| 1 | Nunc cuculus ramis etiam resonavit in altis; Florea versicolor pariet nunc germina tellus. |
| 2 | Vinea Bacchiferas tradit de palmite gemmas, Suscitat et vario nostras modulamine mentes Indefessa satis rutilis luscinia ruscis. |
| 3 | Et sol signiferi medium transcendit in orbem, Et Phoebus vicit tenebrarum regna refulgens; Atque natans ad vos pelagi trans aequora magni, Albini Patris deportat charta salutem; Moenibus Euboricae habitans tu sacra iuventus. |
| 4 | Fas idcirco, reor, comprendere plectra Maronis, Somnigeras subito te nunc ex ore camenas, Carminibusque sacris naves implere frenosum. |
| 5 | Talia namque placent vestro quia munera Patri, Qui nunc egregias regalibus insonat artes Auribus, et Patrum ducit per prata sequentem, Praepulchro sophiae regnantem stemmate celsae. |
| 6 | Tu quoque, tu Patri nimium dilecta iuventus, Tu soboles vitae, patriae laus et decus omne, Aetheriis sophiae feliciter utere donis; Ut tibi permaneat merces et gloria semper. |
| 7 | Ebrius iniiciat vobis neu vincula Bacchus, Mentibus inscriptas deleat neu noxius artes: Nec vos Cretensis depellat ab arce salutis Improbus ille puer, stimulis armatus acutis. |
| 8 | Nec vos luxivagus raptet per inania mundus, Vortice submergens vitalia pectora nigro: Sed praecepta sacrae memores retinete salutis, Dulcisono Christum resonantes semper in ore. |
| 9 | Ille cibus, potus, carmen, laus, gloria vobis Sit, rogo, qui vobis tribuat felicia regna, Atque suis sanctis iungat per aethera semper. |