| 1 | Pectus amor nostrum penetravit flamma . . . . . Atque calore novo semper inardet amor. |
| 2 | Nec mare, nec tellus, montes nec silva vel alpes Huic obstare queunt, aut inhibere viam: Quo minus, alme Pater, semper tua viscera lingat, Vel lacrymis lavet pectus, amate, tuum. |
| 3 | Cur tu dulcis amor fletus generabis amaros, Et de melle pio pocula amara fluunt? Sic tua iam, mundus, miscentur dulcia amaris, Adversis variant prospera cuncta cito. |
| 4 | Omnia tristifico mutantur gaudia luctu, Nil est perpetuum, cuncta perire queunt. |
| 5 | Te modo quapropter fugiamus pectore toto Tu quoque nos, mundus iam periture, fugis: Deliciasque poli, semperque manentia regna Quaeramus, toto pectore, mente, manu. |
| 6 | Felix aula poli nunquam disiungit amicum; Semper habet, quod amat, pectus amore calens. |
| 7 | Huc properare, Pater, precibus rape me, rogo, tecum, Qua noster nunquam dissociatur amor. |
| 8 | Aspice laetifico gratanter corde, precamur, Parvula, quae magnus munera misit amor. |
| 9 | Nam duo praemitis laudaverat aera magister, Quae iniecit templi vidua nuda gazis. |
| 10 | Omnibus est donis melior dilectio sacra, Atque fides firma, quae viget atque manet. |
| 11 | Te divina, Pater charissime, dona sequantur, Praeveniantque simul semper ubique. |
| 12 | Vale! |