monumenta.ch > Alcuinus > de studiis in aula regia. > CCXIV. De contemptu divitiarum. > III. > VI. > IV. > CAPUT II.
Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, LIBER SECUNDUS., , . . . <<<     >>> III.

Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, LIBER SECUNDUS., CAPUT II.

1 VERS. 1. - Et angelo Ephesi Ecclesiae scribe: Haec dicit qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum. (VERS. 2.) Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam.
2 Hoc loco beatus Ioannes, vel ex propria, vel ex praecedentium praedicatorum persona, verba Domini ipso iubente scribit ad universalem Ecclesiam, quae per angelum demonstratur.
3 In quo angelo modo totum electorum corpus, quod ex sanctis praedicatoribus et bonis auditoribus constat, praeconio laudis attollitur; modo etiam pars specialiter notatur in malis.
4 Quid igitur est Dominum Redemptorem stellas in dextera tenere, nisi electos suos in prosperitatis beatitudine praedestinatos habere? Quid autem est eumdem in medio candelabrorum ambulare, nisi unicuique sanctorum gratiam donorum largiendo per internam discretionem ubique praesentem adesse? Quod si per stellas et candelabra totum corpus Ecclesiae accipimus, quod ex electis et reprobis constat; per dexteram Christi potentia divinitatis eius intelligenda est, quam nullus potest evadere, quia in manu eius sunt omnes fines terrae; qui inter candelabra ambulat, iustos visitando, et iniustos deserendo.
5 Opera autem, et laborem, et patientiam sanctorum se Dominus scire perhibet, hoc est per electionis gratiam approbare.
6 Sed ecce ad infirmantem specialem corporis partem sermo recurrit cum subditur: Et quia sustinere non vales malos.
7 Non enim laudis, sed magnae infirmitatis indicia sunt, angelum malos sustinere non posse.
8 Et notandum quia eidem angelo inferius dicit: Sustinuisti propter nomen meum, quod huic loco contrarium non est, quia in uno infirmitas, in altero membrorum firmitas demonstratur.
9 Et tentasti eos qui se dicunt esse apostolos, et non sunt, et invenisti eos mendaces.
10 Pullulasse credendum est tunc in Ephesi Ecclesia falsos apostolos, quos idem Ioannes in epistola sua antichristos vocat, in quorum persona omnium haereticorum perfidia notatur.
11 Tentatio autem aliquando ad probationem pertinet, ut illud: Tentat vos dominus Deus vester (Deut. XV, 3).
12 Ecclesia ergo falsos tentat, cum in praedicatoribus haereticos de fide interrogat, utrum veritatis, an mendacii sint discipuli. (VERS. 3.) Et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, nec defecisti. Haec quia manifesta sunt transeamus. (VERS. 4.) Sed habeo adversus te quod charitatem tuam primam reliquisti. (VERS. 5.) Memor esto itaque unde excideris, et age poenitentiam, et prima opera fac.
13 Absit ut is primam charitatem reliquisse credatur, quem in praecedenti versiculo tanta laude prosecutus est.
14 Sed ab hac specie ad aliam reflectit sermonem, quam dignam iudicat reprehensione.
15 Primam autem charitatem usu humanae locutionis dicit prioris temporis.
16 Sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris.
17 Quid est impoenitenti dicere, venio tibi, nisi praesentiam irae meae sentire te faciam? Et quia angelus et candelabrum per significationem unum sunt, quid est dicere, movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi movebo te? ubi non totus angelus, sed pars eius impoenitens debet intelligi, cuius locus est Ecclesia.
18 Nam quia non genus sed speciem in angelo tangit, ideo locum speciei in genere ostendit.
19 Et notandum quia non ait, proiiciam, sed movebo, ostendens impoenitentem quandiu in hac vita versatur, nequaquam ab Ecclesia funditus avelli; sed donum sanctitatis, quo ante humanos oculos lucebat, propter cor impoenitens non mereri.
20 Movere autem Dominus candelabrum dicitur, id est non statuere, sicut cor Pharaonis indurare.
21 Quando igitur quisque crimen admittit, tunc in conspectu hominum movetur candelabrum eius, qui si cito per poenitentiam surrexerit, quia in eodem loco misericorditer collocatur, et ob hoc multi stant in conspectu Dei, qui in conspectu hominum iacere videntur.
22 Dicit ergo, movebo cito candelabrum tuum de loco suo, nisi poenitentiam egeris, id est munus sanctitatis post lapsum non recipies, nisi cor ad poenitentiam emollire curaveris.
23 VERS. 6. - Sed hoc habes, quod odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi; ac si universali angelo diceretur: Non in ea specie, quam nunc terrui, sed in alia hoc habes, quia odisti facta Nicolaitarum, quae et ego odi.
24 Quae sunt autem specialia facta Nicolaitarum, beatus Augustinus in libro de Haeresibus ostendit dicens: « Nicolaus, ut fertur, unus fuit ex illis septem diaconibus qui ordinati sunt ab apostolis, quique, cum zelo pulcherrimae coniugis culparetur, purgandi se causa permisisse fertur ut ea, qui vellet, uteretur, quod eius factum in sectam turpissimam versum est, qua placet usus indifferens feminarum.
25 Sectatores etiam eius, nec ab his quae idolis immolantur dividunt cibos suos.
26 » Generaliter autem omnes haeretici Nicolaitae sunt.
27 Nicolaus enim interpretatur stultus populus.
28 Quicunque igitur de sapientia Patris, quae est Filius, vera non sentiunt, etsi sapientes sint saeculo, secundum Deum stultos se esse demonstrant.
29 Invenimus et in Ecclesia Nicolaitas; eos scilicet, quos stulte in terreno amore thesaurizare videmus.
30 Notandum denique, quia non ait, odisti Nicolaitas, sed facta Nicolaitarum, quia non naturam, quae bona in illis creata est, sed pessima facta Dominus, et qui ex parte illius sunt, in eis odisse probantur.
31 VERS. 7. - Qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis.
32 Hoc dicto evidenter ostendit quia in una Ephesiorum Ecclesia, universitatem credentium comprehendit.
33 Aures vero non corporis, sed cordis requirit; iuxta illud: Vobis dico, qui auditis.
34 Sed cum angelus specialiter Filii personam gesserit, quid sibi vult quod non dicitur, quid Dei Filius, sed quid Spiritus dicat Ecclesiis? nisi quia ad instruendos mores humanos verba Filii, Spiritus verba sunt.
35 Vel non specialiter Spiritus sancti persona, sed tota Trinitas in Spiritu accipienda est.
36 Vincenti dabo ei edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei.
37 Lignum vitae sapientia Dei Patris est, iuxta illud Salomonis: Beatus homo qui invenit sapientiam lignum vitae (Eccli. XXV, 13), et reliqua.
38 Et apte lignum vitae vocatur, quia in praesenti electos suos ab aestu vitiorum protegit, et in futura beatitudine cibum aeternae contemplationis se desiderantibus praebet; unde est illud: Satiabor dum manifestabitur mihi gloria tua (Psal. XVI, 15).
39 Qui ergo vicerit, id est qui in Christo, et per Christum antiqui hostis tentamenta superaverit, dabit ei Christus secundum humanitatem suam edere de ligno vitae, quia ad iudicium veniens perducet ad contemplandam divinitatis suae maiestatem.
40 Paradisus autem, in quo lignum est vitae, vita est aeterna, quae est in ligno vitae.
41 Et nota quia Deum se habere dicit, secundum humanitatem loquens, quam pro nobis assumpsit.
42 Praeterea quia hunc angelum partim laudat, partim vituperat, secundum suum nomen; quia Ephesus, et lapsus magnus, et voluntas mea dicitur.
43 VERS. 8. - Et angelo Ecclesiae Smyrnae scribe: haec dicit primus, et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit; (VERS. 9) Scio tribulationem tuam, et paupertatem; sed dives es.
44 Hoc tantum non uni, sed magis unitati sanctorum dicitur, quorum tribulatio multiplex est.
45 Unde alia translatio, tribulationes plurali numero posuit.
46 Paupertatem vero geminam intelligere debemus; altera enim est in terrenarum rerum abdicatione; altera in spiritus contritione, qua superbia minuitur, humilitas augetur; de qua Dominus dicit: Beati pauperes spiritu (Matth. V, 3); ille enim spiritu pauper est, qui cum bona agit, semper se inutilem attendit.
47 Dicatur itaque: Scio paupertatem tuam, sed dives es; ac si diceret: Unde te per humilitatem spiritus pauperem existimas, inde per omnia dives comprobaris.
48 Sic autem dictum est scio, tanquam diceretur, scire te facio.
49 Potest etiam quilibet electus ideo pauper et dives vocari, quia coelestis patriae divitias nondum habet in re, quas possidet in spe.
50 Et blasphemaris ab his qui se dicunt esse Iudaeos, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae.
51 Hoc universali Ecclesiae dicitur, quae in singulis membris per loca, et in toto corpore per orbem, ab inimicis blasphematur.
52 Neque enim in sola Smyrna vel fuisse vel esse Iudaeos blasphemantes credendum est.
53 Quaerendum vero est ubi Iudaei proprium nomen amiserint, cum etiam post necem Redemptoris, eos sacra Scriptura ita nominet, ut in Actibus apostolorum.
54 Sed sciendum quia nomen, quod iuxta litteram exterius praetendunt, interius spiritu amiserunt, cum Christum confiteri noluerunt.
55 Nam Iudaeus confessor interpretatur.
56 Secundum figuram vero, haereticis ista conveniunt, qui falso sibi Iudaeorum, id est confitentium, nomen assumunt.
57 VERS. 10. - Nihil horum timeas quae passurus es.
58 Iuxta illud evangelicum: Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere (Matth. X, 28).
59 Ecce missurus est diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem.
60 Hic liquido ostenditur, diversas in uno angelo personas alloqui.
61 Cum enim singulari numero praemiserit, timeas, plurali intulit ex vobis; et item, ut tentemini; sed nec aut tententur, vel habebunt; sed ut tentemini, et habebitis: ut hoc dicto insinuaret, in uno multos constare.
62 Universas igitur pressurarum angustias nomine carceris designavit.
63 Quod autem non ait, vos, sed ex vobis, illos vult intelligi qui ex illatis tribulationibus victores existunt.
64 Sed quid sibi vult quod Ecclesiae tribulationem decem dierum numero concludit? nisi quia contra varias persecutionum passiones, contra diversas cupiditatum illecebras, decalogi mandatis subdita confligitur.
65 Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitae.
66 Hoc generaliter omni Ecclesiae, et specialiter unicuique fideli dicitur.
67 Hinc Dominus in Evangelio: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22).
68 (VERS. 11.) Qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: qui vicerit non laedetur a morte secunda.
69 Cum sacra Scriptura tres mortes ponere solita sit: unam scilicet peccati, alteram carnis, aliam vero damnationis, cur hoc loco ultima damnatio non tertia, sed secunda mors appellatur, nisi quia illae hic poni videntur quae nocere probantur? Mors scilicet peccati, et mors aeterni supplicii, ad quarum comparationem, ista quae carnis est, mors dicenda non est.
70 Laesionis vero vocabulo, miseriarum debet intelligi corruptio.
71 VERS. 12. - Et angelo Pergami Ecclesiae scribe: Hoc dicit qui habet romphaeam ex utraque parte acutam.
72 Hoc superius dictum est. (VERS. 13.) Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanae.
73 Hoc generaliter Ecclesiae dicitur, quae per orbem universum habitat, quo diabolus regnat.
74 Et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam, et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos, ubi Satanas habitat.
75 Haec sententia aut scriptorum vitio corrupta est, aut per subauditiones debet explanari, ut iste sit ordo verborum.
76 In diebus illis Antipas testis meus fidelis qui occisus est apud vos, non negavit fidem meam; vel certe in diebus illis exstitit Antipas testis meus, qui occisus est apud vos.
77 In quo martyre omnes testes praeconio laudis attolluntur.
78 Apud vos autem dicit, non quo ab illis occisus sit; sed inter illos ab his in quibus Satanas habitat.
79 Et nota quia singulari numero praemittitur tenes, et plurali infertur vos, quia plures in una persona affatur. (VERS. 14.) Sed habeo adversus te pauca: habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israel, edere, et fornicari.
80 Nequaquam ista illi conveniunt, cui praemiserat, tenes nomen meum, et reliqua.
81 Sed in alteram speciem sermo convertitur, doctrinam vero Balaam consilium vocat, quod dedit Balac ut poneret mulieres pulcherrimas eoram filiis Israel, quarum speciebus delectati in amplexus illicitos ruerent, earumque blanditiis deliniti de sacrificiis Behelphegor manducarent; ac per hoc a Deo deserti coram inimicis suis caderent.
82 Sed si a proprietate ad figuram recurrimus, qualiter post vel gesta vel gerenda sunt, invenimus.
83 Balaam quippe interpretatur populus varius; unde apte designat haereticos, qui diversis erroribus evanescunt: Balac autem elidens, per quem huius saeculi potestates exprimuntur, quae plerumque, haereticis suadentibus, dignitatem Ecclesiae ad tempus inclinant: per Israel vero, virum Deum videntem Dominum, electi figurantur.
84 Docente itaque Balaam, mittit coram filiis Israel Balac scandalum mulierum, scilicet deceptionem cum quibus de idolothytis edant, et fornicentur, quia, haereticis suadentibus, principes huius saeculi, eorum sectas, quasi pulchras foris ostendunt in locutionibus, quae intus omni spurcitia plenae esse noscuntur.
85 Aliter Balaam, id est diabolus, docet Balac, id est carnem, ut mittat mulieres, id est saeculi voluptates, quibus pereant animae.
86 VERS. 15. - Ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum.
87 De factis Nicolaitarum satis iam dictum est.
88 Dum autem ait, non habes illic, sed habes et tu, ostendit a specie ad speciem sermonem converti.
89 Et quia nihil interest utrum quis pro doctrina Balaam an pro Nicolaitarum tacuisse redarguatur, recte subiungitur: similiter poenitentiam age; quo dicto illi etiam ad poenitentiam latenter provocantur, quos idem torpentes praedicatores nequaquam correxisse notantur; unde et subditur: (VERS. 16) Sin autem venio tibi, et pugnabo cum illis in gladio oris mei.
90 Cur enim non ait pugnabo tecum, sed pugnabo cum illis? nisi quia, ut dictum est, illos etiam ad lamentum venire hortatur quos praedicatorum torpore perisse cognoverat.
91 Quod tale est ac si diceret: Venio tibi, et pugnabo tecum, sicut alia translatio demonstrat.
92 Vel venio vobis, et pugnabo vobiscum.
93 Quid est autem dicere venio tibi, nisi respectum irae meae sentire te facio? Vel quid, pugnabo cum illis in gladio oris mei, nisi acutis eloquiorum meorum sententiis damnabo? (VERS. 17.) Qui habet aurem audiat quid Spiritus dicat Ecclesiis: vincenti dabo manna absconditum.
94 Manna absconditum panem dicit invisibilem qui de coelo descendit, qui ideo factus est homo, ut panem angelorum manducaret homo.
95 Quod manna nunc sumitur in sacramento per fidem, quandoque autem in veritate per speciem; iuxta illud Psalmistae: Satiabor dum manifestabitur mihi gloria tua (Psal. XVI, 15).
96 Manna enim interpretatum sonat, quid est hoc; quod non dicimus, nisi de re quam ante non vidimus.
97 Apte ergo illa satietas coelestis gloriae manna vocatur, quia iuxta Pauli vocem, nec oculus vidit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se (I Cor. III, 9).
98 Et dabo illi calculum candidum, et in calculo nomen novum, quod nemo novit, nisi qui accipit.
99 Calculus lapis est pretiosus, qui et carbunculus vocatur; quoniam sicut carbo succensus, qua magnitudine subsistit ea in tenebris positus fulget, ita et hic lapis facere perhibetur.
100 Quid itaque per calculum candidum, nisi Christus Iesus designatur? qui sine ulla peccati offuscatione mundus inter homines apparuit, et divinitatis suae luce tenebras nostrae mortalitatis illustravit.
101 Et est sensus: de mortis auctore triumphantem cohaeredem meum in regno Patris efficiam.
102 Alia vero translatio pro calculo margaritum posuit.
103 Nomen novum dicit Christianum pridem inauditum, de quo per Isaiam Dominus Ecclesiae dicit: Vocabitur tibi nomen novum, quod os Domini locutum est (Isa. LXII, 2).
104 Sed cum multi a diabolo victi hoc nomine censeantur, quomodo solis vincentibus hoc se dare pollicetur? nisi quia datio hic illa accipienda est, qua praedestinatos ad vitam supernae civitatis novimus electos.
105 Ubi apte subditur, quod nemo novit, nisi qui accipit; tanquam diceret: nullus dignitatem nominis Christiani vita et moribus defendit, nisi qui hoc divina praedestinatione ad vitam aeternam promeruit.
106 Nosse enim Christi nomen, ad custodiam mandatorum pertinet; accipere vero, ad gratiam divinae praedestinationis refertur.
107 VERS. 18. - Et angelo Thyatirae Ecclesiae scribe: Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos ut flammam ignis, et pedes eius similes aurichalco. (VERS. 19.) Novi opera tua, et charitatem, et fidem, et ministerium, et patientiam, et opera tua novissima plura prioribus.
108 Haec universali Ecclesiae dicuntur, cuius Dominus opera, charitatem et fidem novit, quia per electionis gratiam approbat.
109 Sed haec praepostere dicuntur; primum enim est credere, dehinc quod credis amare, postremum quod amor et credulitas compellat operari.
110 Ministerium hoc loco vult intelligi impensam misericordiam extrema facultate.
111 Sed quaerendum est cur Ecclesiae opera novissima plura praedicentur quam priora.
112 Sciendum itaque quia primo ab apostolis quatuor tantum capitula gentibus ad Christum conversis servari praecepta sunt: videlicet ut abstinerent se ab immolatis et fornicatione, suffocato et sanguine.
113 At cum processu temporis parva spatia devoluta fuissent, creverunt ad culmen perfectionis; ita ut multi credentium cuncta mundi postponerent.
114 Vel quia ab Antichristi persecutione amplior in ea virtus enitebit operationis.
115 Quae enim nunc ex gentibus sola laborat, tunc Iudaeos etiam ad fidem perducens duplo laborabit.
116 VERS. 20. - Sed habeo adversus te quia permittis mulierem Iezabel, quae se dicit propheten, docere et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis.
117 Haec non illi conveniunt, quem superius tanta laude prosecutus est; sed specialiter ad malos praedicatores, qui sua negligentia fornicationem et idololatriam in Ecclesia sinunt.
118 Non autem credendum est usque ad illud tempus Iezabel uxorem Achab in corpore mansisse, quam equorum ungulis novimus comminutam; sed quia erant tunc in illa qui coitus illius imitabantur, idcirco in eis ipsa mater fornicationum notabatur.
119 Reprobi enim vitiorum parilitate coniuncti, unum antiqui hostis corpus efficiunt: sicut electi virtutum compagine unum Christi corpus de se reddunt.
120 Fornicatio vero Iezabel quatrimoda est.
121 Est enim delectationis, ut illud: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28).
122 Est et operis, unde Apostolus: Fugite fornicationem, fratres (I Cor. VI, 18).
123 Est idololatriae, iuxta illud: Moechata est cum lapide et ligno (Ierem. III, 9).
124 Est etiam avaritiae, iuxta illud: Avaritia, quae est idolorum servitus (Col. III, 5).
125 Notandum quoque quod Iezabel propheten se dicit, et idcirco Dei servos seducit.
126 Cum igitur quilibet continenti dicit: Veni, fruamur concupitis, quia si hoc Deus fieri nollet, marem et feminam non crearet, quasi prophetando Dei militem seducere quaerit.
127 Iezabel itaque interpretatur sanguinis fluxus, aut fluens, vel sterquilinium.
128 Sanguinis vero nomine peccata figurantur, iuxta illud: Libera me de sanguinibus (Psal. L, 16).
129 Mulierum autem in patiendo fluxum sanguinis ista consuetudo perhibetur, ut plurimorum dierum collectus humor sanguinis, cum menstruum tempus advenerit, superabundans egeratur.
130 Sic universali Iezabel evenire probatur: diu enim congesta turpis delectatio, cum tempus advenerit, ad apertam operationis deformitatem prosilit.
131 Deinde fit mens vehementius anxia, et ut cera ante faciem ignis pariter homo liquescit: unde recte fluens vocatur.
132 Postremo et ipsa perpetratae luxuriae iteratione longe lateque malae opinionis fetor emittitur.
133 Unde consequenter Iezabel sterquilinium interpretatur.
134 VERS. 21. - Et dedi illi tempus ut poenitentiam ageret, et non vult poenitere a fornicatione sua.
135 Hinc de quolibet reprobo per beatum Iob dicitur: Dedit ei Dominus locum poenitentiae, et ille abutitur eo in superbiam (Iob. XXIV, 23).
136 Sed cum praecedenti versiculo torpentem praedicatorem pro fornicatione Iezabel redarguerit, cur non dicitur, dedit tibi, et illi, sed tantum illi? praesertim cum testetur Apostolus: quia non solum qui faciunt malum, sed etiam qui consentiunt facientibus, aeterna sunt morte plectendi (Rom. I, 32).
137 Sciendum ergo quia sermo Dei a specie ad genus transit, et in eo partem speciei reprobam quasi ex occulto impoenitentem redarguit, quam supra aperte increpaverat; quatenus una eademque species modo rea, modo digna appareat, cum et aperte negligens, et non aperte impoenitens redarguitur.
138 Hoc autem idcirco, ne pars speciei quae in sanctis praedicatoribus constat, illi quae in reprobis est, videretur coniuncta. (VERS. 22.) Ecce pono eam in lectum, et qui moechantur cum ea in tribulatione maxima erunt, nisi poenitentiam egerint ab operibus eius. (VERS. 23.) Et filios eius interficiam in mortem.
139 Iezabel ac moechantes in ea et filii eius unum sunt corpus Satanae, quod in lecto ponitur non ut quiescat, sed ut phrenesim incurrat; lecti enim nomine audacia ac securitas delinquendi accipitur.
140 A Deo autem poni dicitur, non quo ipse impellat, sed quo ab hac securitatis deceptione flagellando non eripiat.
141 Et quia incrementa vitiorum, quasi quaedam supplicia sunt, bene ipse lectus tribulatio magna vocatur.
142 Potest etiam per lectum, aeternum supplicium designari.
143 Unde mihi alter interpres pro lecto luctum posuisse videtur.
144 Et scient Ecclesiae, quia ego sum scrutans renes et corda.
145 In renibus ipsam vult intelligi corporalis luxuriae perpetratam nequitiam, quia humanae conceptionis semen de lumbis egreditur virorum; cordium autem vocabulo spiritalis adulterii incentiva.
146 Unde Psalmista: Ure renes meos et cor meum (Psal. XXV, 2).
147 Sed nunquid prius quam Dominus idololatras et fornicatores in publicum prodat et trucidet, nescit hunc Ecclesia occultorum cognitorem esse? Aut quomodo Ecclesia dici potest, si hoc exitu rerum, et non potius fide cognoverit? Certa ergo fide tenendum est, quantum ad praesentis temporis qualitatem abdita eos morte puniri.
148 Ut sit iste sensus: cum in abditis atque occultis reprobos condemno, etiam tunc cunctorum me acta cognoscere fideles non ambigunt.
149 Et dabo unicuique vestrum secundum opera sua.
150 Redit a specie ad genus.
151 Hic autem quod exponi debeat amplius non est, sed quod magis timeri.
152 VERS. 24. - Vobis dico caeteris qui Thyatirae estis: qui non habent doctrinam hanc, qui non noverunt altitudinem Satanae.
153 Hoc loco ad electos verbum recurrit.
154 Altitu o autem Satanae ruinosa illius superbia intelligenda est, qua primus contra Deum elatus tumuit; quam electi ignorare dicuntur, id est nullo consensu imitandam recipere; sicuti sacra Scriptura innuptas mulieres dicit non cognovisse viros, id est nequaquam fuisse expertas opera virorum in concubitis; et sicut hominem veracem dicimus ignorare mentiri.
155 Quemadmodum dicunt, Non ponam super vos aliud pondus.
156 Qui sunt illi qui dicunt, nisi populi Iudaeorum, qui super credentium humerum caeremonias veteris legis dicunt imponi? Unde Lucas evangelista: Quidam descendentes a Iudaea docebant fratres, quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvi fieri (Act. XV, 1).
157 (VERS. 25.) Tamen id quod habetis tenete, donec veniam.
158 Id est onus leve ad quod vocati estis, gratiam scilicet Redemptoris abiicere nolite.
159 Dicendo autem donec veniam, ostendit Ecclesiam usque ad restaurationis tempora sub gratia manere. (VERS. 26.) Et qui vicerit, et qui custodierit opera mea usque in finem, dabo illi potestatem super gentes. (VERS. 27.) Et reget illas in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringentur.
160 (VERS. 28.) Sicut et ego accepi a Patre meo.
161 Hanc potestatem Filius a Patre, non in divinitate, sed in humanitate accepit, qua minor est a Patre.
162 Unde illud: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18); et quia electi membra eius sunt, et ipsi hanc potestatem in capite suo accipiunt, iuxta illud: Quodcunque ligaveritis super terram, erit ligatum et in coelo (Matth. XVIII, 18), et reliqua.
163 Per virgam ferream regimen praedicatorum exprimitur.
164 Virga enim ferrea rectitudinem sine mollitie habet.
165 Sic et sancti praedicatores nec sibi nec aliis contra vitia parcere noverunt: sed in se et in aliis tantum iustitiae tramitem dirigere student.
166 Unde Christo dicitur: Virga recta est virga regni tui (Psal. XLIV, 7).
167 Et apte credentes vasis fictilibus comparantur; vasa enim sunt portando thesaurum a saeculis absconditum; fictilia autem, quia carnis corruptione gravantur.
168 Unde Apostolus: habemus thesaurum istum in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7).
169 Quod autem haec vasa tactu virgae confringi narrantur, pars vasorum debet intelligi quae adhuc dissipatur ut in melius reformetur.
170 Hinc humani generis figulo dicitur: Verte impios et non erunt (Prov. XII, 7); subauditur impii, sed pii.
171 Sed quid sibi vult quod praemittitur, qui vicerit, et custodierit opera mea usque in finem? Nunquid non regit credentes aliquis priusquam de diabolo triumphet perveniendo usque ad finem? aut forte postmodum reget? Quapropter sciendum quia futuro Dominus pro praeterito utens, per gratiam praedestinationis iam vicisse, iam opera sua usque ad finem custodisse designat, quibus se potestatem super gentes daturum pronuntiat; ac si diceret: illi bene regendi effectum ministrabo quem victorem et opera mea usque ad finem perseveraturum perspexero.
172 Et hoc ideo, quia futura apud illum praesentia sunt.
173 Et dabo illi stellam matutinam.
174 In Scriptura sacra singulari numero stella matutina Christum significat.
175 Unde inferius: Ego sum stella matutina; plurali vero angelos.
176 Matutinam ergo stellam Dominus vincentibus dabit, quando corpus humilitatis nostrae reformabit, scilicet quando omnes qui in monumentis audient vocem Filii Dei, et procedent: quos ad perfectum diem perducet, cum divinitatis suae claritatem illis ostendet.
Alcuinus HOME



Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, LIBER SECUNDUS., , . . . <<<     >>> III.
monumenta.ch > Alcuinus > de studiis in aula regia. > CCXIV. De contemptu divitiarum. > III. > VI. > IV. > CAPUT II.