monumenta.ch > Alcuinus > CAPUT VII. > CAPUT V. > CCXXXVI. Vota pro familia regia. > II. > CCXVII. Ibidem. > IX. De sancto Ioanne Baptista. > CCLXXI. Vates vivens post mortem. > CXLV. Ad aram sanctorum Patricii et aliorum Scotorum. > ex Baronii tomo IX Annal. Eccles. ad annum 778. > XVII. > CXCIX. Ad ecclesiam ubi sanctorum reliquiae coluntur. > XIX. > XIII. > XII. > XVIII. > CCXXXII bis. Ad eumdem. > 20 > XXII. > CLXXXVII. Ad aram sancti Ioannis Baptistae. > XI. > X. > Cornelii et Cypriani. > XVI. > CCLXXVI. De luscinia.
Alcuinus, Carmina, EPIGRAMMATA ET AENIGMATA., , CCLXXV. Aliud aenigma . <<<     >>> CCLXXVII. De Cuculo.

Alcuinus, Carmina, EPIGRAMMATA ET AENIGMATA., CCLXXVI. De luscinia.

1 Quae te detraxeris luscinia ruscis,
Illa meae fuerat invida laetitiae.
2 Tu mea dulcisonis implesti pectora musis,
Atque animum moestum carmine mellifluo.
3 Quapropter veniant volucrum simul undique coetus,
Carmine te mecum plangere Pierio.
4 Spreta colore, tamen fueras non spreta canendo,
Lata sub angusto pectore vox sonuit.
5 Dulce melos iterans vario modulamine musae,
Atque Creatorem semper in ore canens.
6 Noctibus in furvis nusquam cessavit ab odis
Vox veneranda sacris, o decus atque decor!
Quid mirum, cherubim, seraphim si voce Tonantem
Perpetua laudent, dum tua sic potuit?
Felix o nimium, Dominum nocteque dieque
Qui studio tali semper in ore canit!
Non cibus atque potus (somnus) fuerat tibi dulcior odis,
Alterius volucrum nec sociale iugum.
7 Hoc natura dedit, naturae et Conditor almus,
Quem tu laudasti vocibus assiduis:
Ut nos instrueres vino somnoque sepultos,
Somnigeram mentis rumpere segnitiem;
Quod tu fecisti, rationis et inscia sensus,
Indice natura nobiliore satis:
Sensibus hoc omnes, magna et ratione vigentes
Gessissent aliquod tempus in ore suo!
Maxima laudanti merces in saecla manebit
Aeternum regem perpes in arce poli.
Alcuinus HOME

bnf1096.63