Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, LIBER TERTIUS., . . .
| 1 | VERS. 14. - Et angelo Laodiciae Ecclesiae scribe: Haec dicit: Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturae Dei. |
| 2 | Amen, verum interpretatur, quod ad illam Veritatem redigendum est quae de se ipsa ait: Ego sum veritas (Ioan. XIV, 6). |
| 3 | Cum autem Dominus multos et fideles et veros habeat testes, apte singulariter ipse fidelis et verus dicitur, quia in eius comparatione nullus est fidelis et verax: ille enim natura fidelis, et verax, et bonus est, nos vero eius participatione. |
| 4 | Quomodo vero solus Filius testis dicatur, cum tres sint qui testimonium dicunt, in primo libro iam dictum est. |
| 5 | Principium denique creaturae Dei Filius dicitur, quia ab illo habent cuncta existendi initium. |
| 6 | Nam, sicut scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt (Ioan. I, 3). |
| 7 | (VERS. 15.) Scio opera tua, quia neque frigidus es, neque calidus. |
| 8 | Utinam calidus esses, aut frigidus! (VERS. 16.) Sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo. |
| 9 | Frigidi sunt quos aut Iudaeorum perfidia, aut error gentilium tenet astrictos, quoniam ille eos sua glacie constringit qui dixit: Sedebo in lateribus aquilonis (Isa. XIV, 13); e contra calidi sunt quorum corda auster, id est Spiritus sanctus adveniens calore fidei tangit, ut resoluta incredulitatis duritia, et amisso erroris frigore, bonorum operum flagrantiam emanent. |
| 10 | Tepidus autem et ex frigido solet fieri et ex calido, quia et alius a frigore iniquitatis conversus ad perfectum iustitiae fervorem non transit; et alius a calore iustitiae descendit ad torporis ignaviam. |
| 11 | Omnes igitur experimento didicimus, quia frigidum quid vel calidum facile in corpus traiicitur; tepidum autem cum nausia ab ipso ore proiicitur. Sic sic ( Ita cod. ) doctores facilius possunt infidelem ad fidem, aut perversum Christianum ad fervorem boni operis trahere, quam tepidum; ideoque deserunt eum, velut agricola infructuosam terram linquit, et illam excolit de qua iam spinas eruit et est fructuosa, vel illam quae adhuc plena quidem est spinis, sed fructuosa futura praevidetur. |
| 12 | VERS. 17. - Quia dicis quia dives sum, et locupletatus, et nullius egeo, et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et caecus. |
| 13 | Quisquis pro rectae fidei confessione se divitem iactat, nisi mala agere desistat, non dives, sed pauper est; quod quia tepidorum quilibet non intelligit, recte miser, et miserabilis, et pauper, et nudus et caecus a Domino redarguitur; miser, quia semetipsum decipit; miserabilis, quia non illud intelligit, quod se ipsum illudit; pauper et nudus, quia veris virtutibus vacuus; sed peius quia nec conscius, unde et merito caecus. |
| 14 | Sed quia divina pietas aliquos ex tepidis ad fervorem iustitiae vocat, recte subiungitur: (VERS. 18) Suadeo tibi emere aurum ignitum probatum, ut locuples fias. |
| 15 | Per aurum hoc loco incarnata Dei sapientia intelligitur, de qua alibi dicitur: Accipite sapientiam sicut aurum. |
| 16 | Et bene hoc aurum probatum et ignitum vocatur, quia Redemptor noster igne passionis examinatus est. |
| 17 | Et est sensus: Si vis virtutibus dives existere, me imitandum assume, ut fias et ipse aurum igne excoctum. |
| 18 | Et quod pro hoc auro pauper pretium dabit, nisi devotum petitionis affectum? Cui ad haec subditur: et vestimentis albis induaris, ut non appareat confusio nuditatis tuae. |
| 19 | Ad operiendam nuditatis confusionem vestimentis albis induitur, qui aurum ignitum probatum mercatur, qui ad devitandum tepiditatis pudorem in novae vitae conversionem transfertur, qui novo coelestique homini imitationis virtute inhaerere meretur. |
| 20 | Et collyrio inunge oculos tuos, ut videas. |
| 21 | Ac si diceretur: Adhibe divina praecepta ad mentem caecam, quatenus virtutum nuditatem quam pateris, videns operire festines. |
| 22 | Nisi enim divina praecepta collyrium essent, Psalmista non diceret: Praeceptum Domini lucidum illuminans oculos (Psal. XVIII, 9). |
| 23 | Potest per collyrium quod ex terra fit, et terrae pulverem ab oculis eiicit, assumpta pro nobis Redemptoris nostri temporalis egestas designari. |
| 24 | Qui ergo caecatos oculos pulvere habet, collyrium superimponat, ut lumen recipiat; id est qui per terrena delectamenta defluit, temporalem Redemptoris sui egestatem ad mentem reducat, ut interioribus oculis contempletur futura sanctorum praemia. |
| 25 | VERS. 19. - Ego quos amo, arguo et castigo. |
| 26 | Redargutio ad verba, castigatio pertinet ad flagella. |
| 27 | In hac autem sententia amplius quod exponi debeat non est, sed quod libenter amplecti. |
| 28 | Aemulare ergo, et poenitentiam age. |
| 29 | Ac si diceret: nisi temporaliter cum illis hic flagella susceperis, sine illis aeternis cruciatibus subiacebis. (VERS. 20.) Ecce sto ad ostium, et pulso. |
| 30 | Si quis audierit vocem meam, et aperuerit ianuam intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum. |
| 31 | Status hic non corporalis, sed sine loco accipiendus est, quia quem Dominus inhabitat, non deserit ad alium transeundo. |
| 32 | Ostium autem mentis aditum significat, quem aut per se sine socio inspirando Dominus pulsat: cuius vocem audit quisquis amore dilectionis praeceptorum illius monita custodit. |
| 33 | Et ianuam aperit cum ad videndum summum aeternitatis bonum cor dilatat. |
| 34 | Aperta denique ianua, Dominus ad illum intrat, quia per internam dulcedinem desiderio animam aestuantem illustrat. |
| 35 | Coenat igitur caput . . . . . quia faciendo voluntatem Patris quotidie . . . . . membra cum capite, quae ut voluntatem Patris faciant, quotidie moriuntur cum illo; ut illud: mortui enim estis, et reliqua. |
| 36 | (VERS. 21.) Qui vicerit, faciam illum sedere in throno meo, sicut et ego vici, et sedeo cum Patre meo in throno eius. |
| 37 | Vincens Dominus in throno Patris sedet, quia post passionem et resurrectionem aequalem se Patri esse indicavit. |
| 38 | Et nos sedere dicit, quia iudicii potestatem in Filii virtute percipimus; iuxta illud: Vos qui secuti estis me, sedebitis super thronos, et reliqua (Matth. XIX, 28). |
| 39 | Nec abhorret a vero quod alibi super duodecim thronos, hic vero in throno suo perhibet esse sessuros. |
| 40 | Per thronos quippe duodecim, universale iudicium; per thronum vero Filii, singulare culmen iudiciariae potestatis ostenditur. |
| 41 | Hoc ergo duodecim thronis, quod uno throno Filii designatur. |
| 42 | Sed quaerendum est quomodo [Cod., quando] omnes victores iudicare dicat, cum non omnes iudicaturi sint, sed alii ex vincentibus iudicabunt, alii iudicabuntur? Sciendum igitur quia potestatem quam in se ipsis non habent, habebunt in aliis, sicuti totum hominis corpus potestatem habet loqui per os, videre per oculos. |
| 43 | Sed si subtilius hanc sententiam intuemur qua dicitur, sicut ego vici, clariores in victoria atque excellentiores per eam designari invenimus. |