| 1 | Quintus erat mundi tristis ab origine limes Expletus, morbo nimium tabefactus acervo Quattuor horribilis metas dum torquerit orbis: Dumque diurna rotans redeuntia saecla redirent, Quae patribus promissa darent fulgentia regna. |
| 2 | Post capit [coepit] sextus felix se volvere cardo, Qui meruit tandem praedictum germinis alti Adventum, antiquis multisque capessere saeclis. |
| 3 | Qui Genitor solio clemens prospexit ab alto Pompiferum mundum, dura sub morte iacentem, Et genus humanum, ex limo quod fecerat olim, In barathri cernens foveam mersisse profundam. |
| 4 | Tunc pater omnipotens, rerum gratissimus auctor, Ille pius sator, superam qui temperat axem, Progeniem sanctam praecelsa mitis ab arce Misit, et extemplo cinxit lux aurea mundum Horrida probrosae dempsit qui crimina mortis, Et facinus mundi Iordanis lavit in undis, Signavitque pios pretiosi sanguinis ostro. |
| 5 | Sic quoque fellivomi praedam de fauce chelydri Abstulit, et quoquidi ( sic ) calidas spoliavit arenas, Victor ovans rediit, patriam remeavit ad arcem. |
| 6 | Iam septingentos finitos circiter annos Et septem decies, ni fallor, supra relicti, Ut tradit septem priscorum calculus index, Adsunt praesentis defluxu temporis anni. |
| 7 | Quo Carolus nono regnat feliciter anno; In quo Saxonum pravo de sanguine creta Gens meruit regem summum cognoscere coeli, Sordida pollutis quae pridem dura sacellis, Ponebat, rapidis bustim depasta caminis Rite cruentatas tauros mactabat ad aras. |
| 8 | Et demonum cultus colla inflectendo nefandos, Suppliciter venerans proceresque Deosque Penates, Barbarica rabie fluxas grassante medullas, Pro rerum fortuna plebs miseranda rogabat. |
| 9 | Hoc genus indocile Christo famularier alto Ignorans, Dominum nam corde credere nolens, Ob causam nostrae in mundum venisse salutis. |
| 10 | Hanc Carolus princeps gentem, fulgentibus armis Fortiter adcinctos galeis cristatus acutis, Arbitris aeterni mira virtute iubatus, Per varios casus domuit, per mille triumphos, Perque cruoriferos umbos, per tela duelli, Per vim virtutum, per spicula lita cruore Contrivit, sibimet gladio vibrante subegit; Traxit silviculas ad coeli regna phalanges, Moxque lupos saevos teneros mutavit in agnos: Raucisonos tinctos furva nigredine corvos Vertit in albifluas subito iamiamque columbas, Alipedes Griphes subito, Harpyiasque volucres In placidas convertit aves, dirosque molossos Transtulit in molli tectas lanugine damas: Saltigerosque tigres, fulva cervice leones, Haud secus ut pecual propriore clausit ovili. |
| 11 | Postque salutiferi perfusos rore lavacri, Sub Patris et Geniti, sancti sub Flaminis almi Nomine, quo nostrae constat spes unica vitae, Christicolasque rudes ad coeli sidera misit: Chrismatibus sacro inunxit baptismate lotos, Quo iam fumiferas valeant transcendere flammas, Progeniemque novam Christi perduxit in aulam. |
| 12 | Porro celsithronus iudex cum factor Olympi Venerit, ultricibus mundum damnare favillis, Et vas pestiferum coelesti fulmine fractis Ad Stygias raptim vincum retruserit umbras, Fulvereoque globo versutum coxerit anguem, Quo sine fine dolens picea marciscat in olla, Cunctorum meritum trilibri tunc lance librando, Lactea dona bonis, seu tristia iungit amaris, Principis interea clemens pro munere tanto Praestet, ut astrigeri potiatur praemia regni; Dulcia mellifluae degustet pascua vitae: Pascua, quae noster iam dudum iure Redemptor Coelicolisque dare proprio promisit ab ore. |