| 1 | Hoc rogo pauxillum veniens subsiste, viator Et mea scrutare pectore dicta tuo. |
| 2 | Ut tua deque meis cognoscas fata figuris; Vertitur o! species ut mea sicque tua. |
| 3 | Nunc quod es, fueram, famosus in orbe viator, Et quod nunc ego sum, tuque futurus eris. |
| 4 | Delicias mundi casso sequebar amore, Nunc cinis et pulvis, vermibus atque cibus. |
| 5 | Quapropter potius animam curare memento Quam carnem, quoniam haec manet, illa perit. |
| 6 | Cur tibi rura paras, quem parvo cernis in antro Me sopitum, requies sic tua parva fiet. |
| 7 | Cur Tyrio corpus linas vestirier ostro, Quod mox esuriens pulvere vermis alet. |
| 8 | Aspice, qui quondam gemmis fulgebat et auro, Hic iacet in tumulo stercore sordidior. |
| 9 | Ut flores pereunt, vento veniente minaci, Sic tua namque caro gloria tota fuit. |
| 10 | Tu mihi redde vicem lector, rogo, carminis huius, Et dic: da veniam, Christe! tuo misero. |