| 1 | Musa volans veniat Moni magno ferre salutem Cui Deus aeternum tribuat per saecula salve: Quem precibus Christo sanctorum turba per orbem Assiduis Domino commendet sancta precamur. |
| 2 | Ut sanus veniat, veniente tempore, natus Albini Patris, praeclaram laetus ad urbem, Qua sanctus sancto Martinus corpore pausat. |
| 3 | Quod praestare precor nobis, pia gratia Christi. |
| 4 | Sed tu, nate, Deo placidis servire memento Moribus, ut mitis semper te protegat ille; Prospere per terras ignotas ducat euntem, Gaudentem nobis clemens iterumque reducat. |
| 5 | Quo pergas, vel quid facias circumspice cautus, Sis memor atque tuam propriam servare salutem. |
| 6 | Noli, nate, precor, multo te perdere vino, Non escis, ille est quoniam sat pestifer orbis. |
| 7 | Ex esca et potu morbi generantur amari. |
| 8 | Noxius et nimium iam pendet in arbore fructus, Incautus quorum mox infirmabitur esu. |
| 9 | Sit quoque lingua tibi verax et sermo salubris; Sit cibus atque potus multum moderatus in ore. |
| 10 | Sit vigil in precibus pectus et pura voluntas, Laudibus in Domini sanctorum per loca Patrum. |