Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, LIBER SECUNDUS., CAPUT III.
| 1 | VERS. 1. - Et angelo Ecclesiae Sardis scribe: Haec dicit qui habet septem spiritus Dei et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, sed mortuus es. (VERS. 2.) Esto vigilans, et confirma caetera quae moritura erant. |
| 2 | Aliter Dominus septem spiritus, aliter habet stellas. |
| 3 | Habet enim septiformem Spiritum aequalem sibi in natura divinitatis: habet septiformem Ecclesiam subiectam sibi tanquam ancillam in ditione potestatis. |
| 4 | Sed si sola fidei confessione sive in praedicatoribus, seu in quibusdam suis auditoribus, hunc angelum nomen habere quod vivat, operibus vero mortuum designat, quomodo eidem admonendo subinfert: Esto vigilans, et confirma caetera quae moritura erant? Sciendum itaque quia mortuum ex parte criminibus, ex parte vero bonis operibus vivum ostendit. |
| 5 | Sed quomodo ex parte vivit, qui vel uno crimine mortuus est? nisi quia si per poenitentiam a peccato surrexerit, nec illa bona quae mortuus gessit, post vivens amittit, quia cum illo et ipsa vivificantur; et ideo audit: Esto vigilans, et confirma caetera quae moritura erant. |
| 6 | Id est si ea parte qua mortuus es reviviscis, caetera quae adhuc in te vivunt. |
| 7 | ne moriantur, confirmas. |
| 8 | Aliter, multi sunt intra sinum Ecclesiae, qui vitam ab omni crimine custodientes, vivi apud homines aestimantur: quia intentio recta non procedit, apud Deum mortui deputantur; quibus dicitur: Esto vigilans, et confirma caetera quae moritura erant; ac si diceretur: Si vis ut compago virtutum vivat, cave intentionem operationis, elatio vivet. |
| 9 | Non enim invenio opera tua plena coram Deo meo. |
| 10 | Id est quia caput elanguit intentionis, nequaquam plena vel pinguia vigent membra virtutum, sed macilenta ac pene mortua tabescunt. |
| 11 | VERS. 3. - In mente ergo habe qualiter acceperis et audieris, et serva, et poenitentiam age. |
| 12 | Haec sententia ad utrumque redditur sensum. |
| 13 | Audierat enim: Qui observaverit totam legem, offenderit autem in uno, factus est omnium reus (Iacob. II, 10): item, Si oculus tuus nequam est, totus corpus tenebrosum erit (Matth. VI, 23). |
| 14 | Si autem non vigilaveris, veniam ad te tanquam fur, et non scies quando veniam. |
| 15 | Vigilare est a peccati somno per poenitentiae fletum ad iustitiam exsurgere. |
| 16 | Apta autem hic furis comparatio introducitur, qui dum improvidus advenit, dormientes quosque reperiens iugulat, et bona eorum depraedat: sic coelestis iudex dum insperatus occurrit impoenitentes animadversionis sententia perimit, eorumque acta velut fortissimus praedo disperdit. (VERS. 4.) Sed habeo pauca nomina in Sardis qui non inquinaverunt vestimenta sua, et ambulabunt mecum in albis quia digni sunt. |
| 17 | Illi vestimenta sua sordibus non intingunt, qui post baptismatis sacramentum mortale crimen non admittunt. |
| 18 | Sed quia rari sunt, idcirco praemittitur, pauca nomina. |
| 19 | Quo igitur, Domine, tecum ambulaturi sunt? Unde, et quo, nisi de te in te? Tecum enim quotidie ambulant, quia passionis tuae vestigia sequentes observant. |
| 20 | Tu quippe praecedis exempla dando, illi haec eadem imitando sequuntur. |
| 21 | Digni autem dicit, aut mundi, aut mea dignatione condigni. |
| 22 | Sed nunquid desperandum est his qui post baptismum vitam coinquinant? Absit. |
| 23 | Currant itaque ad sanguinem agni, non quo rursum aqua baptismatis in eo tinguantur, sed lacrymarum fonte a peccatorum maculis abluantur. |
| 24 | Unde mox sequitur: VERS. 5. - Qui vicerit, sic vestietur albis. |
| 25 | Id est qui pro recipiendis vestibus cum inimico dimicans vicerit, ita rursus eisdem indutus splendebit, ut illi qui eas immaculatas servarunt. |
| 26 | Potest hoc et infidelibus aptari, qui hortantur ut vincant, id est credant in Christum; quia haec est victoria quae vincit mundum, fides nostra. |
| 27 | Et non delebo nomen eius de libro vitae. |
| 28 | Magna nobis hoc loco oritur quaestio. |
| 29 | Sic enim verba sonare videntur, ac si eius qui non vincit nomen de libro deleatur, cum constet non alios nisi electos in coeli libro beatae praedestinationis stylo teneri ascriptos. |
| 30 | Restat itaque ut secundum usitatam sacrae Scripturae locutionem intelligamus reproborum nomina de libro vitae deleri; id est per meritum reprobationis nequaquam scribi; quemadmodum cor Pharaonis a Domino dicitur indurari. |
| 31 | Liber autem iste est vis quaedam divina, quae electorum numerum certum ac definitum ante saecula praedestinavit in gloria futurum. |
| 32 | Dicatur ergo de victore: Non delebo nomen eius de libro vitae; ac si diceret: quem victorem futurum scio, nomen eius iam scriptum in coelis teneo. |
| 33 | Et confitebor nomen eius coram Patre meo et angelis eius. |
| 34 | Quid est Filio Dei victoris nomen coram Patre et angelis confiteri, nisi bonis operibus unitum sibi illum ostendere qui vicerit? quod tunc principaliter fiet cum electis dicturus est: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV, 34), et reliqua. |
| 35 | VERS. 7. - Et angelo Philadelphiae Ecclesiae scribe: Haec dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit. (VERS. 8.) Ecce dedi coram te ostium apertum, quod nemo potest claudere. |
| 36 | Idcirco Dominus singulariter sanctus ac verus dicitur, quia ad eius comparationem nullus est sanctus vel verax. |
| 37 | Scriptum est enim: Nemo mundus a sorde. |
| 38 | Et item: omnis homo mendax (Psal. CXV, 11). |
| 39 | Clavem autem David incarnationem Redemptoris nostri accipimus, quam sumpsit ex semine David. |
| 40 | Ostium quod eadem clavis aperit aut claudit, ipse est Christus; iuxta illud: Ego sum ostium, et caetera. (Ioan. X, 9.) Sic enim clavis et ostium sicut in Evangelio pastor, et ostiarius simul et ostium vocatur. |
| 41 | Ostium itaque apertum est Christus secundum carnem natus, et passus, ac die tertia suscitatus; apertum vero non incredulis, sed credentibus. |
| 42 | Hoc ostium claudere nitebantur Iudaei, cum caesis apostolis nuntiarent ne in nomine Iesu loquerentur; sed quia illo aperiente nemo claudit, continuo responderunt: Non possumus nos quae audivimus non loqui (Act. IV, 20). |
| 43 | Hoc Asianis clausum apostoli aperire tentaverant; sed quia eo claudente nemo aperit, prohibuit eos spiritus Iesu. |
| 44 | Potest et per ostium apertum Scriptura intelligi, per quam fidei gressibus ad Christum intramus. |
| 45 | Aperit itaque ostium clave David, et nemo claudit, quia Scripturae sacrae eloquia, quae per gratiam incarnationis suae electos spiritaliter intelligere facit, nullo Iudaeorum velamine in eorum cordibus adumbrare valet. |
| 46 | E contrario Iudaeis non credentibus claudit, et a quoquam aperiri non potest. |
| 47 | Hoc etiam moraliter discuti valet: quia modicam habes virtutem, et servasti verbum meum, et non negasti nomen meum. |
| 48 | Hic non parva oritur quaestio; quomodo modicam habeat virtutem, qui verbum Dei servat, et nomen eius non negat. |
| 49 | Sciendum igitur quia iuxta aestimationem humanae infirmitatis dictum est, quia electi cum multa per Christum possunt, parum se posse praesumunt. |
| 50 | Sic enim dicitur, modicam habes virtutem, tanquam diceretur, parvam te putas habere virtutem. |
| 51 | VERS. 9. - Ecce dabo de synagoga Satanae, qui se dicunt esse Iudaeos, et non sunt, sed mentiuntur. |
| 52 | Ecce faciam illos ut veniant, et adorent ante pedes tuos, et scient quoniam ego dilexi te. |
| 53 | Hoc loco fides praedicitur Iudaeorum, iuxta illud: donec plenitudo gentium introeat, et sic omnis Israel fiat salvus (Rom. XI, 25); qui nunc Iudaeos se esse dicunt, sed non sunt, quia nomen quod exterius secundum litteram gerunt, intus secundum spiritum amiserunt. |
| 54 | Iudaeorum quippe nominis expressio, Christi est confessio. |
| 55 | Elia autem et Enoch praedicantibus, ante pedes Ecclesiae adoraturi venient, quia actionis eius exempla imitando venerabuntur. (VERS. 10.) Quoniam servasti verbum patientiae, et caetera. |
| 56 | Verbum patientiae est quod Dominus exemplo monstravit, cum in cruce positus pro persecutoribus oravit, et verbis docuit dicens: In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. XXI, 19). |
| 57 | Quod autem sequitur, et ego te servabo ab hora tentationis quae ventura est in orbem universum tentare habitantes in terra, ad Antichristi tempora referendum est, sub quo tanta erit tribulatio, quanta non fuit ab initio saeculi. |
| 58 | Dura quippe erunt corporum vulnera, sed graviora adversariorum iacula [Cod., miracula]. |
| 59 | Sed sancti a tentatione deceptionis reservabuntur, quia non provocabuntur ad Christi negationem. (VERS. 11.) Venio cito, tene quod habes. |
| 60 | Cito se Dominus venturum dicit, ne quis in certamine deficeret. |
| 61 | Cito enim fit omne quod transit. |
| 62 | Tenere autem illum admonet coelestis vitae conversationem, et reddit causam, subiungens: ut nemo alius accipiat coronam tuam. |
| 63 | In qua sententia electorum numerum certum ac definitum videmus complecti; stupenda prorsus consideratione intuentes, huic nec addi quemquam posse nec minui. |
| 64 | VERS. 12. - Qui vicerit, faciam illum columnam in templo Dei mei. |
| 65 | Templum Dei Ecclesia est, iuxta illud: Templum Dei sanctum est quod estis vos (I Cor. III, 17). |
| 66 | Et quia non solum praedicatores, sed et boni auditores, de antiquo hoste triumphant; atque in hoc versiculo omnis qui vicerit, columna in templo Dei fieri perhibetur, fateri cogimur hoc esse columnam quod templum, id est universalem Ecclesiam. |
| 67 | In eo vero quod subditur: et foras non egredietur amplius, aperte ostenditur quia Ecclesia iampridem in iuniore fratre al unitate fidei et operationis, quam in prophetis sub lege tenuit, ad errorem perfidiae et pravae actionis transierat; sed occisione vituli saginati recepta est. |
| 68 | Aliter, in Adam omnes exivimus tam Iudaei quam gentes; sed introducti victores ad secundum Adam, columna templi Dei efficimur; quia per sanguinem eiusdem mediatoris nostri, antiqui hostis tentamenta superantes, illa mandatorum stabilitate in superna sanctorum gloria solidamur, quam in primo Adam amisisse probamur. |
| 69 | Sed nequaquam amplius foras egredimur, quia nullis inimici suasionibus ab illa coelestis patriae communi felicitate avellemur. |
| 70 | Et nota quia Deum se dicit habere, secundum humanitatem loquens. |
| 71 | Et scribam super illum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei novae Hierusalem quae descendit de coelo a Deo meo, et nomen meum novum. (VERS. 13.) Qui habet aures, audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis. |
| 72 | Nomen Patris supra vincentem scribi, est per adoptionem Spiritus Filium eius effici. |
| 73 | Quo enim stylo scribitur, nisi amborum gratia Spiritus? Unde Apostolus: Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei (Rom. VIII, 16). |
| 74 | Hierusalem vero, visio pacis interpretatur, quae de coelo a Deo descendere perhibetur, quia electorum Ecclesia, quae ad visionem supernae pacis passibus amoris tendit, cum Domino, cuius corpus est, in uterum Virginis praedestinata descendit: vel quia coelesti gratia quotidie eius numerus augetur. |
| 75 | Nova autem ideo vocatur, quia per baptismum et dilectionem terreni hominis vetustate exspoliatur, et coelesti novitate vestitur. |
| 76 | Unde est illud: transierunt vetera, et ecce facta sunt omnia nova (II Cor. V, 17). |
| 77 | Hierusalem ergo nomen super victorem scribitur, cum sanctorum numero sociatur. |
| 78 | Unde nobis haec omnia sint, aperitur cum subditur, et nomen meum novum, subauditur, scribam; illud scilicet quod eidem mediatori accessit ex tempore, id est Christus. |
| 79 | Hinc nobis dignitas, hinc celsitudo provenit, hinc filii Dei, hinc nova Hierusalem, hinc Christiani vocamur. |
| 80 | Igitur ubi totius summa salutis sonat, ibi tandem liber debitum finem accipiat. |