Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, LIBER SECUNDUS., . . .
| 1 | Ut praecedenti libro iam diximus, hanc visionem alii spiritalem, alii intellectualem asserunt. |
| 2 | Quod si intellectualis fuit, non in sua sed in aliorum dicit [Cod., discit] persona. |
| 3 | Si vero spiritalis, quibusdam locis quomodo intelligentiam visionis acceperit dicit, quibusdam autem tacet. |
| 4 | Et hoc quidem moderate, quia si per totum aperta visio esset, vilesceret; si ex toto clausa, contemneretur. (VERS. 20.). |
| 5 | Sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea; septem stellae, angeli sunt septem Ecclesiarum; et candelabra septem, septem Ecclesiae sunt. |
| 6 | De his sufficienter iam dictum est. |