| 1 | Dicta vocatur avis proprio cognomine gallus, Nuntiat haec lucem, terrarum decutit umbras; Tempora discernit, lumbis succingitur, huius Subditus imperio gallinarum regitur grex; Hunc laudans Deus intellectum dicit habere, Quippe sub obscuro dirimat qui tempora peplo. |
| 2 | Proh dolor! hunc longe properantem septa viarum Arctarant quondam, dum tentat pabula rostro: Ergo cibos solus dum quaerens competa lustrat, Heu iactans, audaxque nimis, multumque superbus Insidiante lupo excipitur; quo pondere pressus Protinus hanc evadendi sibi repperit artem: Saepe meas tua fama, lupe praefortis, ad aures Venit, et ignoto monuit rumore, quod altum Vox tibi magna sonum claris concentibus edat; Nec tantum doleo inviso quod devoror ore, Quantum quod fraudor liceat ne discere de te Credere quod licuit. |
| 3 | Cuius fera credula vocis, Oblataeque lupus laudis tumefactus amore, Infernale aperit guttur, faucesque voraces Pandit, et immensae reserat penetrale cavernae: Sed celer eripitur lucis praenuntius ales, Ac saltu volat et ramo citus arboris haeret. |
| 4 | Mox igitur subita iam libertate potitus, Excelsusque sedens his cantus vocibus edit: Decipitur merito, frustra quicunque superbit, Et capitur falsis cariturus laudibus escis, Ante cibos voces dum spargere tentat inanes. |
| 5 | Respicit haec illos, qui cum sint fabula, nacti Iure salutis opus, privantur fraudibus atris Attendendo cavis falsas rumoribus auras. |