| 1 | Tingue semel calamum charitas in gurgite Christi Fac paucos Aquilae versiculosque meo: Cuius amore calent Patris praecordia tota, Omnibus atque horis nomen in ore sonat. |
| 2 | Cui Deus aeternum tribuat per saecula salve, Protegat, exaltet, fructificet, vegetet. |
| 3 | Quem mea mens ardet sacris religata catenis, Ambit et exquirit, diligit et memorat. |
| 4 | Tertius Albinus vobis iungatur amicus, Et lacrymas resonet inter in ore sacras. |
| 5 | Quippe triplex funis facile non rumpitur unquam, Sic quoque tres inter firma viget charitas. |
| 6 | Tres ubi sunt pariter collecti in nomine Christi, His astat medius Christus et ipse pius. |
| 7 | Hoc memorate, viri, totumque valete per aevum, Vos videam laetos mox, miserante Deo. |
| 8 | Corporis et capitis omnes tunc certe capilli Pierio plectro carmina laeta canant. |
| 9 | Orpheus aut Linus, nec me Maro vincit in odis Dum manibus cingam pectora vestra meis. |