicatores utriusque Testamenti cum eodem subditas plebes examinabunt, consequenter in circuitu sedis super viginti quatuor thronos totidem sedent seniores. |
| 38 | Quod autem de senioribus subditur: circumamicti vestimentis albis, et in capitibus eorum coronae aureae; ad omnem Ecclesiam pertinet, quae vestimentis albis induitur, id est inviolatis baptismi sacramentis. |
| 39 | Coronas aureas in capite habet, quia veraciter de mortis auctore triumphat. |
| 40 | Aliter, potest per hunc numerum sancta Ecclesia figurari propter senariam perfectionem, quae per quatuor Evangelii libros consummatur; vel certe quia Veteris Testamenti viginti quatuor utitur libris. |
| 41 | VERS. 5. - Et de throno procedunt fulgora, et voces, et tonitrua. |
| 42 | Hic aperte ostenditur per thronum Ecclesiam figurari, cui haec omnia conveniunt. |
| 43 | In fulgoribus enim miraculorum signa accipimus. |
| 44 | Unde Psalmista: Illuxerunt fulgora tua orbi terrae (Psal. LXXVI, 19). |
| 45 | Per voces autem et tonitrua praedicatio veritatis exprimitur, sicut idem Psalmista dicit: Vox tonitrui tui in rota (Ibid.). |
| 46 | Et nota quia quasi ex obliquo ab una figura ad aliam transiens, de sede haec dicit procedere, cum non sedi, sed nubi conveniant. |
| 47 | Ipsam ergo sedem nubem vult intelligi. |
| 48 | Bene autem iustorum Ecclesia per nubem figuratur, quia praedicatores eius et verbis pluunt, et comminationibus tonant, et miraculis coruscant. |
| 49 | Et septem lampades ardentes ante thronum, quae sunt septem spiritus Dei; (VERS. 6) et in conspectu sedis tanquam mare vitreum simile crystallo. |
| 50 | Apte Spiritus sanctus lampadibus comparatur, quia ad amorem Dei et proximi electorum animos accendit. |
| 51 | Quid autem per mare vitreum, nisi baptismus figuratur? Et quare vitreum, nisi quia fides per eum transeuntium tropica locutione demonstratur? Ab efficiente scilicet illud quod efficitur. |
| 52 | Sicut enim in vitro nihil aliud videtur exterius, quam quod gestatur interius; ita Ecclesiae fides intus simplex est credulitate, et foris verax ostenditur confessione. |
| 53 | Sed ne fragile putaretur ut vitrum, additum est simile crystallo. |
| 54 | Sicut enim glacies hiemali frigore pressa post multos annos in similitudinem lapidis obdurata crystallum efficitur, ita fides sanctorum inter pressuras per incrementa temporum solidatur. |
| 55 | Et in medio sedis et in circuitu sedis quatuor animalia plena oculis ante et retro. |
| 56 | Nulli dubium est quin per haec quatuor animalia quatuor figurentur evangelistae. |
| 57 | Sed si in medio sedis, quomodo in circuitu sedis esse perhibentur? praesertim cum in medio sedis Dominum, et in circuitu sedis viginti quatuor seniores sedere iam dictum sit. |
| 58 | Quapropter sciendum quia in Domino animalia, et in animalibus Dominus; et rursus in senioribus animalia, et in animalibus seniores inveniuntur. |
| 59 | Potest et quatuor animalium specie designari generaliter Ecclesia. |
| 60 | Plena itaque sunt animalia oculis, quia quot sunt sacrarum Scripturarum eloquia, tot sunt electorum spiritalia lumina, quibus ad fidem illuminantur. |
| 61 | Ante autem et retro sunt oculi, quia Veteris et Novi Testamenti sacramenta in se continent. |
| 62 | Ante enim hoc loco pro praeterito ponitur. |
| 63 | Aliter, ante et retro habent oculos, quia quaedam impleta, et quaedam implenda denuntiant; vel quia praeterita peccata plangunt, et futura cavent. |
| 64 | VERS. 7. - Et animal primum simile leoni, et secundum animal simile vitulo, et tertium animal habens faciem quasi hominis, et quartum animal simile aquilae volanti. |
| 65 | Quaerendum est quare Ioannes primum animal leoni simile dixerit, cum Ezechiel hominis speciem primo animali inesse perhibeat. |
| 66 | Igitur aut ordo historicus mutatus est, quem mystica Scripturarum eloquia non semper servant; vel quia non propter nativitatem, aut passionem crediderunt in Christum homines, sed propter resurrectionem, quae in leone figuratur, eius speciem primam posuit. |
| 67 | Denique quia ab humana generatione coepit, recte per hominem Matthaeus; quia a clamore in deserto, recte per leonem Marcus; quia a sacrificio exorsus, bene per vitulum Lucas; qui vero a divinitate coepit, digne per aquilam Ioannes. |
| 68 | Possunt et haec ad Christum referri, et ad cuncta membra eius. |
| 69 | Sed haec brevitatis causa dixisse sufficiat. (VERS. 8.) Et quatuor animalia, singula eorum habebant senas alas. |
| 70 | In alis quatuor animalium, duorum Testamentorum eloquia accipimus. |
| 71 | Cum ergo duae sint hae alae, propter geminatum tamen duodenarium numerum, qui in tribubus Israel et in apostolis invenitur, duodecies multiplicantur, et viginti quatuor de se reddunt. |
| 72 | Sic etiam propter Trinitatis notitiam, quam toto orbi diffundunt, ter multiplicantur, et sex in solidum apparent. |
| 73 | Aliter, possunt per sex alas sex leges intelligi. |
| 74 | Prima naturalis, secunda Moysi, tertia prophetarum, quarta gratiae, quinta apostolorum, sexta synodorum, quibus Ecclesia volat ad coelum. |
| 75 | Et in circuitu, et intus plena sunt oculis. |
| 76 | Animalia et in circuitu, et intus plena oculis sunt, quia sancta Ecclesia praedicationis lumen ostendit credentibus, infidelibus claudit: vel quia sancti praedicatores parvulorum mentibus tanquam foris per solam historiam, et perfectorum quasi intus per allegoriam iter fidei et sanctitatis ostendunt; vel quia indesinenter conspiciunt ut foris bona exempla fratribus praebeant, et intus recta intentione persistant. |
| 77 | Et requiem non habent die ac nocte dicentia: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus omnipotens, qui est, et qui erat, et qui venturus est. |
| 78 | Requiem non habent, id est a clamore non cessant. |
| 79 | Unde claret quod animalia quatuor totam Ecclesiam designant: quia non soli evangelistae, sed et omnes fideles die ac nocte, id est in prosperis et in adversis, Deum laudare non cessant. |
| 80 | In eo autem quod ter dicunt sanctus, tres personas designant. |
| 81 | Dicendo vero, Dominus Deus omnipotens, unius substantiae Deum in his tribus ostendunt. |
| 82 | Sed quomodo Trinitati congruere potest quod in praefata laude dicitur, qui venturus est, cum solus Filius ad iudicandum in humanitate venturus sit? Sciendum igitur quia invisibilis Trinitas per assumptam Filii personam iustos et peccatores examinabit. |
| 83 | Veniet autem non de loco ad locum transeundo, sed per susceptam hominis formam, quae de coelo ad inferiora descendet, manifestam potentiam ostendendo. |
| 84 | Potest et hoc loco praesens divinitatis adventus, quo sancti eius quotidie illustrantur, intelligi. (VERS. 9.) Et cum darent illa animalia gloriam, et honorem, et benedictionem sedenti super thronum viventi in saecula saeculorum; (VERS. 10) procidebant viginti quatuor seniores, et adorabant viventem in saecula saeculorum. |
| 85 | Hic animalia non iam genus, sed speciem signant, id est evangelistas. |
| 86 | At vero per viginti quatuor seniores universalis Ecclesia in praelatis et subiectis exprimitur. |
| 87 | Dant ergo animalia gloriam et honorem sedenti super thronum, cum sancti evangelistae docent pro omnibus bonis laudandum; ut est illud: datum optimum, et reliqua. |
| 88 | Illis ita dicentibus, viginti quatuor seniores, id est omnes sancti, cadunt, humilia de se sentiendo. |
| 89 | Ubi autem cadunt, ibi adorant; quia unde sibi nihil tribuunt, inde Deum honorant. |
| 90 | Casus autem et adoratio spiritalis intelligenda est, iuxta illud: Deus spiritus est, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare (Ioan. IV, 24). |
| 91 | Et mittebant coronas suas ante thronum, dicentes, et reliqua. |
| 92 | Hoc ipsum repetit. |
| 93 | Seniores enim ante thronum coronas suas ponere, est electos pia mentis confessione ante conscientias suas, quibus Deus praesidet, de acceptis virtutibus tumorem superbiae deponere, et praesidenti sibi cuncta tribuere; unde et dicunt: (VERS. 11) Dignus es, Domine Deus noster, accipere gloriam, et honorem, et virtutem. |
| 94 | Ac si dicant: Tibi principaliter ista conveniunt, a quo et per quem et in quo est gloria et honor et virtus sanctorum. |
| 95 | Sed quid est quod sequitur: quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant, et creata sunt? Si enim creata sunt, quomodo antequam crearentur, erant? Sciendum ergo quia erant in praedestinatione, priusquam fierent in opere. |