monumenta.ch > Alcuinus > CLVIII. Sancti Thomae apostoli. > CCXLIV. Ad Aquilam (Arnonem) episcopum Salisburgensem. > XXIV. De manna in deserto. > CCXLIX. Ad eumdem fortassis. > CLXX. Sancti Pauli apostoli intercessio. > CCLVI. Ad Iulium et Luciam. > CLIX. Sancti Iacobi apostoli. > CLXXXII. Ad aram sancti Ioannis Baptistae. > CLIV. Sancti Pauli apostoli. > CAPUT III. > CLX. Sancti Philippi apostoli. > CLXVII. Ad sanctam crucem. > CCLXXIII. Aenigmata.
Alcuinus, Carmina, EPIGRAMMATA ET AENIGMATA., , CCLXXII. Balneum aquae calidae. <<<     >>> CCLXXIV. Aenigma aliud.

Alcuinus, Carmina, EPIGRAMMATA ET AENIGMATA., CCLXXIII. Aenigmata.

1 Causa necis fueram, tamen et nil nuncupor esse,
Ordine quisque legat recto me, comedet et me,
Me super ille equitet, transverso qui legat ore.
2 Sex mihi litterulae sunt, et praeclara potestas,
Disrumpis nomen medio de tramite totum,
Pars colet una Deum, hominem pars altera signat
Littera tollatur faciet mox quarta venenum.
3 Est vir iam totus canuto vertice sanus,
Materna effectus prima pereunte figura.
4 Post primam binae pereunt, erit horrida scrofa.
Alcuinus HOME

bnf1096.63