Alcuinus, Commentaria in Apocalypsin, LIBER PRIMUS., INCIPIT PRAEFATIO ALCUINI IN EXPOSITIONEM APOCALYPSIS.
| 1 | Beatus Beda in septem periochis dicit Apocalypsin consistere. |
| 2 | In prima post salutationem commemorat Domini passiones et glorias ad confirmandos infirmos: deinde commemoratis quae in septem Ecclesiis gesta et gerenda sunt, describit pugnas et victorias universalis Ecclesiae. |
| 3 | In secunda videt quatuor animalia, et viginti quatuor seniores, et Agnum stantem, et librum septem sigillis signatum: narrat etiam pugnas et triumphos Ecclesiae. |
| 4 | In tertia sub specie septem angelorum tuba canentium varios eventus Ecclesiae describit. |
| 5 | In quarta, sub figura mulieris et draconis, pugnas et victorias Ecclesiae narrat, ubi per septem angelos dicta et facta commemorat, etsi non ut prius. |
| 6 | In quinta per septem angelos septem plagis terram percutit. |
| 7 | In sexta damnationem meretricis narrat. |
| 8 | In septima uxorem Agni dicit ornatam de coelo descendere. |
| 9 | De septem regulis Tichonii; quarum prima est de Domino eiusque corpore, secunda de Domini corpore vero et simulato, tertia de promissis et lege, quarta de specie et genere, quinta de temporibus, sexta recapitulatio, septima de diabolo eiusque corpore. |
| 10 | Hae septem regulae, non solum in Apocalypsi, sed in aliis libris inveniuntur, maxime autem in propheticis. |
| 11 | In Apocalypsin primus commentatus martyr Victorinus; quem sequens beatus Hieronymus quaedam quae ille iuxta litteram intellexerat auferens, quaedam ex proprio adiiciens, unum in eam condidit librum, promittens, se in ea potissime laboraturum, si vitae spatium adesset: sed opus illud utrum impletum fuerit, incertum est. |
| 12 | Donatista etiam Tichonius multiplicem in eam edidit expositionem, sed perfidiae veneno commiscuit. |
| 13 | Post quem Primasius Africanae Ecclesiae antistes, vir per omnia catholicus et in divinis Scripturis eruditus, quinque eam libris enodavit, in quibus, ut ipse asserit, non tam propria quam aliena contexuit, eiusdem scilicet Tichonii bene intellecta deflorans; nihilominus et beati Augustini quaedam exposita capitula adnectens. |
| 14 | Et quamvis eam plenius quam alii exposuerit, altissimo tamen sermone composuit. |
| 15 | Denique etsi numero pauca, luculentissime tamen a sancto Gregorio exposita sunt capitula per eius diversa opuscula. |
| 16 | Postremo beatus Ambrosius Autpertus presbyter quaedam ex his, multa vero ex suo ponens, pulcherrime pertractavit. |
| 17 | Explicit praefatio. |