monumenta.ch > Alcuinus > 24 > 29 > . . . > CXLVIII. > > 3 > 5 > > 7 > > 2 > 9 > 8 > INCIPIT PRAEFATIO ALCUINI IN EXPOSITIONEM APOCALYPSIS. > > CAPUT X. > 12 > CAPUT VI. > I. > CAPUT IV. > CCXVI. In refectorio fratrum. > VI. > CCXXI. Ad fornacem . > . . . > . . . > XV. > I. > CCXI. Adhortatio ad nocturnas laudes. > CAPUT PRIMUM.
Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, LIBER PRIMUS., , EXPOSITIO PROPHETIAE NOVI TESTAMENTI. <<<    

Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, LIBER PRIMUS., CAPUT PRIMUM.

1 VERS. 1. - Apocalypsis Iesu Christi.
2 Primo notandum quia plenior sensus redderetur, si haec est Apocalypsis diceret; sed Scripturarum mos est brevitatis causa praenominatas particulas sub auditione relinquere.
3 Hinc est quod Salomon non ait: Hae sunt parabolae Salomonis, vel, Haec sunt verba Ecclesiastae.
4 Apocalypsis, ut dictum est, ex Graeco in Latinum revelatio interpretatur.
5 Iesus Hebraice, Graece sotir, Latine autem dicitur salutaris.
6 Christus Graece, Latine unctus.
7 Nam chrisma unctio dicitur.
8 Chrisma vero primus iubente Domino Moyses in libro Exodo composuisse narratur, quo reges et sacerdotes ungebantur, praefigurantes Christum a Patre invisibiliter unctum.
9 Quam dedit illis Deus palam facere servis suis, quae oportet fieri cito.
10 Hic quoque notandum quia usitatius diceretur, Qua dedit illi Deus: sed sacrae Scripturae consuetudo est frequenter pro ablativo sine praepositione accusativum ponere.
11 Unde est illud psalmi: Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te.
12 Et Paulus: Bonum certamen certavi.
13 Ostenditur enim his verbis haec revelatio esse Iesu Christi, et hoc a Deo illum accepisse, ut sua revelatione palam faceret servis suis quae oportet fieri cito.
14 Quam ob rem ita distinguendum est, Apocalypsis Iesu Christi; et deinde inferendum, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, et reliqua: quorum unum ad divinitatem redigitur, secundum quam ipse cum Patre cuncta revelat mysteria; alterum ad humanitatem, secundum quam non solum a Patre et Spiritu sancto, sed et a semetipso accepit, ut ipse sua revelatione ea quae cito oportet fieri, servis suis declaret.
15 Unde non dicitur, quam dedit illi Deus Pater, sed indefinite, quam dedit illi Deus, id est Trinitas.
16 Et nota quia dicendo servis suis, ostendit Filium etiam in forma servi, non servum, dum eius humanitas domina praedicatur servorum.
17 Suis autem dicit, id est divinae gratiae subiectis; iuxta illud: Confiteor tibi, Domine, Pater coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25).
18 In eo vero quod subditur, quae oportet fieri cito, quanquam innumera possint intelligi, singulari tamen intentione de temporalibus Ecclesiae pressuris gaudiisque perennibus venturis, ac de malorum praesenti felicitate, aeternisque futuris cruciatibus sermonem contexit.
19 Quae omnia cito fiunt, quia hoc praesens tempus sine aliqua momenti interpositione ad finem transvolare compellitur.
20 Unde idem Ioannes alibi dicit: Filioli, novissima hora est (II Ioan. II, 18).
21 Et significavit mittens per angelum suum servo suo Ioanni.
22 Significavit, id est, sigillavit.
23 Nam signum sigillum dicitur; unde et Danieli dicitur: Clausi sunt signatique sermones (Dan. XII, 9).
24 Et Isaiae: Signavi visionem in discipulis meis (Isa. VIII, 16).
25 Sed quid sibi vult quod signata haec visio dicitur, cum in sequentibus dicatur, Ne signaveris verba prophetiae libri huius? nisi quia piis reserantur, impiis signo clauduntur, neque enim propter fideles servos, sed propter fures divitiae sigillantur.
26 Unde ad Danielem dicitur: Impie agent impii; porro docti intelligent (Dan. XII, 10).
27 Dicendo autem significavit, ostendit non iuxta litteram accipi debere, sed ad mysteria altius perscrutanda significationis verbo nos fecit intentos.
28 Haec igitur visio per angelum missa est; sed incircumscriptus spiritus, qui hanc misit, et in eo fuit per quem misit, et in eo cui misit.
29 Idem autem angelus qui apparuit solius incarnati Verbi figuram gessit, eiusque corporis, quod est Ecclesia.
30 Ipse etiam Ioannes, cui apparuit, Ecclesiae typum praetendit.
31 Non autem duas Ecclesias angelum et Ioannem praefigurasse credendum est; sed cum angelus typum tenet capitis, Ioannes praedicatorum; cum angelus praedicatorum, Ioannes auditorum; et cum per angelum praecedentia membra, per Ioannem sequentia designantur; sive in angelo Ecclesia intelligitur post resurrectionem glorificata; in Ioanne vero praesens erudienda a Christo.
32 Praeterea sciendum quia sic Dominus post ascensionem apparet quemadmodum ante incarnationem patribus apparuit, id est per angelicam creaturam.
33 In quo facto patenter ostendit, non se corporaliter nunc ad docendum requiri debere, qui ubique praesens est maiestate: nec enim existimandum est, humanitatem ex Virgine sumptam fuisse in angelo; sed illius figuram angelum expressisse.
34 Nihil etiam mirum quod similis filio hominis vocatur, cum Daniel propheta angelum Gabriel virum nominasse perhibetur.
35 Sic autem per hunc angelum dicitur: Ego sum primus et novissimus, et reliqua.
36 Quemadmodum ante incarnationem Deus in assumpta angeli persona dicit: Ego sum Deus Abraham, et caetera.
37 Sicut enim Moyses eum qui sibi in rubo apparuit, modo angelum, modo Dominum vocat; sic Ioannes hanc revelationem sibi per angelum missam perhibet, et ipsum in mysterio et figura Dominum Iesum Christum fuisse confirmat.
38 Itaque et Paulo Dominus in via per angelum apparuit; quia si in propriae carnis substantia apparere debuisset, Ioanni, quem specialiter dilexit, appareret.
39 Et notandum quia more aliorum Ioannes de se quasi de alio loquitur.
40 Moyses quippe ait: Erat Moyses vir mitissimus (Num. XII, 3).
41 Et Iob: Vir erat in terra Hus nomine Iob (Iob. I, 1), et caetera.
42 Non enim ipsi a se, sed Spiritus sanctus per eos loquebatur.
43 VERS. 2. - Qui testimonium perhibuit Verbo Dei, et testimonium Iesu Christi quaecunque vidit.
44 Perhibuit tunc Ioannes, perhibet nunc Ecclesia, cuius ille figuram gerebat, cum hanc Apocalypsin cerneret.
45 Verbum autem et Iesum Christum distinguit propter duas Christi substantias, qui de utroque testimonium perhibuit dicens: In principio erat Verbum.
46 Et item: Verbum caro factum est.
47 Vidit autem ad utrumque refertur.
48 Vidit enim spiritalibus oculis Verbum, corporalibus vero omnia quae de humanitate ipsius narrantur. (VERS. 3.) Beatus qui legit et qui audiunt verba prophetiae libri huius, et servant ea quae in ea scripta sunt.
49 Tempus enim prope est.
50 Hic claret quanta sit huius libri auctoritas, qui inter omnes prophetias speciali quodam modo sponsione beatitudinem repromittit.
51 Dicendo autem qui legit, et qui audiunt, doctorum personam et audientium demonstravit.
52 Quod vero subditur, et servant ea, ad utrosque pertinet, quia non auditores legis iusti sunt apud Deum, sed factores legis iustificabuntur.
53 Et ut ad haec observanda utrorumque animos incitaret, subiecit: tempus enim prope est; scilicet quo vel iusti post observantiam mandatorum remunerentur, vel iniusti post negligentiam puniantur.
54 VERS. 4. - Ioannes septem Ecclesiis quae sunt in Asia.
55 Per septenarium numerum universalis Ecclesia exprimitur, propter septem dona illius qui replevit orbem terrarum.
56 Hinc Eliseus septies puerum oscitare fecit super quem incubuit, quoniam populus infidelitate mortuus, per septem dona sancti Spiritus vivificatur.
57 Septenarius itaque numerus perfectus est, qui a ternario et quaternario formatur; ternarius namque in divinis Scripturis perfectus habetur propter mysterium Trinitatis; sive propter tres virtutes, fidem, spem et charitatem; sive propter tres ordines fidelium, praedicatorum, abstinentium, et coniugatorum.
58 Quaternarius vero perfectus est propter mundi partes, sive propter quatuor principales virtutes, id est prudentiam, temperantiam, fortitudinem atque iustitiam; seu propter quatuor Evangeliorum libros.
59 Quia igitur Trinitatis cognitio quatuor coeli cardines comprehendit; sive quia spes, fides et charitas quatuor principalium virtutum summam perficiunt; seu quia tres ordines credentium, quatuor Evangeliorum praeceptis se subdunt, recte per hunc septenarium numerum universalis Ecclesia figuratur.
60 Attamen sciendum quia specialiter ad septem Ephesiorum Ecclesias haec sacramenta de exsilio scripta mandavit.
61 Non ergo species excluditur, sed in specie genus, id est universalis Ecclesia ostenditur, quae bene in Asia esse dicitur.
62 Asia enim elatio interpretatur.
63 Elatio autem non semper pro vitio ponitur, sed aliquando pro culmine virtutis, ut illud: Ponam te in superbiam saeculorum (Isa. LX, 15).
64 Id est, faciam ut voluptates omnes et infimos honores despicias.
65 Et alibi: Sustulit te super altitudinem terrae.
66 In hac igitur elationis celsitudine consistit Ecclesia.
67 Aliter, si elatio pro vitio ponitur, non accipiendum est quod sancta Ecclesia elata permaneat, sed quia dudum in elationis fastu erecta, humilis futura superno munere sit praedestinata.
68 Iuxta illud: Nunquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti, quae praeparavi in tempus hostis, in diem pugnae et belli (Iob. XXXVIII, 22, 23)? VERS. 5. - Gratia vobis et pax ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est, et a septem spiritibus, qui in conspectu throni eius sunt, et a Iesu Christo.
69 Gratia dicitur venia gratis collata, qua infulgente ex servis peccati in filios iustitiae adoptati sumus.
70 Hanc Petrus, hanc Paulus scripturi fidelibus, titulo salutationis praemiserunt, ut populos gratiae exhortaturi, omnem salutationis summam in hac esse monstrarent: et apte gratia paci praefertur, quia nullus ad pacem Dei reconciliatus venire poterat, nisi hunc gratia misericordiae praecessisset.
71 Quod autem dicit ab eo qui est, et qui erat, et qui venturus est, specialiter unigenito Dei Filio assignandum est.
72 Ipse essentialiter est cum Patre et Spiritu sancto, cui mutabilitas nunquam accidit, iuxta illud Pauli: Non fuit in illo est et non; sed est in illo fuit erat (II Cor. I, 18), quia ante quam de virgine nasceretur in tempore, cuncta cum Patre tempora fecit.
73 Unde idem Ioannes: In principio erat Verbum.
74 Idem etiam venturus est in assumpta humanitate ad iudicandum vivos et mortuos; sicut scriptum est: Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum (Act. I, 11).
75 Cum ergo certum sit quia hanc gratiam Ecclesia sicut a Filio et Spiritu sancto, ita a Patre per Filium et Spiritum sanctum acceperit, cur hoc loco persona Patris reticetur? Scilicet quia sacrarum Scripturarum mos est, ut ubi una vel duae de Trinitate personae ponuntur, tota simul Trinitas intelligatur.
76 A septem vero spiritibus dicit propter unius spiritus septenariam operationem: qui ideo in conspectu throni, id est Ecclesiae, hoc est in memoria sanctorum solus esse dicitur, quia eidem specialiter remissio peccatorum assignatur; iuxta illud: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis (Ioan. XX, 22, 23).
77 Vel certe in Spiritu tota Trinitas intelligitur.
78 Dicendo autem a Iesu Christo, ideo Filii personam repetit, quoniam qui dicitur erat ante saecula, homo factus est in fine saeculorum.
79 Qui est testis fidelis primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae.
80 Manifesto genere locutionis Christum dicit, specialiter testem fidelem, cum tres sint qui testimonium dant, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, et tres unus Deus sunt.
81 Potest et specialiter Filius in assumpto homine dici testis fidelis, eo quod pro testimonio veritatis usque ad mortem pervenerit carnis.
82 Nam cum omnis Ecclesia in sanctis praedicatoribus testimonium de Christo perhibeat, illi principaliter martyres, id est testes, dicuntur qui pro Christo mortem pertulerunt corporis.
83 Primogenitus autem ideo dicitur, quia nullus ante ipsum non moriturus surrexit.
84 Aliter omnes sancti mortui sunt mundo, ut illud: Mortui enim estis; sed iste singulariter, in quo nullum fuit peccatum.
85 Reges vero, aut omnes sanctos dicit, qui se bene regere noverunt; aut certe praedicatores, qui bonis se sociant; sed super malos erigunt, sicut Petrus super Ananiam, et Paulus sceptrum vibrat dicendo: Quid vultis? In virga veniam ad vos (I Cor. IV, 21).
86 Quia dilexit nos.
87 Quomodo nos dilexerit, mala quae pertulit manifestant.
88 Non autem nos quales eramus dilexit, id est impios; sed quales ipso amore nos fecit.
89 Unde continuo subditur: et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.
90 Sed quo ordine in sanguine suo nos laverit, Apostolus indicavit dicens: Quicunque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus (Rom. VI, 3).
91 (VERS. 6.) Et fecit regnum nostrum sacerdotes Deo et Patri suo.
92 Quia caput nostrum rex est et sacerdos, ideo omnia membra reges sunt et sacerdotes; ut illud Petri apostoli: Vos genus electum regale sacerdotium (I Petr. II, 9).
93 Reges autem sunt, seipsos regendo; sacerdotes vero, Deo offerendo; iuxta illud: Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem.
94 Dicendo itaque Deo et Patri, unam personam ostendit; quanquam Spiritus sanctus secundum praedictam regulam ibi intelligatur, sicut et apostolus dicit: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi (I Cor. I, 3); Deum et Patrem unam personam volens intelligi; proinde dicendum est: Ipsi gloria in saecula saeculorum.
95 Ipsi, id est qui fecit nos reges et sacerdotes, Patri scilicet et Filio, ubi intelligimus amborum charitatem, quae est Spiritus sanctus: charitas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum.
96 Bene autem non sibi, sed ei, a quo accepit, pro his Ecclesia tribuit gloriam; iuxta illud: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam (Psal. CXIII, 1).
97 VERS. 7. - Ecce venit cum nubibus.
98 Si iuxta litteram intelligamus, veniente Domino ad iudicium, erit nubes candida, quae sanctos obumbrans ab igne saeculum cremante defendat.
99 Erit terribilis, cuius fragoribus reprobi terreantur; attamen in hac Apocalypsi non facile iuxta litteram quippiam sentiendum est.
100 Itaque in sacro eloquio, cum plurali numero nubes ponuntur, praedicatores sanctos designant, qui et munditia mentis leves sunt, et praedicationum guttis corda audientium rigare non desistunt.
101 Cum his igitur nubibus Dominus ad iudicium veniet; iuxta illud prophetae: Ecce venit Dominus ad iudicium cum senioribus populi (Isa. III, 13).
102 Et videbit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt.
103 Omnis oculus videbit; id est omnis homo, a parte totum, qui tunc resurrexerit, sive ad vitam, sive ad mortem: non autem animalium, quibus non est datum post mortem resurgere.
104 Videbit vero omnis homo in forma servi, in qua ab impiis iudicatus est, non in forma divinitatis, quae ab impiis videri non potest.
105 Et nota quod alter interpres ait: Videbit eum omnis terra, talem ac si diceret, qualem hic positum impii futurum non credebant.
106 Et plangent se super eum omnes tribus terrae.
107 Hoc loco notandum quia cum adiectione ait tribus terrae: ac si diceret terrena desiderantes, et avaritiae studentes, quibus dicitur: Vae vobis divitibus (Luc. VI, 24); et item, Vae vobis qui ridetis (Ibid., vers. 25).
108 Quae vero sit causa doloris, aperitur cum dicitur, super eum.
109 Nam etsi multarum miseriarum ibi luctus erit, ad comparationem tamen fletus ex visione claritatis Christi nullus erit; magis enim tunc dolebunt infelices pro eo quod talem perdiderunt Dominum, quam quod in atrocissimum inciderunt tormentum; sed ecce cum interpositione iuramenti quae dicta sunt affirmat cum subdit: etiam: amen.
110 Quod apud Latinos est etiam, hoc apud Hebraeos amen.
111 Utrumque autem adverbium est affirmandi: ait ergo etiam amen, ac si ingeminando diceret, verum est, verum est.
112 VERS. 8. - Ego sum α et ω, principium et finis, dicit Dominus Deus qui est, et qui erat, et qui venturus est.
113 Dicendo sum, aperte insinuat quia Deus per se loquebatur.
114 Unde Apostolus: An experimentum quaeritis eius qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII, 3)? Et David: Attendite populus meus legem meam (Psal. LXXVII, 1); cum nec populus nec lex David fuerit.
115 Hoc autem significat α et ω, quod principium et finis.
116 Nam α apud Graecos principium est elementorum; ω vero finis eorumdem.
117 Principium autem Christus dicitur, quia ab ipso omnis creatura initium accipit; finis vero, quia ipse quasi terminus omnia concludit.
118 Aliter principium et finis vocatur, quia ipse est Deus ante saecula, et homo in fine saeculorum.
119 Unde Ioannes: In principio erat Verbum (Ioan. I, 1).
120 Et item: Verbum caro factum est (Ioan. I, 14).
121 (VERS. 9.) Ego Ioannes frater, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia Iesu, fui in insula quae appellatur Pathmos, propter verbum Dei et testimonium Iesu.
122 Hoc loco Ioannes, et specialiter suam, et generaliter Ecclesiae personam designat.
123 Et notandum quia regnum pertinet ad caput, tribulatio ad membra, patientia ad utrumque, quod totum in uno Iesu reperitur.
124 Tribulationem namque patiebatur caput cum membris dicendo: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? Regnum in capite, ut illud: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34); quod est aperte dicere: Venite membra, regnate cum capite, quia ego sum regnum.
125 Se enim dabit suis, ut scriptum est: Iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis (Luc. I, 73).
126 Patientia vero nos exspectat, iuxta illud: Ignoras quoniam benignitas Dei ad patientiam te adducit (Rom. II, 4)? Et nos in patientia nostra possidebimus animas nostras.
127 Per Pathmos autem insulam, quae fretus ( Ita cod. ) interpretatur, in qua Ioannes erat religatus, persecutiones et angustiae designantur, quas patitur Ioannes et Ecclesia, id est species et genus; sed propter verbum Dei, non pro suis malis; iuxta illud Petri apostoli: Nemo vestrum patiatur quasi fur, sed quasi Christi discipulus (I Petri IV, 15).
128 (VERS. 10.) Fui in spiritu in Dominica die.
129 Hinc iam singillatim de specie, singillatim de genere dicendum est.
130 Non autem Ioannis spiritus carnem funditus deseruit, quando hoc vidit, quia corpus sine spiritu non viveret, sed in exstasi positus, nihil per corpus vel sentire vel intelligere potuit.
131 Et nota quia non in sabbato, sed in Dominica die se in spiritu fuisse dicit, quia iam vetus illa, quae mortem operabatur, lex transierat, et nova quae vivificat in Christi resurrectione claruerat.
132 Allegorice Ecclesia, quia in electis facta carnis spiritu mortificat, ut in novae vitae conversatione assurgat in spiritu, et Dominica dies esse demonstrat.
133 Unde est illud Apostoli: Vos in carne non estis, sed in spiritu (Rom. VIII, 9).
134 VERS. 11. - Et audivi post me vocem magnam tanquam tubae dicentem: Quod vides scribe.
135 Illud sciendum quia sicut Ioannes in spiritu audivit, ita vox ad eum facta spiritalis fuit.
136 Sed quaerendum est quod dorsum spiritus habere potuit, ut post se vocem audiret.
137 Videtur itaque facies spiritus illius fuisse ipsa vis divinae contemplationis; dorsum vero oblivio de praesentibus.
138 Idcirco ergo vocem in his quae oblitus fuerat audivit, ut faciem mentis ad ea converteret, et quaeque videret in libro, in libro scriberet.
139 Ac si ei ipsa vox diceret: Ea quae in spiritu Dei videre incipis, hic ubi me audis sine sono sonantem, id est in terris, vel gesta vel gerenda sunt.
140 Sic autem dicitur quae vides scribe; ac si diceret, quae visurus es; necdum enim aliquid viderat.
141 Allegorice Ecclesia de Christi ac sua copula vocem post se audit, a lege et prophetis, ut illud: Erunt duo in carne una (Gen. II, 24).
142 Vox autem haec sive in Ecclesia sive in Ioanne, recte magna dicitur, quia de summis mysteriis loquitur, quaeque ideo tubae comparatur, et per ora praedicantium diffunditur.
143 Unde uni eorum dicitur: Quasi tuba exalta vocem tuam (Isa. LVIII, 1).
144 Haec vox in Ioanne Ecclesiam admonet, ut quae videt scribat, id est in memoria recondat.
145 Et mitte septem Ecclesiis, Epheso, Smyrnae, Pergamo, Thyatirae, Sardis, Philadelphiae, et Laodiciae.
146 Dicendum quomodo interpretatio horum nominum universali conveniat Ecclesiae.
147 Ephesus interpretatur voluntas, sive consilium meum; et cuius? nisi eius qui reprobat consilia principum, consilium vero eius manet in aeternum (Psal. XXXII, 10).
148 Ecclesia autem voluntas Dei est, cui per prophetam dicitur: Vocaberis voluntas mea (Isa. LXII, 4).
149 Et nota quia voluntas pertinet ad charitatem, consilium vero ad correctionem.
150 Ille enim voluntas Dei est, qui non timore poenali, sed sponte se Creatori subdit.
151 Ille vero qui nec timore, nec amore, se conferre vult, divina agente clementia, fit ad eum correctionis sermo, ut relicto errore, consilium salutis percipiat.
152 Smyrna in Latinum vertitur canticum eorum, id est electorum, canticum vero illud est mandatum novum.
153 Ecclesia igitur canticum hoc quotidie cantat, cum mandatum novum diligendo Deum et proximum implet.
154 Pergamum interpretatur dividendi cornua eorum.
155 Et quorum nisi Christi, et diaboli? In cornibus itaque Christi regnum eius ostenditur, id est Ecclesia.
156 In cornibus vero diaboli, eius etiam regnum, id est impii.
157 Audi igitur divisionem cornuorum: Omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iusti (Psal. LXXIV, 11).
158 Thyatira dicitur illuminata; et quae alia illuminata intelligitur nisi illa cui per Isaiam dicitur: Surge, illuminare, Hierusalem (Isa. LX, 1).
159 Et apte illuminata dicitur Ecclesia, ut meminerit se tenebras fuisse.
160 Unde Apostolus ad eius membra: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8).
161 Sardis Latine sonat principi pulchritudinis, ubi subintelligendum est aptata, vel praeparata.
162 Princeps autem pulchritudinis ille est, de quo Psalmista ait: Speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3).
163 Et quae est huic praeparata? nisi illa de qua eidem principi dicit Propheta: Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumamicta varietate (Ibid. vers. 10).
164 Philadelphia interpretatur salvans haereditatem Domino.
165 Unde apte intelligitur electorum Ecclesia, quae cum divino adiutorio se ipsam salvare contendit.
166 De hac enim haereditate dicitur: Dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 8).
167 Laodicia interpretatur tribus amabilis Domino, sive, fuerunt in vomitu; quae interpretatio permistos bonos cum malis in Ecclesia ostendit.
168 VERS. 12. - Et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum.
169 Dicendo viderem, ostendit non corporalem fuisse vocem, quae videri non potest; sed spiritalem, quam nihil aliud est videre, quam audire.
170 Allegorice Ecclesia conversa est ut vocem videret, quia mentis desiderio ad verba legis et prophetarum se contulit, ut eorum sacramenta impleta iam cerneret.
171 Et conversus vidi septem candelabra aurea, (VERS. 13) et in medio septem candelabrorum aureorum similem filio hominis.
172 Per septem candelabra septiformis Ecclesia designatur, in cuius medio est Christus, qui ideo similis filio hominis dicitur, quia iam erat immortalis; sive quia non cum peccato, sed in similitudine carnis peccati apparuit.
173 In medio autem apparuisse legitur, iuxta illud: Ubi duo, vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII, 20).
174 Et apte per septem candelabra aurea Ecclesia figuratur.
175 Nam septiformis operatio sancti Spiritus per numerum, et aeternae sapientiae claritas per aurum figuratur.
176 Sicut itaque aurum per ignem probatum, percussionibus perductum candelabrum efficitur; sic Ecclesia igne tribulationis ad purum excocta tentationum ictibus in longanimitatem extenta consummatur.
177 Unde Isaias ait: Dixit Dominus cuius est ignis in Sion, et caminus eius in Hierusalem (Isa. XXXI, 9).
178 Praeterea sciendum quia et per septem candelabra, et per filium hominis una designatur Ecclesia, quoniam una est Christi et Ecclesiae persona.
179 Unde idem Dominus qui vestitus podere in medio candelabrorum apparuit, indutus est ipsa candelabra.
180 Quapropter hoc est vestis Christi quod septem candelabra, id est Ecclesia.
181 Genus enim iungitur generi, cum et per septem candelabra, et per filium hominis intelligitur Ecclesia.
182 Et nota quia ad nos pertinet similitudo filii hominis, quoniam sicut resurrexit caput nostrum in re, ita et nos in spe.
183 Vestitum podere.
184 Podes Graece, Latine pedes dicuntur.
185 Quid ergo per poderem, id est talarem tunicam, quam Zacharias sacerdotalem esse dicit, accipimus, nisi specialiter Christi carnem, et generaliter omnem Ecclesiam? Ipse quippe Deo Patri in cruce se offerendo sacerdotium gessit.
186 Sed haec sacerdotalis vestis usque ad talos est, quia corpus eius, quod est Ecclesia, usque ad novissima membra, ea quae desunt passionum Christi adimplet; vel certe vestis eius usque ad talos, fuit opus charitatis usque ad passionem mortis.
187 Et praecinctum ad mamillas zona aurea.
188 Illud sciendum quod Daniel vidit virum praecinctum renes, Ioannes ad mamillas, quia Vetus Testamentum luxuriam carnis, Novum vero etiam mentis frenat.
189 Duplex autem illa praecinctio non ad caput, sed ad membra redigitur, cum constet Redemptorem nostrum nec corporis nec cordis luxuria tactum.
190 Haec igitur zona bene aurea fuisse dicitur; quia quisquis supernae patriae civis est, non timore supplicii, sed amore supernae claritatis immunditiam deserit.
191 Quod autem apostolis in Novo Testamento iubetur, sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII, 35), in eorum persona eis iubetur qui necdum carnis fornicationem frenantes, ad vitae veteris hominem pertinent.
192 Nam ipsi prius carnis immunditiam deseruerant.
193 Aliter, ad mamillas zona aurea angelus praecingitur, quia Ecclesia ex duobus populis veniens, in Christo charitatis compage unitur. (VERS. 14.) Caput autem eius et capilli erant candidi tanquam lana alba et tanquam nix.
194 Caput Christi est Deus Pater; unde Apostolus: Caput Christi Deus (I Cor. XI, 3); cuius aeternitas iuxta morem humanae locutionis in candore capitis demonstratur.
195 Allegorice caput Ecclesiae Redemptor eius est; iuxta illud: Caput viri Christus (Ibid.).
196 Capilli praecipui sunt in Ecclesia, qui propter innocentiam agnis, id est lanae, propter resurrectionem nivi comparantur.
197 Et quia utrumque Christus in se ostendit, id est innocentiam et resurrectionem, quorum alterum imitari, alterum exspectare iubemur; idcirco non solum capilli, sed et totum caput lanae albae et nivi assimilatur.
198 Et oculi eius velut flamma ignis.
199 Isti oculi illi sunt, de quibus inferius dicitur: Vidi agnum tanquam occisum habentem oculos septem, qui sunt septem spiritus Dei (Apoc. V, 6).
200 Nam quia Spiritus sanctus et ad fidem illuminat Ecclesiam, et in amorem Dei concremat; recte oculorum luminibus, et flammae ignis assimilatur.
201 Possunt et per hos oculos spiritales angeli in Ecclesia designari, qui luce scientiae eamdem Ecclesiam illustrant, et amoris incendium praebent. (VERS. 15.) Et pedes eius similes aurichalco, sicut in camino ardenti.
202 Aurichalci talis perhibetur effectus, quod aes in caminum missum, adhibito vehementi incendio, immisso etiam quodam medicamine, et firmiorem accipiat fortitudinem, et in auri convertatur fulgorem.
203 Unde apte pedes similes aurichalco ad illa novissima Ecclesiae membra rediguntur, quae sub Antichristo nimio persecutionis incendio sunt excoquenda; sed adhibito medicamine tolerantiae, fortiora ac clariora reperientur.
204 Et quia in Iudaea vehementior erit vexatio, ubi Dominus ab impiis Iudaeis crucifixus est, idcirco alia translatio aurichalcum Libani posuit, qui mons in Iudaea esse perhibetur.
205 Et vox eius tanquam vox aquarum multarum.
206 Superius huius qui apparuit vocem tubae comparavit, nunc autem voci aquarum multarum, quia quod prius pauci praedicatores, postea totus mundus clamavit.
207 Aliter per vocem tubae, vox Veteris et Novi Testamenti; et per vocem aquarum multarum charitas potest intelligi, cuius multiplex lex est, ut illud: Et scies quod multiplex est lex eius (Iob. XI, 6).
208 VERS. 16. - Et habebat in dextera sua septem stellas.
209 Per septem stellas, ut idem angelus inferius exponit, angeli intelliguntur.
210 Non autem illi coelestis patriae spiritus, in quibus nihil reprehensibile invenitur, sed Ecclesiae praedicatores, de quibus dicitur: Angeli pacis amare flebunt (Isa. XXXIII, 7), qui recte per stellas et angelos designantur, quia et in huius saeculi nocte lucent per munditiam vitae, et auditoribus suis coelestia nuntiando, angeli veritatis existunt.
211 Quia vero septem non numero sunt, sed significatione universitatis, omnes ecclesiae praedicatores haec species comprehendit.
212 Unde in significatione non iam septem, sed unus angelus, id est perfectus ordo praedicatorum.
213 Sicut et septem candelabra, non tantum Asiae Ecclesias, sed universalem Ecclesiam designant.
214 Et si subtiliter intendimus, in his septem stellis etiam candelebra invenimus; id est in sanctis praedicatoribus universalem Ecclesiam.
215 Unde Dominus cum uni angelo loquitur, subdit: Audiat quid spiritus dicat Ecclesiis (Apoc. II, 29).
216 Dextera in hoc loco summa beatitudo debet intelligi, quae nunc in spe, tunc erit in re.
217 Unde est illud Isaiae: Suscipiet te dextera iusti mei (Isa. XLI, 10).
218 Cum ergo Ecclesiam in dextera teneri audimus, a toto partem intelligere debemus, quae in futuro ad dexteram collocanda est.
219 Et de ore eius gladius utraque parte acutus exiebat.
220 Quid per gladium, nisi praedicatio Veteris et Novi Testamenti? ut illud Pauli: Et gladium spiritus, quod est verbum Dei (Ephes. VI, 17).
221 Qui bene utraque parte acutus dicitur, quia hinc culpas operis, illinc resecat illicitas cogitationes.
222 Sive quia imperfectos iuxta litteram exterius informat, et perfectos iuxta mysticum intellectum interius erudit.
223 Et facies eius sicut sol lucet in virtute sua.
224 Per faciem fulgentem ut sol, electi possunt accipi, ut illud: Fulgebunt iusti sicut sol (Sap. III, 7).
225 In qua sententia si solem istum visibilem volumus intelligere, sciendum quia tunc maioris erit claritatis quam nunc, et sanctorum tunc gloria maior, Isaia attestante qui ait: Erit lux lunae sicut lux solis; et lux solis septempliciter sicut lux septem dierum, in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui (Isa. XXX, 26).
226 Unde hoc loco additum est: in virtute sua.
227 Aliter, quid per faciem angeli, nisi incarnatio Redemptoris manifesta, quae velut ortum habuit nascendo, occasum moriendo, et item ortum resurgendo? Et quia iam eius resurrectio per totum orbem claruerat, quasi sol meridianas horas conscenderat, cum Ioannes ista cernebat; ideoque cum additamento ait: sicut lucet sol in virtute sua.
228 VERS. 17. - Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes eius tanquam mortuus.
229 Ioannes hoc loco Christi membra, angelus autem specialiter Christum significat.
230 Ioannes ergo quasi mortuus ad pedes angeli cadit, quia Ecclesia ut moriatur mundo, Christi vestigia sequitur.
231 Et apte dicitur quasi mortuus, quia Ecclesia, etsi mundo et vitiis moriatur, vivit tamen Deo.
232 Et posuit super me dexteram suam dicens: Noli timere.
233 Per dexteram angeli hoc loco praedicatores designantur.
234 Hinc per Moysen dicitur: In dextera eius ignea lex (Deut. XXXIII, 2); id est, in sanctis praedicatoribus doctrina Spiritus sancti.
235 Siletur plane quid angelus superposita dextera fecerit; sed certa ratione colligimus, quia sive Ioannem, sive Ecclesiam, in illo a terra levavit.
236 Sed nunquid Ecclesia ab imitatione passionum Christi submota est? Absit.
237 Angelum ergo Ioanni tanquam mortuo ad pedes suos iacenti dexteram superponere, eumque a terra erigere, est Dominum Redemptorem Ecclesiam passiones eius imitantem a cordis moerore ad spem futurae gloriae per sanctos praedicatores exhortando elevare; ut illud: Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18).
238 Et apte dicit, Noli timere; ac si Dominus Ecclesiae dicat: Accepta desuper fiducia, humanum timorem longe propulsa. (VERS. 18.) Ego sum primus, et novissimus; et vivus fui, et mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum.
239 Hic declaratur quia angelus iste Domini Iesu Christi specialiter personam gessit, cui haec omnia conveniunt.
240 Et habeo claves mortis et inferorum.
241 Per claves potestas divini iudicii designatur, quam nullus effugere valet, sed cunctos ut clavis includit; iuxta illud: claudit et nemo aperit (Apoc. III, 7).
242 Per mortem vero ille, de quo scriptum est: Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II, 24).
243 Et per inferos, hi qui ad eum pertinent exprimuntur.
244 His itaque clavibus laxatur diabolus ad tentandum Ecclesiam, et istis religatur.
245 Unde scriptum est: Fidelis Deus qui non patietur vos tentari supra quam potestis facere (I Cor. X, 13).
246 (VERS. 19.) Scribe ergo quae vidisti, et quae sunt, et quae oportet fieri post haec.
247 Transit a genere ad speciem.
248 Hinc enim Ioannes praedicatores specialiter designat.
249 Et nota quia quae iam dixerat repetit, ut culpa torporis amoveatur.
250 Scribe ergo, ait, quae vidisti, tanquam diceret, in lege et prophetis futura de me; et quae sunt, scilicet impleta per me, et quae oportet fieri post haec, id est quae sunt adimplenda in membris meis.
251 Sed hic liber iam debito fine claudendus est, ne ante lassemur in camporum planitie, quam ad huius Apocalypsis subeundos montes veniamus.
Alcuinus HOME

bnf2832.248

Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, LIBER PRIMUS., , EXPOSITIO PROPHETIAE NOVI TESTAMENTI. <<<    
monumenta.ch > Alcuinus > 24 > 29 > . . . > CXLVIII. > > 3 > 5 > > 7 > > 2 > 9 > 8 > INCIPIT PRAEFATIO ALCUINI IN EXPOSITIONEM APOCALYPSIS. > > CAPUT X. > 12 > CAPUT VI. > I. > CAPUT IV. > CCXVI. In refectorio fratrum. > VI. > CCXXI. Ad fornacem . > . . . > . . . > XV. > I. > CCXI. Adhortatio ad nocturnas laudes. > CAPUT PRIMUM.